PROBATUR EX DUPLICI RATIONE
Præterea Pontificem superiorem esse Conciliis duobus validissimis momentis probatur.
Primum momentum. — Qui censent Papam subesse Concilio, negare non possunt quod, ut Concilium legitimum sit, oportet ut sit uniforme divinis Scripturis et traditioni Patrum; ut sit convocatum a potestatem habente ; ut omnes convocentur qui illud formare debent ; ut dubia fidei sufficienter disserantur; ut in suffragiis præstandis sit in omnibus umnimoda libertas. His positis, si dubium aliquando insurgeret, an in aliquo Concilio omnes iste conditiones interfuerint, debet profecto existere judex qui decernat Concilium legitimum vel illegitimum fuisse. Hic judex nequit esse idem Concilium, de cujus valore fit dubium. Nec potest esse aliud Concilium; nam de isto alio idem dubium fieri posset, et sic procederetur in infinitum. Tunc ergo necessario Papa judex esse debet, prout fatetur eo casu pater Natalis Alexander, qui prius inquit Concilium generale auctoritatem non a Papa, sed a Christo immediate habere ; deinde subdit : Sed quia conditiones quædam ad Synodum œcumenicam necessario concurrunt, ut scilicet secundum Scripturas, secundum traditionem Patrum, secundum ecclesiasticas regulas, cum plena suffragiorum libertate, consentiente regulariter Summo Pontifice et per se ipsum, vel per legatos, si voluerit, presidente, et suffragii prarogativa gaudente, celebretur ab episcopis ex toto orbe christiano convocatis, nemine qui
CAP. IV. PROBATUR EX CONCILIIS. $ II. 565
jus habuerit excluso, ALIQUAM IN ECCLESIA AUCTORITATEM ESSE NECESSK EST AD QUAM SPECTET JUDICARE AC DECLARARE QUOD CUM HARUM CON- DITIONUM CONCURSU SYNODUS GESTA SIT; qua ex declaratione christianorum omnium obligatio ad ejus decreta tum de fide, tum de morum disciplina recipienda consequitur. Ira SumMi PonTiFicIS est declarare qua Concilia vere ecumenica sint; ad ipsum spectat judicare an iis instructa sint conditionibus qua Concilii ecumenici rationem constituunt.!
Itaque, si Papa eo casu potest et debet judicare an Concilium fuerit legitimum vel non, ergo Papa Concilio non subjicitur, sed priest; sat enim constans juris axioma est: Lex superioris per inferiorem tolli non potest.® Et si Papa Concilio præest, debet esse etiam infallibilis; alioquin ejus decisio inanis esset. Præterea ponamus quod Papa Concilium aliquod illegitimum declaret, et contra Patres Concilii illud legitimum esse propugnent; si verum esset juxta adversarios Papam Concilio subesse, ecce tune in Ecclesia duo suprema capita, et irreparabile schisma.
Dicet forte pater Natalis Papam in eo solo casu infallibilem et superiorem esse Concilio. Sic ipse dicet. — Sed ubi habetur quod eo solo casu Pontifex Concilio præsit? haud deerunt alii qui id negabunt; et hoc casu posset schisma usque ad mundi finem persistere. Quis non videt quod si Pontificis infallibilitas et auctoritas supra Concilium non admittitur, Ecclesia evaderet conventus contentionum, ad quas sedandas nullum suppeteret medium?
Secundum momentum. — Indubitata est regula, quod cum propositio quædam est universalis et certa, ut ab aliqua exceptione limitanda sit, exceptio illa nequit habere locum, nisi ipsa æque sit certa ac propositio ; secus exceptio dubia propositionem certam universalem infirmare non potest. At certum est, sicut ipsa Concilia superius relata docent, Papam potestatem plenam et supremam habere super universam Ecclesiam; nam in Concilio Nicæno I dictum fuit : Qui tenet Sedem Rome, caput est... cui data est potestas... super universalem Ecclesiam.* — In Concilio Lugdunensi II dictum fuit: Ipsa quoque Sancta Romana Ecclesia summum et plenum... principatum super universam Ecclesiam obtinet... cum potestatis plenitu-
(1) Sec. XVet XVI. diss. 4. a. 1.$S 5. n. 46 (2) Ciementinar. de Etect. tit. 3. c. 2. (3) Can. 39 (Cott. reg. t 2.)
566 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.
dine.» — In Concilio Florentino dictum fuit : Ipsi (Romano Pontifici) in Beato Petro regendi universalem Ecclesiam a Domino nostro ple- ° nam potestatem traditam esse.? — In Concilio Tridentino dictum fuit: Pontifices Maximi, pro suprema potestate sibi in universa Ecclesia tradita, etc.3
Id non negant nec negare queunt adversarii, nempe quod Papa potestatem habet plenam et supremam super universam Ecclesiam ; aliter directe Conciliis contradicerent ; sed aiunt Papam habere tantum potestatem plenam super Ecclesiam universam dispersam, non vero super Ecclesiam in Concilio congregatam. — Sed hic argumentum meum resumo, et dico : Posito quod Papa iudubitanter super Ecclesiam universam plenam et supremam potestatem obtinet, ut exceptio illa (nempe quod hoc intelligatur de Ecclesia dispersa, non autem de congregata) locum habere possit, eam uti certam adversarii probare tenerentur; aliter Papam exspoliare nequeunt plena illa et suprema potestate qua eum pollere ipsa Concilia fatentur. Sed quomodo unquam hanc exceptionem uti certam probabunt, dum idem pater Natalis* ait suam sententiam terminos probabilis opinionis non excedere? Et idem episcopus Bossuet declarat in sua Defensione,5 quod in congressu episcoporum Gallize anni 1682, nihil decretum eo animo ut conscientias constringeret, damnando eos qui contrarium sentiunt. Usquedum igitur hanc eorum exceptionem sive limitationem ut certam non probabunt, pro certo tenendum quod Papa plenam et supremam potestatem super universam Ecclesiam, tam dispersam quam congregatam, obtinet. Ego videre nescio quamnam responsionem congruam ad hanc rationem ipsi invenire valeant.
(1) Epist. Mich. imper. ad Greg. X.
(2) Sess. ult. Def. — Labo. t. 13. cot. 1167. (3) Sess. 14. cap. 7.
(4) Sec. XV et XVI, diss. 4. a. 3. scholinn, (5) Gallia orthod. previa diss. n. 6.