CAPITULUM V
PROBATUR SUPREMA PONTIFICIS POTESTAS, ET CONSEQUENTER INFALI1- BILITAS, COMMUNI SANCTORUM PATRUM AUCTOKITATE.
Vidimus quae dicunt Concilia de Pontificis Romani infallibilitate et suprema potestate. Observemus modo quid de his Sancti Patres proferant.
Ait Febronius! adducens verba Vincentii Lirinensis,? Sacras Scripturas non proprio arbitrio, sed juxta Patrum traditionem interpretandas esse. Videamus propterea quid Sancti Patres de Pontificis Romani auctoritate dicant, et incipiamus ab antiquioribus.
1° Loquens Sanctus Hieronymus de Sancti Ignatii martyris epistola quam misit ad Romanos, hsec nobis tradit : Nobile Romana Ecclesia testimonium (Ignatius?) perhibet, eam sanctificatam, illuminatam,... Deo dignam,... castissimam, Spiritu Sancto plenam appellans. Nota hæc postrema verba : « castissimam, » nimirum que nunquam fuit nec erit erroribus fœdata ; « Spiritu Sancto plenam, « scilicet plenam spiritu veritatis.
Præterea idem Sanctus Ignatius, in alia epistola ad Trallenses scripsit : Qui igitur his (nempe Romanis Pontificibus) non obedierit, atheus prorsus et impius est, et Christum contemnit, et constitutionem ejus imminuit.4 Dicit « constitutionem, » id est statutum Christi Domini, quod omnes ab Ecclesia Romana tamquam capite dependeant.
2° Idem expresse scripsit Sanctus Irenzeus : Mecesse est... omnes ab ipsa (Romana Ecclesia) tamguam a fonte et capite pendere.8*
(1) Loc. cit. ce 1. S 1. n. 2. (2) Commonitor. 1. 1. c. 32. (3) Epist. ad Roman. in tit. (4) Ad Trattian. c. 7. (5) Adv. Heres. t. 3. c. 3.
(*) Quæ verba non sunt proprie Sancti Irænei, sed potius Bellarmini (De Rom. Pontif. 1. 2. c 15‘, ubi sensum Sancti Præsulis Lugdunensis explanst. Editor.
568 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.
Perpende « necesse est... pendere. » Deinde addidit : Ad hanc enim Ecclesiam propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles; in qua semper conservata est ca qua ab Apostolis est, traditio.\
Nota igitur 1° quod in Ecclesia Romana traditio que est ab Apostolis, conservata est. Nota 2° verba: « Hoc est cos qui sunt undique fideles : » his verbis confutatur Febronius, qui dicit Papam in aliena dicecesi jurisdictionem exercere non posse; si enim omnes fideles ubique existentes debent ad Ecclesiam Romanam convenire, ergo Papa in quacumque dicecesi, et super quoscumque fideles, immediatam jurisdictionem habet, ut docent Albertus Magnus,? Sanctus Thomas, Sanctus Bonaventura,' et alii communiter. Ac maxime id declaravit Universitas Parisiensis usque ab anno 1252, in quo consulta an parocho invito parochianus ejus valeat peccata sua Pap confiteri, seu pœnitentiariis ejus (vel suo episcopo, aut peenitentiariis ipsius), atque ab eisdem pœnitentiam recipere, sic respondit : Dicimus in hoc unanimiter consentientes, prædicta licite posse fieri, et debere. Si qui autem dicant contrarium, quantum in nobis est, reprobamus, erroneum reputantes. Ita legitur apud Bulzeum.5
Item in Concilio generali Lateranensi, sub Innocentio III, habetur : Romana Ecclesia, disponente Domino, super omnes alias ordinarie potestatis obtinet principatum, utpote mater universorum Christi fidelium et magistra.
Progrediamur ad aliorum Patrum auctoritates. Sed antequam eas exponamus, advertendum quod Febronius videns Patrum sententias opinioni suæ prorsus adversari, ipse vocat eas « figuratas aut ampullatas elocutiones ; » en ejus verba: Qua hinc inde occurrunt figuratæ aut ampullatæ Patrum elocutiones, substantiam rei non mutant.7
‘ Deinde sic scribit : Tituli et dignitates Romanæ Ecclesia sive Pontifici attribute, nempe Matris et Magistra Ecclesiarum, Capitis Ecclesie, Vicarii Christi, causa fuerunt ut Patres extenderent pontificiam potestatem; id ita ferente (nota ejus verba) Aumana conditionis
(1) Adv. Hæres. 1. 3, c. 3. (2) In 4 Sentent. d. 19. a. 10 (3) Upusc. 19. contr. impugn. relig. c. 4.
(4) In 4 Sentent. d. 19. a. 3. (5) Hist. Universit. Paris. ann. 1252. (6) In Concit. Lateran. IV. c. 5. (7) Loc. cit. c. 3. $8.
(8) Ibid. $ 6 et 8.
infirmitate, quae cgre intra legitimos fines sese continet; scilicet a proprio et stricto sensu verborum nonnunquam generalius et sine consideratione aut respectu ad determinata quedam, jura, que primatui adhærere serius pratensa sunt, prolatorum, argumenta desumuntur pro eorumdem putativorum jurium assertione.! Ergo, juxta Febronium, Patrum sententiæ « ab infirmitate humane conditionis » ortum habuerunt? Ergo dieta Patrum nonnunquam « sine consideratione » prolata sunt? Si hoc esset, frustra dehinc Patrum auctoritates adversus hæreticos opponi possent; nam ipsi cum Febronio responderent Patres ex infirmitate human conditionis intra legitimos fines non se continuisse, et sine consideratione verba nonnunquam protulisse,
Prosequitur ibi Febronius, adducitque id quod Greci in Florentino Concilio Romanis objecerunt : Que honoris causa dicta sunt, in consequentiam trahi non debere.? Ergo Patres tantum honoris causa, id est ad Papam adulandum, plura de ipsius auctoritate dixerunt; ideoque de eorum sententiis nulla aut parva ratio habenda erit? — Proinde concludit* quod hujusmodi Patrum sententiæ probabiliter ansam præbuerunt supponendi in Papa auctoritatem quam non obtinet. En æstimatio quam novus Patrum censor Febronius de ipsorum auctoritatibus habet! Sed errat; nam Sancti Patres non figurate ant ampullose, sed in spiritu veritatis locuti sunt. Scripsit Melchior Canus : Nullo modo Sanctorum Patrum doctrina et traditio Ecclesiæ divelli et separari possunt.{ Ipsemet autem Febronius 5 laudat verba Vincentii Lirinensis, qui scripsit : Post Prophetas, Apostolos, et Evangelistas, Sanctos quoque Doctores accepimus, quo eorum catholicam, hoc est universalem, intelligentiam, tamquam Ecclesiæ requiam a Deo præscriptam, sequeremur.$ — Idem Febronius ibidem refert verba Innocenti III (quæ habentur in capite 2. de presbyt. non baptiz.): Sopitis queestionibus doctorum, Patrum sententias teneas. — Addit insuper verba Concilii Senonensis, ubi dictum fuit: Internuntiis Patrum et Conciliorum organis Spiritus Sanctus docet nos omnia; sine quorum auspiciis, qui Scripturæ Sacre sensum habere se jactitant, non intelligunt quer loquuntur.? — Post hæc ab ipsomet relata, quomodo Febronius potuit alibi scribere elocutiones Patrum circa
(1) Loc. cit. e. 5. $ 8. (2) Ibid. S8. init. (3) Ibid. n. 7. (4) De Locis theot. 1. 7. c. 3. (5) Loc. cit.c. 1.S 1. (6) Commonitor. 1. 4. c. 2. (7) Decreta ndei. c. 4.
570 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.
Pontificis auctoritatem esse figuratas aut ampullatas, ex infirmitate humanæ conditionis et sine consideratione, honoris tantum causa prolatas ?
Sed pergamus exponere has /iguratas aut ampullatas Patrum elocutiones.
3° Sanctus Hieronymus sic scripsit : À Pastore presidium ovis Nagito.... Ego nullum primum nisi Christum sequens, Beatitudini tuæ, id est Cathedra Petri, communione consocior. Super illam petram adificatam Ecclesiam scio, Quicumque extra hanc domum Agnum comedit, profanus est. Si quis in Noe Arca non fuerit, peribit, regnante diluvio. Non novi Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum. Quicumque tecum non colligit, spargit, hoc est, qui Christi non est, antichristi est.* Omnia verba hæc infallibilitatem et superioritatem supremam Pontificis ostendunt.
At quid de his dicit Febronius? Dicit? quod verba præfata Hieronymi sunt turgida, quodque in illa magna contentione que tune aderat inter episcopos circa Dei hypostases, Sanctus Doctor tutius esse judicavit consulere Papam, licet ejus judicium non esset ineluctabile. Ita Febronius; sed mihi videntur verba Sancti Hieronymi evidenter denotare quod judicium Pontificis ipse ineluctabile existimabat. — Sed ait Febronius Sanctum Hieronymum in tantum judicio Damasi se remisisse, in quantum sciebat (ut in alia epistola expressit) totum Occidentem sentire idem quod Pontifex sentiebat. Si hoc esset, respondeo, satis erat Hieronymo scribere ad Damasum se communione ei consociari; sed Sanctus Doctor præfata turgida verba scripsit : Ego nullum primum nisi Christum sequens, Beatitudini tuæ communione consocior. Addidit : Super illam petram adificatam Ecclesiam scio. Addidit : Quicumque extra hanc domum Agnum comedit, profanus est. Addidit: Si quis in Noe Arca non fuerit, peribit. Addidit : Quicumque tecum non colligit, spargit, hoc est, qui Christi non est, antichristi est. Verba hæc non solum significant Sanctum Hieronymum judicio Pontificis in ea quæstione voluisse adhærere, sed etiam ipsi persuasum exploratumque esse quod quæcumque sententia Pontificis in materia fidei nullo modo errori poterat esse obnoxia.
(1) Epist. 15, ad Damas. de trib. Hypost. Edit. Ben. (2) Loc. cit. c. 5. S 8. n. 2.
Adde huic aliam gravissimam sententiam Sancti Hieronymi in Dialogo adversus Luciferianos, ubi dicit quod si Pontifici non daretur super Ecclesiam potestas eminens, salus non esset in Ecclesia, quia alioquin schismatum multiplicitas vitari non posset; en 'ejus verba : Ecclesia salus in Summi Sacerdotis dignitate pendet, cui si non exsors quædam et ab omnibus eminens detur potestas, tot in Ecclesiis efficientur schismata quot sacerdotes.!
4° Auctoritates Sancti Cypriani superius jam allatas hic repetere non oportet ; satis est de eis tantum tres memorare, in quibus Sanctus Cyprianus, juxta Febronium, etiam turgide loquitur.
Prima est : Qui Cathedram... Petri deserit, in Ecclesia se esse confidit??
Altera : Deus unus est, et Christus unus, et una Ecclesia, et Cathedra una super Petrum Domini voce fundata. Atiud altare constitui, aut sacerdotium novum fieri, prœter unum altare et unum sacerdotium, non potest. Quisquis alibi collegerit, spargit.* En Sanctus Cyprianus quomodo turgide loquitur, dum scribit quod spargit qui colligit extra Cathedram Petri, Domini voce fundatam.
Tertia est illa : Neque aliunde hæreses obortæ sunt,... quam inde quod non unus in Ecclesia... sacerdos et... judex vice Christi cogitatur.*
Transeamus ad alios Patres.
5° Sanctus Athanasius scripsit : Romanam Ecclesiam semper conservare veram de Deo sententiam 5
In eadem epistola, alloquens Papam, de ipsius infallibilitate dixit : Tu profanarum heresum atque impetitorum omniumque infestantium depositor, Princeps et Doctor, Caputque orthodoxæ doctrina et immaculata fidei existis.® Perpende verba : Hæresum depositor, Caput orthodoxe doctrina et immaculata fidei.
Et addidit ibidem : Ob id vos pradecessoresque vestros, apostolicos videlicet prasules, in summitatis arce constituit, omniumque Ecclesiarum curam habere preecepit.?
(1) N. 9. (2) De Unit. Ecct. c. 4.
(2) Epist. 40, ad pleb. de quing. presb. schism. (4) Epist. 55, ad Cornel. (5) Epist. ad Felic. pap. (6) Ibid. (7) Ibid.
572 APPENDIX I. — VINDICLE, ETC.
6° Sanctus Gregorius Nazianzenus scripsit : Vetus Roma ab antiquis temporibus habet rectam fidem, et semper (nota) eam retinet, sicut decet urbem que toti orbi prasidet, semper integram fidem habere.!
7° Sanctus Optatus Milevitanus, scribens contra Donatistas, post judicium a Melchiade papa latum, dixit nullum remanere dubium : Melchiadis sententia judicium clausum est.?
Idem Sanetus scripsit haberi tamquam schismaticum, qui diversam doctrinam tenet quam Ecclesia Romana docet : Ut jam schismaticus esset, qui contra singularem Cathedram (Romani Pontificis) alteram collocaret,3 Ergo extra Cathedram Romani Pontificis altera non datur.
8° Sanctus Cyrillus scripsit : Petro omnes jure divino caput inclinant, et primates mundi tamquam ipsi Domino Jesu obediunt.4
Idem Sanctus Cyrillus dixit quod, sicut Pater æternus suo Filio omnimodam potestatem, et nulli alteri, tradidit, ita Christus supremum Ecclesia regimen nulli alteri quam Petro et ejus successoribus dedit : Sicut Christus accepit a Patre... plenissimam potestatem, sic et Petro et ejus successoribus plenissime commisit, et nulli alii quam Petro, quod suum est plenum, sed ipsi soli dedit.5" Adverte verba : « Plenissime commisit, et nulli alii... dedit; » nimis luculenter Sanctus Cyrillus expressit hic superioritatem Pontificis Romani super Ecclesiam, tam dispersam quam congregatam.
9° Præterea Sanctus Augustinus scripsit : Zn qua (Romana Ecclesia) semper Apostolica Cathedræ viguit principatus.®
Alibi autem explicat idem Sanctus Doctor hune principatum Ecclesiæ Romane infallibilitatem continere ; ibi enim loquens de quocumque successore Sancti Petri, ait hanc esse petram adversus quam errores fidei prevalere non possunt : Numerate sacerdotes vel
(1) Carminum t. 2. sect. 1. n. 11. vers. 568. De Vita sua.
(2) De Schism. Donatist. adv. Parmenian. 1. 4. c. 24.
(3) Ibid. 1. 2, c. 2.
(4) Lib. Thesaur. Apud S. Thom. opusc. contr. error. Grecor. c. 32. (5) Ibid. (6) Epist. 45. n. 7. Edit. Ben.
(*) Hoec verba non reperiuntur amplius in Operibus Sancti Doctoris, prout exstant hodie ; sed a S. Thoma (loc. cit.) memorantur. Editor.
ab ipsa Petri Sede, et in ordine illo Patrum, quis cui successit videte ; ipsa est petra quam non vincunt superba inferorum Porter.
Idem Sanctus Augustinus alibi scripsit : In his verbis” Apostolica Sedis, tam antiqua atque fundata, certa et clara est catholica fides, ut nefas sit de illa dubitare christiano.*
Et ad Julianum sic scripsit : Quid adhuc queris examen, quod jam factum est apud Apostolicam Sedem 13
10° Sanctus Hilarius scripsit : Tanta ei religio fuit pro humani generis salute patiendi, ut Petrum, primum Filii Dei confessorem, Ecclesia fundamentum, cœlestis regni janitorem, et in terreno judicio judicem cei, Satana** convicio nuncuparet.{
11° Venerabilis Beda scripsit : Specialiter (Petrus) Claves regni cœlorum et principatum judiciariæ potestatis accepit, ut omnes per orbem credentes intelligant quia quicumque ab unitate fidei vel societatis illius quolibet modo semetipsos segregant , tales non januam possint regni cœlestis ingredi.5
12° Sanctus Petrus Chrysologus, antistes Ravennates, Eutycheti ad ipsum recurrenti, tempore quo ille renuebat Pontifici obtemperare, sic respondit : In omnibus autem hortamur te, frater honorabilis, ut his que a Beatissimo Papa scripta sunt, obedienter attendas; quoniam (nota) Beatus Petrus, qui in propria Sede et vivit et presidet, præstat quærentibus fidei veritatem.% Et deinde subdidit : Nos enim pro studio pacis et fidei, extra consensum Romane civitatis Episcopi, causas audire non possumus.?
13° Sanctus Fulgentius scripsit esse tam certas Pontificis defini-
(1) Psalm. contr. part. Donat.
(2) Epist. 190. c. 6. n. 25. Edit. Ben.
(3) Opus imperr. contr. Julian. 1. 2. c. 103.
(4) Tract. in Ps. 151. n. 4.
(5) Homit. 1. 2. homit. 16. in Natal. SS. Petri et Paul.
(6) Epist. ad Eutychet. — Concil. Chaiced. p. 1. {7) Ibid.
(*) Id est Zozymi papæ, cujus verba, ad suam argumentationem roborandam, modo protulerat Augustinus. Editor.
(**) Alluditur isto Evangelii loco (Matth. 16. 33.) ubì Petrus, Christum a passione avertere volens, severe reprehenditur et vituperatur. Editor.
574 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.
tiones, ut omnia ab ipso tradita omnis christianus orbis sine ‘hæsitatione amplectitur : Quod... Romana tenet et docet Ecclesia, totusque cum ea christianus orbis ... nihil hæsitans credit.!
14° Sanctus Gregorius Magnus scripsit : Quis nesciat Sanctam Ecclesiam in Apostolorum principis soliditate firmatam?... Cui Veritatis voce dicitur : « Tibi dabo Claves regni calorum. » ? Quamobrem Ecclesia soliditas a soliditate Petri dependet.
Idemque Pontifex, in epistola ad Galliæ episcopos, scripsit quod occurrente quæstione aliqua in materia fidei, Sedi Apostolica retulissent, ut ab ipsa definiri sine dubio potuisset : Si quam vero contentionem ... de fidei causa evenire contigerit,... ad nostram studeat perducere notionem, quatenus a nobis valeat congrua sine dubio sententia terminari.3 Notentur verba : « sine dubio terminari. »
15° Sanctus Anselmus dicit Christum Pontifici Romano Ecclesiam suam regendam commisisse; unde subdit : Ad nullum alium rectius refertur, si quid contra catholicam fidem oritur in Ecclesia, ut ejus
auctoritate corrigatur.4
16° Sanctus Bernardus, loquens de Sancto Petro, ait : Qui non uni populo, sed cunctis præesse deberet.5 — Item scripsit : Nulli dubium est quod ea quæ apostolica firmantur auctoritate, rata semper existunt, nec alicujus possunt deinceps mutilari cavillatione.® Præterea Sanctus Bernardus scripsit magnum illud dictum, nempe quod infallibilitas Pontificis ex constantissima et perpetua traditione ostenditur : Zafallibilitatis pontificia prærogativam constantissima perpetuaque Sanctorum Patrum traditio commonstrat.
Idem scripsit Melchior Canus : Constat autem Romanos Episcopos Petro in fidei magisterio successisse, ab Apostolis esse traditum.?
17° Præterea Sanctus Thomas, qui omnium Patrum opera evolvit nullamque propositionem ut certam asseruit in qua Sancti Patres
{1) De Incarn. et Grat. Christi, c. 11. (alias epist. 17.)
(2) Epist. 1. 6. ep. 37. (3) Epist. 1. 4. ep. 52.
(4) De Fide, Trinit., et Incarn., præfat.
(5) De Considerat. 1. 2. c. 8. n. 16. (6) Epist. 337 (alias 370.) n.1. (7) De Locts theot. 1. 6. c. 7.
concordes non fuerint, sic scribit : Postquam essent auctoritate universalis Ecclesia determinata, si quis tali ordinationi pertinaciter repugnaret, hæreticus censeretur; qua quidem auctoritas principaliter residet in Summo Pontifice.\
Atque prius Sanctus Doctor jam dixerat quod in Ecclesia unitas fidei esse non posset, nisi questio de fide exorta determinaretur per eum (scilicet per Papam) qui toti Ecclesia prœest.?
18° Idem scripsit Sanctus Bonaventura : Papa non potest errare, supposito ... quod intendat facere dogma fidei, ete.* Hinc scripsit Duvallius, loquens de sententia opposita : Nemo nunc est in Ecclesia qui ita sentiat, præter Vigorium et Richerium, quorum si vera esset sententia, totus orbis christianus, qui contrarium sentit, in fide turpiter erraret.4 Hicque transeunter advertatur Richerium postea suam illam opinionem expresse revocasse in vita et in morte.
Pater Franciscus Suarez, scribens adversus impugnantes Pontificis infallibilitatem, ait quod eorum opinio non solum est nimis temeraria, sed etiam erronea; jam vero tam est... catholicorum scriptorum concors de hac veritate sententia, ut eam in dubium revocare nullo modo liceat.5
Idem scripsit pater Bannes dominicanus ; ® et cardinalis Bellarminus scripsit quod opposita sententia videtur omnino erronea et heresi proxima ;” refertque idem Bellarminus Joannem Calixtum Lutheranum sic scripsisse : Negari non posse, si Christus suo loco Romanum Pontificem universe per orbem Ecclesia præfecit, ideo prafecisse ut controversias fidei sententia falli nescia decideret ac terminaret, cui mentes fidelium adhærere oporteat.
Sed quod mirabilius est, en quod scripsit Joannes Parisiensis de infallibilitate et suprema potestate Papæ, antequam Sedi Romane infestus esse inciperet : Divideretur Ecclesia, nisi per unius sententiam unitas servaretur ; hic autem principatum hujusmodi habens, est Petrus successorque ejus.8
Adde Augustinum Triumphum,® doctorem Academiæ Parisiensis,
(1) 2. 2.9. 11. a. 2. ad 3. (2) Zoid. q. 1. a. 10.
(3) Summ. theot. g. 1. a. 3. d. 3.
(4) De supr. Rom. Pontif. potest. p. 4. q. 7.
(5) Tract. de Fide, disp. 20. sect. T.n. 22. (6) In 2. 2. q. 1. a. 10. (7) De Rom. Pontif. 1. 4. c. 2. (8) De Potest. regia et papali, c. 3. (9) De ecclesiast. Potest. q. 10. a. 3.
576 APPENDIX I. — VINDIOIÆ, ETC.
qui scripsit hæresim esse, Pontifici aliquid de fide decernenti non adhærere.
Auctoritates autem superius relatæ Sanctorum Patrum patenter ostendunt Pontificem infallibilem et Conciliis superiorem esse. Sed, ut notavimus, illæ respectu ad Febronium nihil valent, quia sunt (ut ait) elocutiones figuratæ aut ampullatæ. Scire vellem quasnam auctoritates aut probationes afferre deberemus ad Febronium suadendum.
Textus Scripturarum a nobis supra adducti, quoad eum non probant; nam pro libito ipse eas interpretatur, et sic nihili facit. In Evangelio Sancti Matthæi dicitur : Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam.} Vidimus quod Sancti Patres communiter pro petra intelligunt Petrum, seu Cephas; sed quia hæc interpretatio Febronio non arridet, ideo hic textus nihil ipsi probat. In Evangelio Sancti Joannis a Christo dicitur Petro : Pasce oves meas.* Quibus verbis communiter Patres aiunt Petro principalem ovilis Christi curam fuisse commissam ; sed nihil etiam respectu ad Febronium id probat; et sic pariter alias relatas Seripturas ipse despicit.
Nec etiam quoad ipsum valent dicta Conciliorum quæ supra retulimus, eo quod (ut ipse ait) haec Concilia locuta sunt in sæculis obscuris, sæculis ignorantiæ, in quibus latebant veritates, quæ postmodum a Febronio detectæ fuerunt.
Denique sententias Sanctorum Patrum nec etiam ipse magni facit, quoniam Patres locuti sunt figurate aut ampullose, nempe per hyperboles et exaggerationes.
Scripturæ itaque non valent pro nostra sententia, quia non probant Febronio ; nec officit ei quod Patres pro nobis communiter eas interpretantur. Concilia nec etiam valent, quia locuta sunt ex ignorantia in sæculis tenebrosis. Sententiæ Sanctorum Patrum, per quos (ut testatur Sanctus Bernardus supra laudatus) constantissima et perpetua traditio habetur de infallibilitate Pontificis Romani, et consequenter de ejus suprema potestate supra Concilia, nec etiam valent, eo quod sunt elocutiones figurata aut ampullatæ. Peto a Febronio quænam alia momenta invenire poterimus, ut veritatem assequamur? Sed
(1) Matth. 16.48. (2) Joan. 21. 17.
nemo nos inficiet, si non ejus dictà, sed potius sectari eligimus oracula Conciliorum cecumenicorum, quæ non quippe ex ignorantia, sed ex assistentia Spiritus Sancti locuta sunt, et sententias Sanctorum Patrum, qui non figurate aut per eraggerationes, sed spiritu veritatis ducti sua dicta protulerunt.