‹ Du Pape et du Concile ou Doctrine complète de s. Alphonse de Liguori sur ce double sujetChapitre 111 sur 138 · CAPITULUM VI · texte numérisé non relu

CAPITULUM VI

PROBATUR RATIONE, PONTIFICIS ROMANI POTESTATEM IN ECCLESIA ESSE SUPREMAM.

Docet Sanctus Thomas regimen monarchicum esse omnibus aliis perfectius : Optimum regimen multitudinis est, ut regatur per unvmi par enim et unitas subditorum est finis regentis; unitatis autem congruentior causa est unus quam multi.! Idem olim scripsit Plato : Unius dominatio, bonis instructa legibus, lex illarum omnium optima est; gubernationem vero eam in qua non multi imperant, mediam censere debemus ; coterum multorum administrationem omnibus in rebus debilem.? Aristoteles pariter, postquam tres gubernii formas adduxerat, scribit : Marwm optima regnum.3 Idem dixit Plutarchus : Si optio eligendi concessa fuerit, non aliud deligat quam unius potestatem.4 Et ita etiam Euripides,> Isocrates,® Stobeus,? et alii philosophi gentiles locuti sunt.

Disserens autem Sanctus Thomas particulariter de rebus fidei, dicit : Circa ea que fidei sunt, contingit quæstiones moveri; per diversitatem avtem sententiarum divideretur Ecclesia, nisi in unitate per unius sententiam conservaretur.8 Hinc angelicus Doctor statum Ecclesiæ omnino monarchicum existere fundat.

Idque prius docuit Sanctus Cyprianus : Unus omnium Dominus est Deus ;... ad divinum imperium etiam de terris mutuemur exem-

(1) Contr. Gent. 1. 4. c. 76. (2) De Regno.

(3) Ethic. 1. 8. c. 10. (4) De Monarchia.

(5) In Pheenicis, vers. 505-506. (6) Nicocles.

(7) Sentent. serm. 45. (8) Loc. cit.

plum :... rex unus est apibus, et dun unus in gregihus, et in armentis rector unus.!

Idem scripsit Sanctus Joannes Chrysostomus ubi loquens prius de anarchia, id est de carentia principatus, dicit eam esse argumentum subversionis ; deinde necessitatem unius rectoris sic describit : Si a navigio (ait) ademeris gubernatorem, navem demerges; si a grege pastorem, omnia evertisti.?

Ratio autem cur regimen monarchicum aliis præfertur, est quia monarchia, quæ ab uno solo pendet, difficilius quam aristocratia dependens a pluribus, dividi et destrui potest; difficilius enim simplex unitas dividitur quam multitudo, licet hæc ad unionem conspiret. Et revera omnia symbola quibus in Scripturis denotatur Ecclesia, nimirum regni, navis, arcæ, ovilis, domus, aciei ordinate, omnia necessitatem unius rectoris significant.

Ex historia autem patet regimen monarchicum omnibus aliis fuisse melius; et aristocraticum sape dissentionum, imo aliquando extermiuii imperiorum causam extitisse,

Corpus quidem Ecelesie mystieum nunquam potest esse unum, nisi unum præsit visibile caput, a quo corpus Ecclesiæ regatur. In antiqua Lege Dominus sic præcepit : Amarias autem, sacerdos et pontifex vester, in his que ad Deum pertinent, præsidebit; porro Zabadias, filivs Ismael, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit, quæ ad regis officium pertinent.3 Si ergo in Lege antiqua unus sacerdos præesse debuit divinis rebus, quanto magis id locum habere debet in Lege nova, que antique perfectio et complementum est ? Hinc communiter doctores, ut Sanctus Thomas,* Gerson, Bellarminus,5 Duvallius,7 Gretserus, Sanderus,8 Charlas,® et alii (nec contradicunt Dupinus !° et Richerius !!), docent regimen Ecclesiæ esse monarchicum, cum duplici tamen discrimine a gubernio monarchico temporali : primum, quia episcopi, licet Pap subjecti, non sunt tamen

(1) De Idotor. Vanit. n. 8. (2) In Hebr. homit. 54. (3) ZI. Parat. 19. 11. (4) Contr. Gent.t. 4.c 76. (5) De Statib. ecclesiast. super Stat. Summ. Pontif. consid. 1. (6) De Rom. Pontif. 1. 4.c. 9.

(7) De supr. Rom. Pontif. Potest. p. 1. q. 2. (8) De vistb. Monarch, 1. 5.

(9) De Libertatib. Ecct. Gattic. t. 12. passim. (10) De antig. Ecct. discipl. diss. 4. ce. 2.83. (11) De ecct. et potit. Potest. c. 3.

580 APPENDIX I. — VINDICLÆ, ETC.

ejus vicarii, sed ordinaria potestate suas regunt Ecclesias ; secundum, quia nec Papa, nec episcopi, hæreditaria successione suas dignitates acquirunt, ut reges, sed ex omni classe fidelium eliguntur.

Omnino igitur principatum Ecclesiæ monarchicum esse tuemur cum Sancto Thoma, ut supra, et Sancto Antonino,? et aliis pluribus, inter quos pro omnibus valeat unus Joannes Gerson, qui pertingit ad asserendum hæreticum esse, qui Pontificis statum pertinaciter negaret esse monarchicum. En ejus verba : Status papalis institutus est a Christo supernaturaliter et immediate, tamquam primatum habens monarchicum et regalem in ecclesiastica hierarchia, secundum quem statum unicum et supremum Ecclesia militans dicitur una sub Christo; quem primatum quisquis impugnare, vel diminuere, vel alicui ecclesiastico statui particulari coæquare prasumit, si hoc pertinaciter faciat, hæreticus est, schismaticus, impius, atque sacrilegus. Cadit enim in heresim toties expresse damnatam a principio nascentis Ecclesia usque hodie, tam per institutionem Christi de principatu Petri super alios Apostolos, quam per traditionem totius Ecclesiæ in sacris eloquiis suis et generalibus Conciliis.? Inquit igitur Gerson tam institutione Christi quam traditione Ecclesiæ de hæresi notandum, qui statum papalem negat esse monarchicum; cum enim Petrus Ecclesize fundamentum totiusque ovilis pastor a Christo fuerit deputatus, merito infertur suprema potestas ipsi ejusque successoribus tradita fuisse. Hæc famosa Gersonis sententia, tam valida ratione probata, ad compescendos negantes monarchicum Papæ regimen potissimum valet.

Tanto magis quod nec Papa, nec quivis temporalis monarcha, potestatem supremam talem habet, ut quidquid velit ad libidinem agere valeat; habent enim ipsi potestatem supremam, quodammodo moralem, qua possunt independenter quidem ab assensu aliorum facere omnia, sed ea tantum que consona videntur rationi. Præterea quivis monarcha, directive et ordinarie loquendo, legibus suì regni conformare se debet; potest tamen in illis semper dispensare. Præterea convenit principi consilium a sapientibus exquirere et sequi; idque præsertim Papa ordinarie in usu habet, cardinales aliosque prælatos in negotiis majoris momenti consulendo. Verumtamen falsum et per-

(1) Summa, p 3. tit. 22, c. 2.83.

(2) De Statib. ecct. super Stat. Summ. Pontif. consid. 1.

niciosum principium illud Gersonis fuit, nempe quod monarcha a sua natione legitime judicari possit ; nam (ut ait), cum natio sit totum respectu principis, qui tantum est pars, in natione suprema auctoritas manet. Principium dixi falsum regnisque infestissimum; sic enim subditis seditiones commovendi in principem occasio præberetur, semper ac ipsi principem injusta præcipere putarent.

Febronius autem supremam potestatem apud Ecclesiam existere adstruit: Pontifici tantum attribuit primatum, quo tamquam caput ministeriale corporis Ecclesiæ, idest tamquam Ecclesia minister, potest dumtaxat, casu quo Concilium sine magna difficultate congregari nequit, leges aliquas generales indicere; sed illa robur non habent, nisi communi consensu aliorum recipiantur; potest etiam (ait) in controversiis fidei, aut morum, aut disciplinæ, suas definitiones ferre : et illis, juxta Gersonem, provisorie obtemperandum est, ad non dogmatizandum oppositum; tamen ipsæ non sunt irrefragabiles, nec obligant, si Ecclesia reclamat. Dicit etiam causas majores referendas esse ad Pontificem, sed non quidem ut quæstiones suo judicio terminentur, sed tantum ut sic Ecclesia dissitæ conferre inter se communique bono consulere possint. Addit muneri Pontificis annexam esse sollicitudinem, ut Canones ubique observentur, fidei integritas custodiatur, ritus substantiales in Sacramentis ministrandis adhibeantur, et unam sanam doctrinam omnes profiteantur. Cseterum Febronius vult primatum Papa non esse potestatis et jurisdictionis super alias Ecelesias, sed directionis tantum et vigilanti»; unde scribit non posse Pontificem condere leges pro tota Ecclesia obligantes, nec responsa ipsius obligationem strietam inducere; et ideo reprehendit episcopos qui omnimodæ obedientiæ Pontifici se subjiciunt.

Sed hujusmodi Febronii opiniones nec sententiis Gonciliorum, ut vidimus, nec dictis Patrum, nec ipsius Gallicanæ Ecclesiæ sensui consonant; Facultas enim Parisiensis, anno 1617, damnavit ut hæreticam propositionem Marci Antonii de Dominis, qui dicebat Papam non habere jurisdictionem de jure divino super alias Ecclesias;! et jampridem eadem Facultas, anno 1543, sic declaraverat : Nec minus certum est unum esse jure divino summum in Ecclesia Christi

(1) Apud Duplessy d'Argentre, Collect. judicior. t. 2. p. 103.

582 APPENDIX I. — VINLICIÆ, ETC.

militante Pontificem, cui omnes christiani parere tenentur.! Et ideo Febronius? reprehendit Gallos primatum jurisdictionis Papæ concedentes, dicens, hoc posito, resipiscentiam et reductionem Protestantium ad Ecclesiam Catholicam nequaquam posse obtineri.

Sed in omnibus his Febronius errat; contradicit enim (ut dixi) Conciliis, Sanctis Patribus, et evidenti rationi; ratio quippe cur Pontifici suprema potestas attribuenda est, patet ex eo quod Patres communiter tradunt, nempe ideo in Ecclesia unum caput et pastorem constitutum fuisse a Christo, ut sic schismata removeantur et unitas fidei ubique servetur; nam, ubi in quæstionibus ultimum judicium a pluribus dependet, impossibile est omnes contentiones et dissidia evitare, Dicit Apostolus : Unus Deus, una fides.8 Hinc merito scribit Bellarminus,* quod non potest fides esse una, nisi unus sit judex, cui omnes parere tenentur. Id enim patet ex ipsis hæreticis, quorum unusquisque diversam componit sectam, eo quod unum jndicem non habent; nam, ubi sunt multi pares et res est obscura, difficulter unus alterius judicio ultro se subjicit.

En quomodo Sanetus Hieronymus id expresse manifestat : Super Petrum fundatur Ecclesia ; licet idipsum in alio loco super omnes Apostolos fiat, et cuncti Claves regni cœlorum accipiant, et ex equo super eos Ecclesia fortitudo solidetur, tamen propterea inter duode cim (nota) unus eligitur, ut, capite constituto, schismatis tollatur occasio.> Quamvis igitur Apostoli, tamquam primi Evangelii fundatores, æque ac Petrus potestatem a Christo acceperint, attamen Petrus omnibus preeficitur, ut lites removerentur. Ad lites autem et schismata removenda, non sufficit caput ministeriale, sed requiritur, dicit Sanctus Hieronymus in alio loco, potestas super omnes alias eminens ; alioquin, quot sacerdotes, tot schismata stabunt : Ecclesiae salus in Summi Sacerdotis dignitate pendet, cui si non exsors quædam et ab omnibus eminens detur potestas, tot in Ecclesiis efficientur schismata quot sacerdotes.5 |

Idem scripsit Sanctus Optatus Milevitanus : Negare non potes scire te in urbe Roma Petro primo Cathedram episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium Apostolorum caput Petrus, unde et Cephas

(1) Apua Maucter. de Monarch. p. 4. 1. 8. c. 6.

(2) Loc. cit. append. 2.

(3) Ephes. 4. 5 et 6. (4) De Rom. Pontif. 1. 4. c. 9.

(5) Adv. Jovinian. L.A. n. 26. (6) Diatog. adv. Luciferian. n. 9.

appellatus est; in qua una Cathedra unitas ab omnibus servaretur, ne corteri Apostoli singulas sibi quisque defenderent ; ut jam schismaticus et peccator esset, qui contra singularem Cathedram alteram collocaret. Ergo cathedra unica, quæ est prima de dotibus (nempe quod sit unica), sedit prior Petrus, cui successit Linus, Lino successit Clemens, Clementi Anacletrs,.... Damaso Siricius, hodie qui noster est socius, cum quo nobis totus orbis commercio formatarum in una communionis societate concordat. Vestre Cathedræ vos originem reddite, qui vobis vultis Sanctam Ecclesiam vindicare.\ Docet igitur hic Sanctus Optatus quod Cathedra Petri et successorum est unica constituta, ut unitas in Ecclesia ab omnibus servetur; et ideo schismaticus est, qui alteram præter Cathedram Petri collocat. Quid amplius, quæso, proferre poterat, ut auctoritatem pontificiam esse supremam, independentem, et infallibilem ostenderet?

Idem prius significavit etiam Sanctus [renæus, scribens : Ad hanc enim Ecclesiam (Romanam) propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles ; in qua semper conservata est ea que ab Apostolis est, traditio.? Perpende illud « necesse est convenire; » quod importat omnes Ecelesias teneri ad sentiendum ut sentit Romana; et illud « in qua semper conservata est traditio ; » in his duabus partibus expresse suprema potestas Pontificis, et ejus infallibilitas, demonstratur.

Insuper observo quod tandem ipsi adversarii necessitatem unius capitis supremi agnoscunt et fatentur. Unus eorum, nempe auctor Instructionum circa Sanctam Sedem, sic loquitur (verbis ex gallico in latinum idioma traductis) : Incontrovertibile est quod si Christus Jesus, concedendo aqualitatem potentiæ omnibus episcopis, medium non accepisset unum inter ipsos eligendi, cui omnes adhærendo, eum tamquam caput respicerent, brevi tot schismata orta fuissent, quot episcopales Cathedra exstarent.

Idem fatetur ipse Febronius, dicens, ne Ecclesia vacillaret, Petrum fuisse a Christo caput Ecclesiæ constitutum : Petrum reliquis Christus preetulit,... sicque caput sua Ecclesiæ dedit, sine quo corpus non potuisset non sæpius nutare.3 Idem dicit : Causa instituendi inter Apostolos primatus est bonum unitatis, sine quo impossibile est Ecclesiam subsistere. * Idque ibi probat auctoritatibus Sancti Hie-

(1) De Schism. Donatist. adv. Parmentan. 1. 2. c. 2 et 3. (2) Adv. Heres.t. 3.c. 3. (3) Loc. cit.c. 2.84. n.53. (4) Ibid. S 2.

5s4 APPENDIX I. — YINDICIÆ, ETC.

ronymi et Sancti Optati, quas mox supra adduximus. Et ibi addit quod eadem ratio unitatis, ob quam unus Petrus a Christo fuit vastor et caput Ecclesiæ constitutus, effecit etiam ut ejus principatus asset perpetuus in Ecclesia; quandoquidem ille non fuit Petro collatus pro sua peculiari persona, sed in Ecclesia favorem; quapropter oportuit ut talis principatus perduraret usquedum perdurabit Ecclesia, nempe usque ad finem saeculorum. Præterea Febronius hoc principium statuit : Omnia illa et sola esse essentialia jura primatus, sine quibus unitas non potest servari.! Omnia hæc a Febronio prodita suadent quod primatus Pontificis omnino debet esse supremus, quia aliter corpus (utor eisdem ipsius verbis) non potuisset non s@pius nutare; aliter impossibile est Ecclesiam subsistere; aliter unitas non potest servari. En quomodo Febronius suis eisdem verbis se confutat.

His enim positis, quomodo potest Febronius deinde concludere primatum pontificium esse mere ministeriale, ejusque judicium esse fallibile ac judicio Ecclesia subjectum? item Papam non posse condere leges, et tanto minus ad eas obligare fideles? Quomodo cum tali primatu posset corpus Ecclesia non sœæpius nutare? quomodo Ecclesia subsistere? quomodo unitas servari, et divisiones ac schismata evitari ? Evitabuntur fortasse cum Conciliis generalibus? Sed si Concilia congregari non possent, prout non potuerunt per tercentos annos in primis Ecclesia sæculis, dum gentiles imperatores dominabantur? Quomodo eo casu, irruente aliquo errore contra fidem, promptum remedium preestabitur? Tunc, ait Febronius, ? Papa sententiam suam cum omnibus aliis christiani orbis Ecclesiis conferre debet, illarumque sententias colligendo conclusionem deinde tenetur ipse promulgare, ut ab Ecclesiis acceptetur; et ita audenter asserit in primis tribus sæculis factum esse; asserit, sed non probat, ut videre est loco citato. Contra vero certum est omnes hæreses que primis temporibus prodierunt, a Pontificibus fuisse proscriptas, nimirum Nicolaitarum, Ebionistarum, Marcionistarum, Montanistarum, Tertullianistarum, Origenistarum, et aliarum plurium. Sanctus Augustinus reprobans opinionem eorum qui dicebant opus esse Concilio ad quamcumque hæresim damnandam, scripsit : Quasi nulla heresis aliquando nisi Synodi congregatione damnata sit, cum potius rarissima inveniantur propter quas damnandas necessitas talis extiterit. 3

(1) Ivia. $ 4. init. (2) Loc. cit. c. 4, $2. n. 7. (3) Contr. duas epist. Petag. 1. 4. c. 12. n, 34.

Sozomenus loquens de quæstione olim habita circa divinitatem Spiritus Sancti, scripsit : Qua controversia, cum in dies magis cresceret, Episcopus Romanus, de ea certior factus, scripsit ad Ecclesias Orientis litteras, ut Trinitatem et consubstantialem esse, et gloria cequalem existimarent ; quo facto, utpote controversia judicio Romano Ecclesia terminata, singuli quievere.\

Preterea, in Concilio cecumenico VIII, celebrato sub Adriano II, anno 869, prolatum fuit: Retro olimque semper, cum hereses et scelera pullularent, noæias illas herbas et zizania Apostolica Sedis Romane successores extirparunt, ?

Quisque suadere omnino sibi debet quod rumores sedare per dispersarum Ecclesiarum sententias circa aliquam urgentem fidei controversiam, sine Pontificis infallibili definitione est moraliter et plus quam moraliter impossibile. Unum pro omnibus sufliciat exemplum. Bulla Unigenitus fuit quidem ab omnibus principalibus catholicis Ecclesiis acceptata (prout ostendit cardinalis de Byssi, particulari libro typis edito?), et præsertim ab episcopis Gallie in Concilio Embrunensi ac in pluribus eorum congressibus acclamata fuit ut dog matica; nihilominus habueruntne finem rumores? — Remotius exemplum est autem illud eventam in Ecclesia Greca post Synodum Florentinam : in eo Concilio latina et greca Ecclesia jam convenerunt; plures et magna inter ipsas contentiones intercesserunt, sed demum Concilii decretis omnes acquievere. Hic primo queero: si nulla ex iis Ecclesiis cedere unquam alteri voluisset, et defuisset Papa qui ut supremus judex quæstiones valuisset terminare, quomodo schismati reparatum fuisset? Dico præterea : quamvis Greci pro tune Concilii decreto acquieverunt, attamen, peto, quanto tempore pax ista permansit ? vix ad reditum in Græciam Marci metropolitani Ephesini a Concilio, ipse iterum suos Græcos ad priscos errores resumendos induxit. Quomodo Marcus alios pervertit, non obstante Concilio cecumenico celebrato? pervertit quidem dicendo quod. ex una parte ipsi Pontifici parere non tenebantur, eo quod Papa non est nisi Rome patriarcha, ut Græci schismatici tenent; ex alia dicebat Concilium non fuisse legitimum, et ita nec Pontifici, nec Concilio obedientiam præstandam esse concludebat. Et sic pariter alii hæretici, etiam post celebrata Concilia, fecerunt, obstinati in suis erroribus persistentes.

(1) Hist. 2. 6. c. 22. (2) Retat. in Conctt. VIII. act. 3. (3) Tract. theol. in Constitution. Unigenitus.

586 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.

At si omnes fideles communiter tenerent pro certo (prout revera certum est,) Papam esse supremum quæstionum fidei judicem et ejus judicia infallibilia esse, non amplius in Ecclesia adessent neque schismata, neque schismatici, nisi illi tantum qui ex mera obstinatione veritatem agnitam oppugnare vellent. Ideo repeto quod, sublata infallibilitate Pontificis et ejus suprema potestate, aliud medium ad ineredulos convincendos non suppetit.

Dicunt : Papa est homo fallibilis. — Et episcopi in Concilio congregati nonne etiam sunt homines fallibiles? — Respondent quod solis judicibus in Concilio generali congregatis infallibilitatis promissio facta est. — Sed hoc quomodo probant? non probant Scripturis ; non probant Conciliis (excepto illo Basileæ, quod illegitimum fuit, ut a nostris auctoribus evidenter demonstratur); non probant sententiis Sanctorum Patrum, quia Patres sunt contrarii. — Nequaquam, exclamant, Scripturæ, Concilia, Patres pro nobis sunt. — Et ideo, cum admiratione observo, progrediuntur ad afferendas pro ipsis illas easdem sententias quæ eis magis obstant et ora eorum magis obtrudere deberent. Omnis eorum industria, ait quidam doctus auctor, consistit in sententiis tergiversandis, dentibus illas ad eorum sensum trahendo , vel explicando per quasdam vanas distinctiunculas ex eorum cerebris inventas ad veritatem eludendam; et postea clamant et contendunt Patres dixisse ea que ipsi a Patribus dicta fuisse fingunt, atque sic victoriam sibi canunt, concludendo : Clarum est, probatum est, nulla responsio aut dubium remanet, quoa pontificie definitiones non sunt irrefragabiles, et quod Concilium est supra Papam. Sed si hæc nullus Patrum asserit, quid ipsis proderit adducere Sanctum Cyprianum, Sanetum Hieronymum, Sanctum Augustinum, Sanctum Gregorium, et alios, cum Sancti Patres tradunt oppositum ad ea que ipsi vellent ut Patres dicerent, sed non dicunt?

Sed redeamus ad punctum. Ponamus casum quod ad aliquam hæresim proscribendam Concilium adunetur, et Concilium non sit a Papa nec convocatum, nec confirmatum; si postea episcopi congregati manerent discordes, peto, quisnam controversiam decernet? — Dicent : sufficit quod major eorum pars conveniat. — Nego; nam etiam major pars errare potest, ut comprobatum est in Concilio Ariminensi et Ephesino Il.

Prieterea ponamus quod episcopi in hujusmodi Concilio sint con-

cordes , sufficietne Concilium illud ad quæstionem eliminandam? nequaquam profecto, quia contradictoribus ad illud inficiendum non deerunt prætextus, dicendo Concilium non fuisse legitimum, vel ob defectum libertatis in tradendis suffragiis, vel ob defectum ordinis respectu illorum ad quos suffragia dare spectabat (tanto magis quod Febronius nollet laicos a Concilio excludi), vel ob defectum examinis circa puncta quæ discuti debebant. Hine manifestum fit quod nullum superest medium compescendi quæstiones fidei et hæreticos convincendi, si suprema Papæ auctoritas ejnsque judicium irrefragabile non admittitur.

Præterea Febronius ait quod si papa adest in Concilio, debet quidem suam sententiam manifestare, non vero præscribere et dictare.ea que collegiali judicio decidenda sunt, aut dominari sive apertis modis, sive obliquis viis, aut secretis motibus. Hoc posito, si Concilium Pontificis sententiæ adhæret, dissidentes nunquam per decreta Concilii convinci poterunt; semper enim opponere possent Concilium fuisse illegitimum, quia obtiquis viis et secretis motibus illud Papa dominatus fuerit. Denique, si aliud hæretici objicere Concilio non poterunt, saltem dicent illud illegitimum fuisse, quia factum est sine assistentia vel consensione suipsorum, qui se reputant tamquam saniorem partem Ecclesiæ.

Idcirco sapienter dixit Sanctus Hieronymus, ad hoc Christum elegisse unum Petrum tamquam omnium caput, ut lites removeantur : Propterea unus eligitur, ut, capite constituto, schismatis tollatur occasio.? — Caput est Papa, ait Febronius, sed caput tantum ministeriale, judicio aliorum subjectum. — Sed hoc modo responderet Sanctus Hieronymus, quod occasio schismatum minime tolleretur. Additque Sanctus Doctor memorabilem illam sententiam, quod salus Ecclesiæ pendet a dignitate Pontificis, cujus potestas si non est eminens, sive suprema, Ecclesia schismatibus implebitur, et sic salus non erit in Ecclesia: Ecclesiæ salus in Summi Sacerdotis dignitate pendet, cui si non exsors quedam et ab omnibus eminens detur potestas, tot in Ecclesiis efficientur schismata, quot sacerdotes.?

Idem dixit Sanctus Cypriamus, quando scripsit: MNeque enim aliunde hæreses oborta sunt aut nata sunt schismata, quam inde quod sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tem-

(1) Ado. Jovinian. 1. A. n. 26. (2) Dial. adv. Luciferian. n. 9.

588 APPENDIX 1. — VINDICIÆ, ETC.

pus sacerdos et ad tempus judex vice Christi cogitatur ; cui si secundum magisteria divina obtemperaret fraternitas universa, nemo adversus sacerdotum collegium quidquam moveret.! Et notentur præsertim hæc postrema verba: « Cui si obtemperaret fraternitas universa, nemo adversus sacerdotum collegium quidquam moveret; n significant quod cum supremo capiti non obeditur, nec etiam inferioribus prælatis obedientia servatur; utinam hoc experimento comprobatum non fuisset! — Vide alia maxime notabilia ad idem propositum concernentia, que in sequenti capitulo dicentur.

Sed antequam præsens capitulum terminemus, dicamus aliqua de judiciaria Pontificis potestate, quam Febronius (ut retulimus) fere totaliter abolere nititur.

Asserit? quod Papa primatum jurisdictionis, de quo nune gaudet, non obtinuit nisi per usurpationem, que usurpatio ex falsis Isidorianis Decretalibus causam habuit. — Ergo (dicemus) verum non est quod Christus Ecclesia adsistit, ut pollicitus est, cum permiserit quod Ecclesiæ gubernium subverteretur, sinens ut illa regeretur per tam longum tempus ab eo qui vera regendi jurisdictione carebat ? Sed vere Dominus Ecclesiæ suse adest, et semper adfuit; primatus enim Pontificis impræsentiarum idem est ac olim ante Isidori Decretales erat; et ideo a Concilio Lateranensi III Ecclesia Romana appellata fuit Mater universorum fidelium.* Quamvis autem Ecclesia habeat quidem leges naturales et divinas, quibus utique uniformare se debet, nihilominus etiam necessarium est ut, juxta circumstantias rerum et temporum, pluries alias leges promulget quæ ad observantiam ipsarum divinarum legum conferunt. Ad servandam enim unitatem fidei et doctrinæ, duo requiruntur, ut scripsit Coelestinus papa, dicens : Et qua coercenda sunt, resecemus ; et quer observanda sunt, sanciamus.* Atque ad hæc requiritur judiciaria potestas, qua usque ab antiquis temporibus pollet Romanus Pontifex : Quatenus Beatissimus Romane civitatis Episcopus, cui principatum sacerdotii super omnes antiquitas contulit, locum habeat ac facultatem de fide et

(1) Epist. 53, ad Cornet. (2) Loc. cit. c. 3. $ 9. et alibi. (3) Capitul. $. — Labb. t. 41. cor. 153.

(4) Ad eptsc. province. Vienn. et Narbon. init.

sacerdotibus judicare ; \ ita scripsit imperator Valentinianus ad Theodosium. Et venerabilis Beda scripsit : /deo Beatus Petrus... specialiter Claves regni calorum et principatum judiciariæ potestatis accepit.?

Omnibus Apostolis potestas ferendi leges collata fuit a Christo, cum ipsis dixit : Quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo, etc. ;3 ligare enim utique importat leges ferre, et obligare, prout reapse fecerunt Apostoli juxta id quod habetur in Actibus : Perambulabat autem (Paulus) Syriam et Ciliciam, confirmans Ecclesias, præcipiens custodire prœæcepta Apostolorum et seniorum.{ Hiec vero ligandi potestas principaliter tradita fuit Petro verbis illis : Et tibi dabo Claves regni colorum; et quodcumque ligareris super terram, etc.5

Theodosius et Valentinianus, Augusti, hanc constitutionem ediderunt, ubi dictum fuit : Ne quid... contra consuetudinem veterem liceat sine viri venerabilis Papæ urbis eterna auctoritate tentare; sed hoc illis omnibusque pro lege sit, quidquid sanxit vel sanæerit Apostolica Sedis auctoritas.$ Item Carolus Magnus in suis Capitularibus dixit: Honoremus Romanam et Apostolicam Sedem,... ut licet vin ferendum ab illa Sancta Sede imponatur jugum, feramus et pia devotione toleremus.?

(1) Inter oper. S. Leonis, epist. 55. Edit. Ballerin.

(2) Homit. t. 2. hom. 16. in Natat. SS. Petri et Pauti.

(3) Matth. 18. 18. (4) Act. 15, 41. (5) Matth. 16. 19. (6) Inter oper. S. Leonis, epist. 11. Edit. Ballerin.

(7) Capitul. de honoranda Sede Apost.

Page 1