‹ Du Pape et du Concile ou Doctrine complète de s. Alphonse de Liguori sur ce double sujetChapitre 112 sur 138 · CAPITULUM VII · texte numérisé non relu

CAPITULUM VII

PERGITUR DEMONSTRARE AUCTORITATEM PONTIFICIS ESSE SUPREMAM, ET FALSUM ESSE EPISCOPOS ÆQUALEM AC PAPAM IN ECCLESIA POTESTATEM HABERE,

Febronius hunc titulum præmittit : Episcopatus in Ecclesia unus est, et omnibus episcopis certo modo communis.! Deinde scripsit Christum commisisse Apostolis ut opus nostre salutis a se incæptum ipsi prosequerentur, et ideo æqualem auctoritatem quam tradidit Petro, eis quoque est impertitus cum potestate assumendi ad idem opus perficiendum alios ministros simili auctoritate munitos. Hinc sic ait : Ex his consequens est omnes episcopos in sua institutione, preveniendo omnem humanam ordinationem, esse in potestate gubernandi Ecclesiam @quales, non tantum quoad ea que ordinis sunt, sed et qua? jurisdictionis, in quantum hec ad Ecclesiæ regimen spectant ; constat etenim successorem in jura sui prædecessoris succedere, nisi ostendatur hoc in successore legitime restricta esse.?

Pergit deinde dicens episcopos, quoad ea que pertinebant ad Apostolos ut Apostolos, nempe ad dona linguarum, miraculorum, et similia, eis non successisse ; successisse vero quoad ea quae ipsis spectabant ut episcopis; unde concludit quemlibet episcoporum æqualem universi curam sustinere, et unum episcopatum a pluribus geri, cum Clavium potestas (inquit) vniversitati Ecclesia ita transcripta sit, ut illa per ejus ministros pro sua cujusque portione, ac inter hos per Summum Pontificem, exerceatur.3

Postmodum in capite VII! dicit quod, facta proinde dicecesum

(1) Loc. cit. c. 3,81. (2) Loc. cit. c.7.$ 1. (3) Loc. cit. c. 1. $ 6. init. (4) S3.

divisione (quam asserit incæpisse usque ab Apostolis), mansit illa solidaria sollicitudo et obligatio primorum pastorum ; sed sine præjudicio jurium aliorum episcoporum in dicecesibus ipsis attributis.

Insuper inquit quod adscriptio episcoporum ad certum populum non impedit quominus iidem vocari censeantur ad impendendam omnibus fidelibus pastoralem curam, dum id salus populi erigit.* Idque probat textu Sancti Cypriani : Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenetur.* Et hac sententia fretus, novus hic Ecclesiæ moderator Febronius vult quod episcopi et Papa unum episcopatum in toto orbe christiano, unusquisque pro sua portione, exerceant. Oportet igitur sedulo perpendere auctoritatem Sancti Cypriani, ut verum Sancti Doctoris percipiamus sensum, qui longe abest a sensu Febronii, ut videbimus.

Sanctus Cyprianus, in suo celebri opere De Unitate Ecclesia, scribit quod Satanas Awreses invenit et schismata, quibus subverteret fidem,... scinderet unitatem ;% hæreses autem has et schismata dicit oriri ex eo quod ad veritatis originem non reditur, nec caput .quæritur.4 Ad removendas igitur hæreses et schismata, opus est perve nire ad originem sive caput ecclesiasticæ potestatis; qualis autem sit haec origo et caput, audiamus eumdem Sanctum Cyprianum sic docentem : Loquitur Dominus ad Petrum : « Ego tibi dico quia tu es Petrus, et super hanc petram ardificabo Ecclesiam meam, et Porta inferorum non vincent eam; et tibi dabo Clares regni colorum, et que ligaveris super terram, erunt ligata et in cœlis; et quæcumque solveris super terram, erunt soluta et in cœlis.5 » Et iterum eidem post resurrectionem suam dicit : « Pasce oves meas.8 » Super illum unum œdificat Ecclesiam suam, et illi pascendas mandat oves suas. Et quamvis Apostolis omnibus , post resurrectionem suam, parem potestatem tribuat, et dicat : « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ; accipite Spiritum Sanctum ; si cujus remiseritis peccata, remittentur illi; si cujus tenueritis, tenebuntur;? » tamen, ut unitatem manifestaret, unam Cathedram constituit, unitatis ejusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique et cæteri Apostoli quod fuit Petrus, pari consortio prediti et

(1) Loc. cit. c. 7.81. n. 4. (2, De Unit. Ecci. c. $. (3) Cap. 3. (4) Ibid.

(5) Matth. 16.18 et 19. (6) Joan. 21. 17.

(7) Ibid. 20. 21, 22, 23.

592 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.

honoris et potestatis ; sed exordium ab unitate proficiscitur, et primatus Petro datur, ut una Christi Ecclesia et Cathedra una monstretur.® Sic habetur in editione Sancti Cypriani facta a Paulo Manutio, anno 1563. Idem autem textus habetur in decreto Gratiani,? resecatis tantum infra aliquibus verbis.

Declarat igitur hic Sanctus Cyprianus quod Dominus, ut unitatem Ecclesiæ demonstraret, disposuit quod principium (priucipium nempe ecclesiasticæ potestatis) proficisceretur seu manaret ab unitate (quae multiplicitate contraponitur , sive ab uno capite; nam, si manaret a multiplicitate, id est a multiplici capite, Ecclesia non amplius essèt una, sed multiplex et divisa, nec unitas ejus amplius servari posset. Itaque unitas Ecclesiæ pendet ab unitate principii sive capitis ; et ideo Sanctus Cyprianus eodem loco? comparat principium unitatis Ecclesie ad unum lumen solis, ex quo multi radii prodeunt; ad unam radicem, ex qua manant multi rami ; ad unum fontem, ex quo plures rivi defluunt; ita ut omnis vigor radiorum, ramorum, et rivorum, ab uno'sole, ab una radice, et ab uno fonte derivat.

Id certum est; sed quæritur quodnam sit hujusmodi unitatis Ecclesiæ principium sive caput, cui suprema potestas tradita sit? Febronius contendit traditam esse universitati Ecclesiæ, unde scribit : Cum itaque Ecclesia ipsa principaliter et radicaliter obtineat potestatem Clavium, que ab illa in omnes ejus ministros ipsumque Summum Pontificem derivatur, et singulis quibusque pro sua portione communicatur, ete.4 Ac proinde infert unumquemque episcopum de proprio jure universalis Ecclesiæ curam habere; idque deducit ex illa sententia Cypriani : Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenctur.> Quapropter ait : Inde nata pervulgata illa apud Cyprianum notio : Episcopatus unus, etc. ;

Sed Sanctus Cyprianus evidenter oppositum docet loco supra relato ; nam ibi dicit, non Ecclesiam, sed Petrum fuisse constitutum a Christo principium unitatis, super quod Ecclesia est ædificata, inquiens : Super unum illum (Petrum) ædificat Ecclesiam.? Addit quod, licet Dominus omnibus Apostolis rqualem potestatem tribuerit, tamen, ad manifestandam unitatem Ecclesiæ, unam Sedem Petri constituit, ut

(1) De Unit. Eccl. c. 4. (2) Causa 24. q. 1, can. 18. (3) De Unit. Eccl. c. 5. (4) Loc. cit.c 1.86. n. 3. (5) De Unit. Ecct. c. 8. (6) Loc. cit. c. 8. S 1. n.2.

(7) De Unit. Ecct, c. 4.

hujusmodi unitatis origo ab uno, scilicet a Petro, inciperet : Quamvis Apostolis omnibus... parem potestatem tribuat,... tamen, ut unitatem manifestaret, unam Cathedram (doctrinæ tenendæ) constituit, unitatis ejusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit." Deinde subdit : Hoc erant utique et carteri Apostoli quod fuit Petrus, pari consortio prediti et honoris et potestatis; sed exordium ab unitate proficiscitur, et primatus Petro datur, ut una Christi Ecclesia et Cathedra una monstretur.* Quid clarius ?

Ergo primatus potestatis ad hoc datus fuit Petro, ut ab hoc uno principio potestas aliis Ecclesiæ ministris communicetur, et sic una Ecclesia et una Cathedra monstretur. Unitas ergo Ecclesiæ derivat ab unitate Cathedræ Petri; hinc ait Bellarminus : Sanctus Cyprianus Sedem Petri comparat capiti, radici, et fonti :3 sicut autem in omni corpore virtus membrorum derivatur a capite, in omni arbore virtus ramorum oritur ex radice, in omnibus rivis aqua fluit a fonte,* sic in Ecclesia omnis episcopus dependet a Papa, qui est caput, radix, et fons potestatis. — Hinc Sanctus Bernardus ad Mediolanenses scripsit : Romana Ecclesia potest alios (nempe episcopos) deprimere, alios sublimare, ita ut de episcopis creare archiepiscopos liceat, et e converso.

Natura unitatis est quod una adsit Ecclesia, a qua omnes aliæ Ecclesiae circa doctrinam fidei pendere debeant, ut sic una fides in omnibus perpetuo servetur. Hæc una Ecclesia, ex qua oritur unitas ecclesiastica, utique est Romana, ut scribit Sanctus Cyprianus : Ad Petri Cathedram atque ad Ecclesiam PRINCIPALEM, unde unitas sacerdotalis exorta est.® Unde Sanctus Irenæus, de eadem Romana Ecclesia loquens, dixit : Ad hanc enim Ecclesiam, propter potentiorem (legunt alii potiorem) PRINCIPALITATEM, necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles.? Nota « propter potentiorem principalitatem ; » ergo Romana Ecclesia non tantum aliquam habet præeminentiam, ut vult Febronius, sed præeminentiam principalem, ad quam necesse est (nota, non dicit expedit, aut decens est, sed necesse est) omnem convenire Ecclesiam,

(1) De Unit. Ecct. c. 4. (2) Ibid.

(3) De Rom. Pontif. 1. 4. c. 24. (4) Ibid, (5) Epist. 151. k (6) Epist. 55, ad Cornet.

(7) Adv. Heres. 1. 3. c. 5.

594 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.

Quapropter Ecclesia Romana vocatur centrum unitatis, in quo nomine etiam Febronius convenit : Jane (nempe Sedem Romanam) caput esse aliarum Ecclesiarum et centrum unitatis, nemo catholicorum negat.\ Quid significat ceutrum vnitatis? significat quod sicut omnes cireumferentiæ linee in centro uniuntur, sie in judicio Ecclesiæ Romane omnes Ecclesiæ uniuntur et quiescunt. Propterea ait Sanctus Cyprianus quod ex separatione a Cathedra Petri, quam vocat caput et originem rveritatis, hæreses ortum habuerunt : Et cum A@reses et schismata postmodumnata sint, dum conventicula sibi diversa constituunt, VERITATIS CAPUT afque ORIGINEM reliquerunt.® Et alibi dicit : Qui Cathedram Petri deserit, in Ecclesia se esse confidit?* Ac proinde scripsit Sanctus Leo Christum super Petrum Ecclesiam ædificasse, ut eterni templi edificatio... in Petri soliditate consisteret, hac Ecclesiam suam firmitate corroborans,... ne Porte contra illam inferi prevalerent.!

Ad unitatem igitur doctrinæ et fidei in tota Ecclesia servandam, ucum Romanum Pontificem veritatis caput (juxta Sanctum Cyprianum) Dominus constituit, ut ipse universam regat Ecelesiam, omnesque fideles et episcopi ab ipso pendeant, ac in ejus judiciis quiescant,

Sed instat Febronius: Sanctus Cyprianus ait: Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenetwr,® Quid denotat, inquit, illud in solidum tenetur, nisi quod singuli totius episcopatus Ecclesiæ curam habent? — Sic intelligit Febronius textum illum ; sed non sie .intelligunt cardinalis Bellarminus, © pater Mamachius,? et alii com. muniter, imo nec etiam pater Natalis Alexander. 3

Dixit Sanctus Cyprianus in solidw teneri, sed non dixit a singulis în solidum tencri sequaliter: Sanctus Doctor ibi non aliud dicere voluit, quam omnes episcopos nnum componere corpus, quo universa regitur Ecclesia: ita ut omnes integrum episcopatum regunt, sed unusquisque pro sua parte; si enim Sanctus Cyprianus sentiret quemque episcopum totius Ecclesiæ curam habere, utique dixisset : Episcopatus unus est, qui totus a singulis in solidum tenetur ; sed dixit: Cujus a singulis in solidum pars tenetur. Omnes igitur tenent

(1) Loc. cit. c. 3. $8. n. 2. (2) De Unit. Ecct. c. 12. (3) Ibid. c. 4. (4) Epist. 10. ad cpisc. prov. Vienn. Edit. Balterin. (5) De Unit, Eccl. c. 5. (6) De Rom. Pontir. t. 2. c. 16.

(7) Origin. christianar. 1. 4. p. 2. c. 1. $ 3.n. 4. (8) Sec. I. diss. 4.$ 3. obj. 7.

CAP. VII. DE EPISCOPORUM PolESTATE, [UO 195

unum episcopatum in solidum, sed unusquisque illum pio sua purtione regit; et omnes ab uno capite pendent, sicut omnes radii ab uno so.» manant, ut sic Ecclesiæ et fidei unitas servetur.

Dicit autem in solidum; quia, etsi unusquisque curam habet suce partis, tamen simul aliorum partes tenet in solidiun, in «quantum quisque episcopus vinculo mutusæ unionis, non quidem obligationi:, cum aliis tam debet esse conjunctus, ut, ubi necessarium est, bono aliarum partium et totius ovilis, cum possit, providere teneatur. Omnibus enim cujuscumque corporis membris insita est obligatio, ut unum occurrat ad impediendum damnum alterius, et tauto magis totius corporis, ubi aliter detrimentum reparari non possit.

Hoc ipsemet Sauctus Cyprianus exprimit in sua epistola ad Stephunum, in qua scribit : Copiosum corpus est sacerdutmm concordi mutuæ glutino atque unitatis vinculo copulatum, ut si quis ex coltegio nostro hwresün favere et gregom Christi lacerare et vastare tentaverit, subconiant cwteri.... Nan, etsi pastores multi sani, vnum tamen gregem pascimus, ct oves universas quas Christus sanguine suo et Passione quæsirit, colligere et forcre debemus.! Idem expressit Sanctus Augustinus, nbi sic seribit : Cum communis sit omnibus nobis, qui fungimur episcopatus officio (quamris ipse in co preemineas celsiore fastigio), specula pastorali, facio quod possuni pro mei particula muneris, quantion inihi Dominus, adjurantibus orationibus tuis, dare diguatur, ut pestilentibus et insidiantibus eorum scriptis medentia et munientia scripta pretenda, ?

Sie igitur Sanctus Cyprianus et Sanctus Augustifus explicaut quemeumque episcopum teneri ad reparandum damnum fidei, ubi opus est, et ad tuendam unitatem Ecclesiee. Hoc ipsum satis declarat Sanctus Cyprianus eodem loco, ubi profert laudatam sententiam illam (quse pluries a Febronio affertur in medium) : Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenetur. Ibi enim Sanctus Doctor probare vult Ecclesiam esse unam, quia unam fidem omnes profiteri et defendere tenenturj hinc ait: Hanc Ecclesiæ unitatem qui non tenet, tenere se fidem credit? quando et Beatus Apostolus Paulus hoc idem doceat et sacramentum unitatis ostendat dicens : « Unum corpus et unus spiritus, una spes vocationis vestræ , unus Dominus,

(1) Epist. 67 (alias 68), n. Set 4.

(2) Contr. duas epist. Petag. t. 1. e. 1. ad Bonif. pap.

296 APPENDIX I. — VINDICLÆ, ETC.

una fides, unum baptisma, unus Deus.® » Quam unitatem firmiter tenere et vindicare debemus, maxime episcopi, qui in Ecclesia præsidemus, vt episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum probenus... Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenetur. Ecclesia quoque una est, que in multitudinem latius incremento fæcunditatis extenditur. Quomodo solis multi radii, sed lumen unum, et rami arboris multi, sed robur unum tenaci radice fundatum, et cum de fonte uno rivi plurimi defluunt,... unitas tamen servatur in origine;... sic et Ecclesia Domini, luce perfusa, per orbem totum radios suos porrigit;... unum tamen caput est, et origo una.*

Patet igitur, in hoc loco Sanctum Cyprianum nihil aliud significare velle, quam omnes fideles et maxime episcopos teneri ad tuendam ac vbservandam unitatem fidei et doctrinæ, ut unitas Ecclesiae servetur ; ac propterea umnes a Romano Pontifice, tamquam capite et origine

unitatis, pendere debent.

Observo autem quod Febronius sic scribit : Diximus (cap. 1. $ 1.) Ctaves a Christo non. uni Apostolo, sed corpori Ecclesiæ datas esse, primario gerendas per Apostolos, quibus omnibus et singulis Dominus eas tradidit immediate, ita ut quilibet horum aqualem in eis partem habuisse credatur, non quidem (nota) quoad externum et politicum regimen, sed primam et essentialem religionis partem christiana, videlicet fidei seu doctrinæ propagationem et conservationem ,3 Apostoli igitur, ut hic ait Febronius, non habebant æqualem partem quoad externum regimen Ecclesiae; quomodo autem dicit alibi, ut notavimus sub initio hujus capituli, quod episcopi, tamquam Apostolorum successores, sunt in potestate gubernandi Ecclesiam aquales (Pontifici), non tantum quoad ea que ordinis sunt, sed et que jurisdictionis, in quantum hec ad Ecclesia regimen spectant?* En quomodo Febronius in suo falso systemate cogitur quandoque sibimet contradicere! Sic evenit eis qui falsis principiis nituntar: facile in contradictiones incidunt.

Sed ipse sibi fingat et constituat sicut vult statum et regimen Ecclesiae, nunquam inficere poterit veritatem quam Concilia et Patres

(1) Ephes. 4. 4-6. (2) De Unit. Ecct. c. 4 et 5. 3) Loc. cit. c 3.84. init. (4) Loc. cit. c. 7. SI.

docent, nempe quod suprema potestas in Ecclesia sit a Christo tradita Petro (ejusque successoribus) tamquam capiti, radici, et fonti, ex quo illa deinde in alios episcopos diffunditur, ut clare vidimus doceri a Sancto Cypriano in loco citato, et in pluribus aliis confirmatur ac clarius explicatur ; nam in epistola ad Jubajanum sic loquitur : Nos... Ecclesie unius caput et radicem tenemus;... nam Petro primum Dominus, super quem @dificavit Ecclesiam, et unde (id est a quo Petro) unitatis originem instituit et ostendit, potestatem istam dedit.\ Omnis igitur ecclesiastica potestas collata est Petro tamquam origini unitatis Ecclesiæ, et ex eo communicatur aliis.

In alio loco dicit : Ad Petri Cathedram atque aa Ecclesiam prin cipalem, unde unitas sacerdotalis exorta est, etc.? — In alio loco dicit : Ecclesia, quæ una est, super unum, qui Claves ejus accepit Domini voce, fundata est.3 — In alio loco dicit : Qui Petri Cathedram deserit, in Ecclesia se esse confidit?* — In alio loco dicit (et hic patenter explicat supremam Pontificis potestatem ejusque infallibilitatem) : Deus unus est, et Christus unus, et una Ecclesia, et Cathedra una super Petrum Domini voce fundata; aliud altare constitui, aut sacerdotium novum fieri, prater unum altare et unum sacerdotium, non potest. Et terminat : Quisquis alibi collegerit, spargit.5

Itaque, juxta Sanctum Cyprianum, tota Ecclesia regitur et pendet a Cathedra Petri; nam, sicut unus est Christus et una Ecclesia, sic est una Cathedra, nimirum Petri, in qua est vera doctrina fidei et extra quam qui colligit, spargit. Et invenio Jansenium eadem verba scripsisse in capite 29 sui libri procemialis, ubi, postquam protestatus est se Ecclesiam Romanam sequi et Petri successorem, scribit : Super illam petram adificatam Ecclesiam scio; quicumque cum ipso, successore Petri, non colligit, spargit.® Apud aliquos forte hæc auctoritas Jansenii majoris ponderis erit quam illa Sancti Cypriani.

Una igitur est Cathedra, nempe illa quae est super Petrum fundata, extra quam omnes qui sunt, extra viam salutis incedunt, juxta oraculum Domini : Qui non congregat mecum, spargit.?

(1) Epist. 73. n 2et 7.

(2) Epist. 53, ad Cornet. n. 14. 13) Epist. 73, ad Jubaj. n. 10. (4) De Unit. Eccl c. 4.

(5) Eptst. 40, ad pleb. de quing. presb. schism. n. 5.

(6) Augustinus, de Grat. primi homin. (7) Matth. 12. 30.

598 APPENDIX 1. — VINDICIÆ, ETC.

Idem confirmatur a Sancto Optato Milevitano : Negare non potes scire te in urbe Roma Petro primo Cathedram cpiscopalem esse collatam, in qua sederit omnium Apostolorum caput Petrus, unde et ('ephas appellatus est; in qua vna cathedra unitits ab omnibus serraretur, ne coteri Apostoli singulas sibi quisque defenderent, ut jam sehismaticus ct peccator esset, qui contra singularem Cathedram «terain collocaret.* Et ad declarandum Sanctus Optatus hane Cathed'am esse Ecclesiam Romanam, subdit : Ergo Cathedra unica, que est prina de dotibus, sedit prior Petrus, cui successit Linus, Lino vuocessit Clemens, etc.? Quid apertius? Dicit itaque Sanetus Optatus in hac unica Cathedra Petri unitatem Ecclesiæ servari, atque schismaticum et impium esse qui aliam Cathedram collocaret.

Idem scripsit Sanctus Pacianus, episcopus Barcinonensis : Ante l’assionem suam dixerat Dominus : « Quacumque ligaveritis, etc. » ... Ad Petrum locutus est Dominus, ad unum ideo, vt vnitatem fundaret ex uno; mox id ipsum in commune præcipiens, qualiter timen ad Petrum incipit : « Et ego dico tibi, inquit, quia tu es Petrus, et super hanc petram @dificabo Ecclesiam meam. »3 Nota : « Ad unum ideo, ut unitatem fundaret ex uno; » quomodo Christus ex uno unitatem Ecclesiæ et doctrinæ fundaret, si omnes episcopi auctoritatem in Ecclesia æqualem ac Pontifex haberent ?

Idem brevi eloquio docuit Sanctus Augustinus sermone 46, ubi dixit : In ipso Petro unitatem commendarvit; multi eramt Apostoli, et uni dicitur : « Pasce oves meas. »4 Propterea igitur soli Petro Dominus suum ovile commendavit, ut in eo unitas doctrine servaretur: sed ut hæc unitas doctrinæ servaretur, non erat satis qualiscumque præsidentia, sed oportebat ut Petrus supremam et eminentem priesidentiam haberet, prout inquit Sanctus Hieronymus ; nam aliter schismata non evitarentur: Zcclesiæ salus in Summi Sacerdotis dignitate pendet, cui si non exsôrs querdam et ab omnibus eminens detur potestas, tot in Ecclesiis efficientur schismata, quot sacerdotes.5 Adverte hanc eminentem potestatem datam esse, non universitati Ecclesiæ, ut ex sua nova doctrina vult Febronius, sed Summo Sacerdoti, ex cujus dignitate docet Sanctus Doctor salutem Ecclesia pendere.

(1) De Schism. Donatist. adr. Parmenian. t. 2. c. 2 et 3. (2) Ibid (3) Epist 3. n. 11.

(4) €. 45. Edit. B n. (5) Dialog. dv. Luciferian. c. 9.

Opponit Febronius auctoritatem Sancti Augustini in Sermone ubi seribit Christum non soli Petro, sed toti Ecclesiæ Claves tradidisse : Has enim Claves non homo unus, sed unitas accepit Ecclesiæ.…, Audite in alio loco quid Dominus dicat Apostolis suis : « Accipite Spiritum Sanctum, » et continuo : « Si dimiseritis peccata, dimittentur, etc. »\ — Eodem modo loquitur Beda: Omni igitur electorum Ecclesia, juxta modum culparum vel pœnitentiæ, ligandi atque solrendi datur auctoritas.? — Idem dicunt Sanctus Fulgentius et Sanctus Cyrillus Alexandrinus apud Febronium.

Sed respondemus prælaudatos Patres ibi de absolvendi facultate loqui ; et nulli dubium hanc facultatem non tantum ad Pontificem, sed etiam ad omnes episcopos pertinere, tamquam eorum characteri episcopali intrinsecam ; sed hsec eadem facultas est ac semper fuit Pontifici subordinata, in quantum Pontifex potest eam limitare, sicut a Tridentina Synodo expressum fuit : Merito Pontifices Maximi, pro suprema potestate sibi in Ecclesia universa tradita, causas aliquas ‘riminum graviores suo potuerunt peculiari judicio reservare.® Et ad hoc comprobandum plures Canones ibi citantur: cap. Ita quorumdum, de Judæis ; cap. Conquesti, de sent. excomm. ; et alii.

Febronius alium Sancti Augustini textum adducit, ubi Sanctus Doctor generice loquitur de tota ecclesiastica potestate, et dicit : Unus pro omnibus dicit : « Tu es Filius Dei vivi,4» et propter hoc Claves cum omnibus, tamquam personam gerens Ecclesia, accepit ; ideo unus pro omnibus, quia unitas in omnibus.5* — Sed quid Febronius ex his verbis inferre unquam poterit? Sanetus Doctor inquit : Petrus accepit Claves cum omnibus ; profecto ; nam ipse solus

(1) Serm. 295. c. 2. Edit. Ben.

(2) Homtl. t. 2. homit. 16. in Natal. SS. Petri et Pault. (3) Sess. 14. cap. 7. (4) Matth. 16. 16.

(5) In Joan. tr. 118. n. 4.

(*) Textum hunc profert et discutit S. Alphonsus juxta lectionem a Febronio allatam ; ast opportunum videtur textum genuinum integrumque Sancti Doctoris exhibere, prout in ejus Operibus legitur : « Cum et illud (id est : « Tu es Christus, Filius Dei vivi, ») unus pro omnibus dixerit, et hoc (id est : « Tibi dabo Claves regni colorum, «) cum omnibus, tamquam personam gerens ipsius unitatis, acceperit, ideo unus pro omnibus, quia unitas in omnibus. Editor.

600 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.

sine aliorum ministerio Ecclesiam universam gubernare non valebat. Subdit postea : Quia unitas in omnibus ; maxime, quoniam Ecclesiæ unitas in unione membrorum cum capite consistit, sed servata semper debita subjectione quam membra capiti præstare tenentur, dum a capite membris virtus communicatur. Verumtamen Sanctus Augustinus per hujusmodi sententiam equidem non intellexit asserere quod membra in potestate capiti sunt paria; et tanto minus, quod caput subjicitur membris, cum membra simul congregantur. Pluribus enim locis jam superius relatis Sanctus Doctor supremam potestatem quam Papa super universam obtinet Ecclesiam, satis declaravit; in uno loco dixit : In qua (Ecclesia Romana) semper Apostolica Cathedræ viguit principatus.?

In alio dixit : Numerate sacerdotes vel ab ipsa Sede Petri, et in ordine illo Patrum quis cui successit videte : ipsa est petra quam non vincunt superba inferorum Portæ.? En clare descripta a divo Augustino Sedis Romane infallibilitas, que cum suprema potestate necessario conjuncta esse debet,

In alio loco idem confirmavit expresse, docens : In ... verbis Apostolicæ Sedis, tam antiqua atque fundata, certa et clara est catholica fides, ut nefas sit de illa dubitare christiano 3

Præterea id pariter declaravit exemplo damnationis Pelagianorum ; etenim scripsit : Inde (a Sede Apostolica) rescripta venerunt; causa (Pelagianorum) finita est;4 toto orbe christiano damnati sunt.5 Litteris Innocentii de hac re dubitatio tota sublata est.8 Nota : « Litteris Innocentii; » damnatio igitur a Pontifice prodita, erat illa que omnem dubitationem auferebat.

Hinc scripsit Sanctus Pelagius papa, citans Sanctum Augustinum, qui opinionem difformem doctrinæ Apostolicæ Sedis appellabat schisma : Contra Apostolicam Sedem temere credentes, pessima divisit opinio ; quod schisma specialiter esse denuntiat Augustinus.?

Item Febronius * opponit auctoritatem venerabilis Bedæ, qui ita scribit : Claves regni cœlorum Petrus, tamquam personam gerens

(1) Epist. 43. n. 7. Edit. Ben. (2) Psaim. contr. part. Donat. (3) Epist. 190. c. 6. n. 23. Edit. Ben. (4) Serm. 134. Edit. Ben.

(5) Epist. 190. Edit. Ben.

(6) Contr. duas epist. Pelag. 1. 2. c. 3.

(7) Can. Schism. caus. 24. q.4. (8) Loc. cit.c.1.$ 6. n 2.

ipsius unitatis, accepit.* — Equidem, respondemus, Petrus ut caput Ecclesiae repræsentabat Ecclesiæ unitatem, scilicet Ecclesiam universam unitam, pari modo quo rex universum suum regnum repræsentat. Hoc idem scripsit etiam divus Augustinus : Petrus... propter ipsam personam quam totius Ecclesia solus gestabat, audire meruit : « Tibi dabo claves, etc. »!

Errat Febronius cum Ludovico Dupino asserens supremam potestatem, juxta hic allatas sententias Bedæ et Augustini, apud Ecclesiam existere atque ab Ecclesia Papæ communicari. Errat, dico; nam idem Augustinus Petrum, non tamquam simplicem Ecclesiæ ministrum, sed ut principem illius et caput, Ecclesiam repræsentatem reputavit, sicut rex omnes suos subditos repræsentat. En quomodo Sanctus Doctor id declarat in psalmum 108, ubi scribit Petrum in tantum Ecclesiam repræsentare, in quantum ipse Ecclesiae primatum habet : Quadam dicuntur qua ad Apostolum Petrum proprie pertinere videantur, nec tamen habent illustrem intellectum, nisi cum referuntur ad Ecclesiam, cujus ille agnoscitur in figura gestasse personam, propter primatum quem in discipulis habuit, sicuti est : « Tibi dabo claves, etc. »? En quomodo Sanctus Doctor conjungit primatum Petri super discipulos cum repræsentatione Ecclesiae; ideo enim Petrus repræsentabat Ecclesiam, quia in ipso erat tota Ecclesia potestas, qua in primatu erat.

Et revera scribit pater Natalis Alexander (quamvis hic auctor sit unus ex maximis pontificiæ potestatis oppugnatoribus,) hanc esse divi Augustini sententiam, nempe quod Petro Claves traditse fuerunt, non quidem tamquam Ecclesiæ legato, sicut regius orator claves alicujus civitatis nomine sui regis accipit, sed tamquam rector et caput Ecclesis, sicut princeps ensem accipit nomine populi, quem defendere obligatur. En verba patris Natalis : Petro non sunt collatæ Claves nisi nomine Ecclesia, id est, ut Ecclesia legato, nego; id est, ut Ecclesia supremo post Christum (nota supremo) et sub Christo rectori ac moderatori, concedo. Illius itaque propositionis duplex potest esse sensus : primus, quod Sanctus Petrus Ecclesiæ nomine Claves acceperit, quemadmodum regius orator, nomine regis, alicujus civitatis

(1) Serm. 295. c. 2. Edit. Ben. (2) In Psalm 108. n. 1.

(*) Frustra perquisivimus inter opera Venerabilis Bedæ hujusmodi propositionem, quam ipsi Febronius immerito adscribit, dum potius divo Augustino verisimiliter adjudicari debet, prout supra (pag. 599, in nota) videre est. Editor.

602 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETS.

claves accipit, in quam propterea nullam habet potestatem ; at nequaquam ita est. Secundus, quod Ecclesiæ nomine Claves acceperit ut illius rector et qubernator, quomodo princeps, populi nomine, gladium accipit, et ad ejus tuitionem totum regni splendorem convertere tenetur; quo sensu Sanctum Petrum Claves nomine Ecclesiæ accepisse divit Sanctus Augustinus.! Sic scribit pater Natalis Alexander. En quomodo ipsi adversarii nequeunt aliquando non pandere veritatem. Hine quidam doctus auctor modernus,* loquens de eo quod dixit Dupinus, nempe quod in Ecclesia communicatur potestas æque episcopis quam Pontifici: Hœresim porro, ait, et schisma sapiunt assertiones iste. A capite ad membra, non vero a membris ad caput virtus fluit ; ideirco scripsit Tertullianus : Si adhnc clausum putas cœlum, memento Claves ejus Dominum Petro, et per eum Ecclesia, reliquisse.?

Sed instat Febronius, Concilium Tridentinum, tractans de Indulgentiis, docere potestatem traditam esse Ecclesiæ : Cum potestas... Ecclesie concessa sit, etc.% — Dicit « Ecclesia concessa sit; » sed peto : quid est Ecclesia? Sanctus Cyprianus instruit: Ecclesia plebs sacerdoti adunata, et pastori suo grex adhærens.{ Ecclesia corpus est compositum ex omnibus fidelibus inter se coeuntibus et Pontifici eorum capiti adhærentibus, cujus Sedes est tamquam centrum cui omnes alia Ecclesiæ conjungi tenentur, prout scripsit Renatus Massuetius (apud eumdem Febronium5) sie concludens : Hæc (Ecclesia Romana) cœterarum caput, cui arctissime adhærere tenentur omnes, $ Maxime quia Christus Petro principalius Clavium potestatem contulit, ut ab ipso illa postmodum participaretur et ad alios transiret, ut scripsit Sanctus Thomas: Dominus soli Petro promisit: « Tibi dabo Claves regni, etc., n... ut ostenderetur potestas Clavium per eum ad alios derivanda ad conservandam Ecclesiæ unitatem,?

Idque prius scripsit Sanctus Optatus Milevitanus : Bono unitatis Beatus Petrus... præferri Apostolis omnibus meruit, et Claves regni cœlorum communicandas ceteris solus accepit.S Dixit « communi-

(1) Sec. I. diss. 4. $ 3. obj. 4.

(2) Scorpiac. c. 10. (3) Sess. 25. cap. 21. contin. (4) Epist. 69, ad Florent. (5) Loc. cit. ce. 2. 85. n. 2. (6) In S. Iren. diss. 3. a. d. n. 30.

(7) Contr. Gent. 1. 4. c. 76.

(8) De Schism. Donatist. adv. Parmentan. 1.7. c. 5.

(*) Nempe, juxta alium S. Alphonsi locum, Carolus Gagliardi. Editor.

candas, » non quidem immediate a Christo, ut vult Febronius, sed a Beato Petro; nam ipsemet Sanctus alibi jam scripsit (ut notavimus in hoc capite VII *) Sancto Petro tamquam capiti Ecclesiæ traditam esse a Domino Cathedram singularem, ut in illa unitas doctrinæ et Ecclesiæ servaretur, ita ut schismaticus et impius reputaretur, qui aliam Cathedram adversus Cathedram Petri collocare tentaret. Sentit igitur divus Optatus Clavium potestatem a Sancto Petro aliis distribuendam fuisse, prout jampridem Tertullianus, mox supra citatus, scripsit : (laves Dominum Petro, et per eum Ecclesiæ reliquisse.!

Sic etiam seripsit Innocentius I, anno 404, ad Episcopos Africanos in tertio Concilio Carthaginensi adunatos : A quo (Petro) ipse episcopatus et tota avctoritas nominis hujus emersit. ?

Ita etiam scripsit Sanctus Leo : Dicitur Beatissimo Petra: « Tibi dabo Caves, ete, » Transivit quidem etiam in alios Apostolos jus ** potestatis istius, et ad omnes Ecclesia principes hujus decreti constitutio cominearvit; sed non frustra uni commendatur quod omnibus intimatur; Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiæ rectoribus forma preponitur.3 Nota verba « transivit, commearit. » — Et in eodem sermone Sanctus Leo addidit: In Petro ergo omnivm fortitudo munitur,.., vt firmitas que... Petro tribuitur, per Petrum A postolis conferatur.4 — Et in epistola 89 scripsit : Ut in Beatissimo Petro principaliter (primatum) collocaret, ut ab ipso quasi quodam capite dona sua velut in corpus omne diffunderet.® Propterea Papa creans episcopos «-dicit ex antiqua consuetudine : Providemus ecclesiæ N. de persona N., et præficimus eum in episcopum ejusdem Ecclesie, committentes ei administrationem in temporalibus et spiritualibus. Unde postea scripsit Duvallius : Petrus (larves accepit a Christo, quia ab illo in reliquos Ecclesiæ pastores, lamquam e fonte, capite, et radice, erant derivandæ. %

(1) Scorpiac. ec. 40.

(2) Rescript. ad Concil. Carthag. (et inter opera S. Aug. epist 181. Edit. Ben.) (3) In annivers. assumpt. sue, serm. 3. c. 3.

(4) Ibid. (5) Epist. 89, ad episc. prov. Vienn. Edit. Raynald.

(6) De supr. Rom. Pontif. Potest. p. 1. q. 3.

(*) Pag. 598.

(**) In aliis lectionibus habetur « vis, - ut et supra, pag. 223; equidem in codicibus sive manuscriptis sive editis utrumque legitur. (Conf. Edit. Ballerin.) Editor.

604 APPENDIX I. — VINDICLÆ, ETC.

Ex hoc autem Gerson coactus fuit confiteri, ut supra notavimus, * tam ex institutione Christi quam generalium Synodorum et totius Ecclesiæ traditione, statum papalem esse vere supremum et monarchicum; et ibi subdidit : Quem primatum quisquis impugnare... prasumit... pertinaciter, hæreticus est.! Et in alio loco idem Gerson dixit : Plenitudo potestatis ecclesiastica non potest esse, de lege ordinata, nisi in Summo Pontifice formaliter et subjective. ? Si ergo, ex una parte, in Summo Pontifice est plenitudo legis, que idem est ac plenitudo potestatis, et, ex alia parte, si erroneum est dicere quod Ecclesia plura capita habet, ergo Pontifex est unicum caput in quo residet plena, suprema, et independens potestas. Quomodo autem Gerson, postquam hujusmodi principia statuit, contendere potuit Papam Concilio subesse, intelligere non valeo.

Clerus gallicanus, in comitiis anni 1682, inter quatuor celebres illas propositiones, istam in quarto loco protulit: In fidei quoque quæstionibus pracipuas Summi Pontificis esse partes, ejusque decreta ad omnes et singulas Ecclesias pertinere; nec tamen irreformabile esse judicium, nisi Ecclesia consensus accesserit.* Sed quærimus quomodo hujusmodi consensus accedere debet? Alii dicunt tum pontificias definitiones evadere irreformabiles, cum omnium fidelium consensus accedit ; alii, saltem cum accedit consensus omnium episcoporum ; alii putant unius tantum provinciæ consensum satis esse; alii demum requirunt consensum majoris partis episcoporum in orbe christiano degentium. Sed haec opinio non arridet Febronio, dicenti consensum majoris partis episcoporum non sufficere, quamvis in Synodis cecumenicis talis sit consuetudo, ut quæstiones per suffragia majoris partis votantium definiantur. His positis, quæritur quid dicendum si pontificio decreto pars æqualis episcoporum accedat? et quid, si accedat minor pars, ut sæculo IV accidit, cum sententiæ Sancti Melchiadis papæ tantum 18 episcopi orthodoxi adhæserunt, sed contra alii 400 eam rejecerunt, prout refert Haunoldus. { In hujus-

(1) De Statib. ecct. super Stat. Summ. Pont. consid. 1. (2) De Potest. ecci. et Orig. Jur. conci. 2.

(3) Declar. ann. 1682. prop. 4. (4) Introd. ad Jus canon.

(*) Cap. VI. pag. 580.

modi casibus quis litem dirimet, si unus supremus judex non agnoscitur, qui fidei causas definiendi infallibilem facultatem habeat?

Cseterum, error est dicere episcopos non formare corpus, nisi in Concilio sint adunati. Scripsit Duvallius : Est enim de fide Ecclesiam, non tantum ut congregatam in œcumenico Concilio, sed ut diffusam per orbem, errare non posse.! Et Facultas Parisiensis, anno 1644, adversus quemdam librum, cui titulus : Le Pacifique véritable," sic declaravit : He propositiones, in quantum infallibilitatem Ecclesia universali in nullo alio statu quam in solo Concilio ecumenico côngregatæ tribuunt,... temeraria sunt, ipsi Ecclesiae injuriosæ, et hœreticæ.? Quapropter, quidquid dicat Febronius, certum est quod sicut in Concilio sententia majoris partis episcoporum adbærentium judicio Pontificis dogma de fide constituit, ita etiam extra Concilium. Si autem consensus majoris partis episcoporum sufficit , utique Papam esse infallibilem omnes credere tenemur statim ac aliquid circa fidem aut mores ipse definitive decernit; non solum enim major, sed maxima pars Ecclesise (aiunt Bellarminus® et papa Benedictus XIV,4 ut refert Billuart, 5), excepta Gallia, id tenet, et semper tenuit. Aut igitur infallibilitatem Pontificis fateri oportet, aut dicere quod Ecclesia Catholica tantum ad Gallorum numerum redacta sit.

Dicunt : Ecclesia est corpus Christi mysticum; unde sicut corpus nequit subsistere sine capite, ita caput nequit subsistere sine corpore. — Respondetur : Nulli dubium quod corpus non potest esse sine capite, nec caput sine corpore; sed hoc, in casu nostro, non obest, ubi non de corporis constitutione sive integritate, sed tantum de regimine corporis Ecclesiae agitur : constitutio quidem sive integritas corporis importat ut ipsum non sit sine capite, nec caput sine corpore; regimen autem corporis Ecclesiæ importat ut sicut corpus humanum a mente hominis gubernatur, sic corpus Ecclesiæ gubernetur a Papa tamquam ab ejus capite. Officium igitur capitis, id est Pontificis, est regere et docere; otficium corporis, id est Ecclesiæ, est audire et

(1) De supr. Rom. Pontif. Potest. p. 2. q. 2.

(2) Decret. ann. 1644. (3) De Rom. Puntif. 1. 4 c. 2. (4) Epist. ad Inquisit. gen. Hisp. 13 jul. 1748.

(5) In 2. 2. De regutis fidei, dissert. 4. a. 5. $ 1.

{*) Cujus auctor fuit Theophilus Brachet de la Milletière, qui prius Calvinista suæque sectæ scriptor, errores suos ejuravit anno 1645 ; abhinc autem plura edidit scripta in favorem catholicæ veritatis, retentis tamen nonnullis opinionibus erroneis, que a pristinis studiis ortum ducebant. . Kdttor.

606 APPENDIX I. — VINDICLE, ETC.

parere ; quapropter Synodus Florentina declaravit Puntificem esse... totius Ecclesia caput et... doctorem,!

Dicent : Si ergo Pontificis judicia sunt infallibilia, ejusque auctoritas suprema est et independens, ad quid Concilia deserviunt? — Respondetur : Ad plura et maxima bona deserviunt : prosunt ut episcopi fortius se adhibeant ad dissidia compescenda ; prosunt ad reprimendos contumaces ; prosunt ut prælati peritiores reddantur ad populos suos instruendos; prosunt ut pontificiæ definitiones ubique manifestentur; prosunt demum ut dogmata fidei diligentius teneantur, sicut scripsit Vincentius Lirinensis : Denique quid unquam atiud (Ecclesia) Conciliorum decretis enisa est, nisi ut quod antea simpliciter credebatur, hoc idem postea diligentius crederetur?*

Adde quod aliquando Pontifices Concilia convocant, ut per discussionem in Concilio habitam de aliquo dubio fidei, ipsi clarius a Spiritu Sancto illuminentur; seripsit enim cardinalis Perrona? quod Papæ infallibilitas nou consistit in hoc, quod ipse semper a Spiritu Sancto necessarium lumen recipiat, ut omnes fidei quæstiones decernat, sed in hoc, quod in illis in quibus satis a Deo illustratus se sentit, sine errore judicet, et alias, in quibus non se sentit sufficienti lumine preeditum, Concilio decidendas remittat, ut postmodum suum judicium

proferat.

Febronius contendit Concilia esse absolute necessaria, propter (ut ait) indeclinabilem in materiis fidei auctoritatem, illis solis inhærentem.4 — Sed communiter theologi docent Concilia esse quidem utilia, sed non necessaria; ita Jueninus,5 Tournely,® Duvallius,? et alii; atque Facultas Parisiensis, anno 1663, id expresse declaravit. Infra autem* referemus plurimas heereses extinctas fuisse absque Concilio, sed per solas Pontificum definitiones; de quarum infallibi-

(1) Sess. ult. Defin. — Labb. t. 13. cot. 1167.

(2) Commonitor. c. 32.

(3) Apud Christoph. Du Puis: Perroniana, verbo « Infallibilitas. »

(4) Loc. cit. c. 6. $ 7. init.

(5) Institut. theot. proteg. diss. 4. q. 3. c. f. a. 5. conci. 2.

(6) Prætect. theot. De Dco, disp. prev. q. 4; de Eccl. quer. 6°, et præsertim de Concil., quer. 8°,

(7) De supr. Rom. Pontif. Potest. p. 2. q. 2. et p. 4. q. Î.

(*) Cap. IX.

CAP. VII DE BPISCOPORUM POIESTATE, ETC. 607

litate injustum est dubitare, Cardinalis de Aguirre! et pater Petit didier, ? discurrendo de sæculo in sæculum, ostendunt omnes scri ptores christianos pro Pontificis infallibilitate semper pugnasse ; imo Charlas® et pater Serryt scribunt preesertim episcopos Galliæ et eorum Synodos, atque Parisiensem Academiam, ac alios theologos gallos, pontificiam infallibilitatem semper studiose defendisse. Pro ea scripserunt etiam Ludovicus Bail,% pater Raynaudus,® Jaubertus de Barrault, archiepiscopus Arelatensis,” Nicolaus Coeffeteau, episcopus Massiliensis,8 Michael Mauclerus,® Thomassinus,!° et alii.

Duvallius scripsit : Velint nolint adversarii, liquido constat veteres Ecclesiae Gallicanæ proceres hane in Summis Poutificibus infattibilitatem semper agnuvisse, eosque qui verilatwn hanc impugnare conati sunt, a ducentis aut circiter annis (scilicet a tempore Concilii Constantiensis', quibus in Ecclesiam horrenda schismata irruerunt, cœpisse.ll Balutius, in Vita Petri de Marca,!? et Antonius Charlas!* testantur priefatum Petrum, iu quodam suo tractatu de infallibilitate Papa, demonstrasse opinionem oppositam ad Ecclesia tolerari tantum.\f

Præterea, in actu Cleri Gallicani habito die 20 januarii 1625, dictum fuit : Omines episcopi pariter vencrabuntur nomen Sancti Patris Papa, qui est caput visibilis universulis Ecclesie, Vicarius Dei in terris, etc., uno verbo successor Petri, in quo apostolatus et episcopatus ortitum habuerunt, et super quem Jesus Christus Ecclesiam suam fundavit, ei tradendo coli Ciaves cum infallibilitate

fidei.\5* Item episcopi congregati in congressu Parisiorum, celebrato

(1) Defensto Cathedræ Petri.

(2) Dissert. histor, et théol. sur l'autor. du Pape et son infaillib. (3) De Libertatib. Ecct. Gatttc, 1. 10. c. 10 et 11. (4) De Rom. Pontif. dissert. duplex, append.

(5) Apparat. ad Summ. Concilior. p. 3.

(6) Pontificie, Corona aurea, epilog. verit. 7 et 8. (7) Clypeus cath. nd.

(8) Pro sacra Monarch. Eccl. Cath. adv. rempub. M. A. de Dominis. (9) De sacra Monarch. (10) Dissert. super Concil. (11) De supr. Rom. Pontif. Potest. p. 2. q. 2. (12) Num. 52. (13) De Libertatib. Eccl. Gattic. 1.40. c. 10. (14) Manuscripto, t. 2. n. 51.

(15) Monita Conventus ad Dominos Archiep. et Episc. regni, n. 157.

(*) Haec declaratio fuit gallice prolata, cujus textum genuinum supra retulimus (conf, pag. 347). Editor.

608 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.

anno 1653, scripserunt deinde Innocentio X inter alia hæc verba : Judicia pro sancienda regula fidei a Summis Pontificibus lata,... divina æque ac summa per universam Ecclesiam auctoritate niti, cui christiani omnes, ex officio, ipsius quoque mentis obsequium præstare tenentur.\

Hinc marchio Maffei in tomo quinto sui operis : Osservazioni letterarie, non sine fundamento scripsit : In somma non puo mai dirsi che l'inclita nazion Francese abbia in oggi, nel punto dell'infallibilità pontificia e della superiorità al Concilio, rinunziato concordamente a’ sentimenti per tanti secoli professati da' lor maggiori, mentre tanti de' loro piu insigni soggetti e non pochi de’ lor piu venerabili congressi all'età nostra tenuti, veggiamo cosi favorevoli all'antica e romana sentenza.*

Demum, qui vult plenius noscere quam antiqua et communis fuerit catholicorum sententia de infallibilitate Pontificis, percurrat Bibliothecam Pontificiam patris Ludovici Jacob, editam Lugduni anno 1643: patrem Raynaudum, in opusculo de hac materia ; ? librum Ludovici Andruzzi sub titulo: Vetus Græcia;3 Franciseum Antonium Simeoni:4 Victorium Amadæum Soardi, doctorem Universitatis Taurinensis ; 5 item legat anonymum proditum anno 1682, cui titulus: Doctrina quam de Primatu, Auctoritate, ac Infallibilitate Romani Pontificis tradiderunt Lovanienses Sacra Theologiæ magistri ac professores, tam veteres quam recentiores.**

(1) Epist. 15. jut. 1653. (2) Opuse. de Infallibitit. Pape. (3) Vetus Grecia de S. Rom. Sede præciare sentiens.

(4) De Rom. Pontif. judiciaria Potest.

(5) De supr. Rom. Pontif. Auctorit. hodierna Eccl. Gallie. doctrina.

*) Latine vero : « Omnibus consideratis, neutiquam dici potest inclytam nationem gullicam, circa infallibilitatem pontificiam ejusque supra Concilium præeminentiam, unanimiter abdicasse hodie animi sensus quos per tot sæcula majores ejus professi sunt, quippe quod tam multos ex insignioribus ipsius viris et non paucos sx venerabilioribus congressibus nostra ætate habitis, conspicimus tantopere antiquae romanæque sententiæ faventes, » Editor.

(**) Hoc opus auctorem habet d'Aubermont, Sacre Theologiæ professor Lovaniensis. Titulo supra memorato adduntur ha voces, que scopum auctoris defi niunt : « ... Declaraliont Cleri Gallicani de ecclesiastica Potestate nuper edita opposita. » Et re quidem vera .finem suum tam feliciter attigit, ut de hoc permotus Bossuetius opere pretium esse duxit ut opus illud sæpe sæpius aggrederetur {Gallia orthod. n. 29 et 70; Defens. Declarat. 1. 1. sect, 1. c, 2.,et Append 1. 1. c. 12-18, 1. 2. c. 13. etc.). Eidem auctori debetur liber cui titulus : Mantissa celebrium in Belgio et Gallia Scriplorum, in quo, plurimis validisque testimoniis innixus, doctrinam gallicanam recenter adinventam pariter suffodit. Æditor.

CAP. VII, DK EPISCUPORUM POTESTATE, ETC. 609

Sed curiosum est audire a Febronio quibusnam conditionibus Concilium debeat esse præditum, ut sit vere legitimum et œcumenicum. Ipse ad hoc requirit ut in Concilio, ultra episcopos, non solum clerici, sed etiam laici conveniant, quoniam (ut ait) Ecclesia non solum ex episcopis, sed etiam ex clericis et laicis componitur. En ejus verba : Extra Concilium Ecclesia consistit non in solis episcopis, sed in reliquis etiam clericis, imo laicis.... Corpus vero ex laicis clericisque rompositum fidem, quam tamquam fidele depositum servat, ad nos illibatam transmittit. 1

Requirit insuper , cap. 9. $ 3., ut Pontifex se ejusdem (Concilii) decisionibus agnoscat subjectum. Hoc igitur est Concilium legitimum et absolute necessarium a Febronio requisitum! Concilium ex episcopis, clericis et laicis compositum! item Concilium cujus decisionibus Pontifex se agnoscat subjectum! Sed quisnam Papa inveniri poterit, qui, factus proditor sua Sedis et jurium, se ultro submittat decisionibus Concilii? et talis Concilii, nimirum ex clericis ac laicis compacti ? En Concilia noviter adinventa, quibus Febronius universam Ecclesiam reformare nititur!

(1) Loc. cit. c. 6.88. n, 12.

Page 1