‹ Du Pape et du Concile ou Doctrine complète de s. Alphonse de Liguori sur ce double sujetChapitre 113 sur 138 · CAPITULUM VIII · texte numérisé non relu

CAPITULUM VIII

RESPONDETUR OBJECTIONIBUS QUAS FEBRONIUS OPPONIT ADYEKSUS PONTIFICIS POTESTATEM.

Ex his brevi me expediam, quia eorum confutatio jam abunde facta est ab aliis, nec multis indiget verbis ut probetur.

Febronius supremam Papæ potestatem se jactat Scripturis, Conciliis, et Patrum scriptis enervare. Sed jam supra * vidimus Scripturas luculenter pontificiæ auctoritatis eminentiam declarare, juxta omnium Sanctorum Patrum sensum. Videamus nunc Scripturas quas Febronius objicit ad ostendendam Conciliorum generalium supremam potestatem.

1° Objicit illud quod habetur in Sancto Matthæo : Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum;... quod si non audierit..., dic Ecclesiæ.\ En, dicit,? quomodo Christus præcepit quod ubi agitur de aliqua re gravi, ad Ecclesiam recursus, non vero ad Papam habeatur.

Sed quis non videt textum præfatum non de alio loqui quam de fraternæ correptionis præcepto, quod non tantum Petro, sed omnibus Apostolis et omnibus fidelibus intimatur? Per illud autem verbum « dic Ecclesia, » peto quid nomine Ecclesia intelligitur? Conciliumne generale? nequaquam ; generalia enim Concilia raro adunantur; unde ineptum esset censere quod quotiescumque aliquis incorrigibilis peccator denunciandus esset, Concilium generale expectari deberet. Nomine Ecclesia intelligitur prælatus Ecclesiæ illius in qua peccator degit, ut explicat Sanctus Joannes Chrysostomus : Dic Ecclesiæ, præ-

sulibus scilicet ac præsidentibus.3 Sic etiam explicat Origenes hunc

(1; Matth, 18. 15 et 17. (2) Loc. cit. c. 1. 8 5. (3) Zan Matth. homil. 61.

(*) Cap. 1. ? et 3.

CAP. VIII. RESPONDETUR OBJECTIONIBUS. 611

locum Matthæi,cum divo Thoma,! Euthymio,? Theophylacto, Maldonato,‘ et aliis. Præterea dicitur ibi : « Dic Ecclesia; » atque (ut supra notavimus*), juxta Sanctum Cyprianum, Ecclesiam aliud non est nisi corpus ex omnibus fidelibus compactum, qui pastori suo adhærent : Ecclesia plebs sacerdoti adunata et pastori suo grex adhærens.5 Quomodo igitur ex hoc textu Papam subesse Concilio inferri potest ?

2° Objicit 8 illud aliud Matthæi : Udi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.? Et sic contendit Febronius supremam Conciliorum auctoritatem supra Papam probare.

Respondeo primo, non posse intelligi universe dictum, quod ubi «sunt plures in nomine Christi congregati, eorum definitiones sint infallibiles ; sic enim infallibiles essent definitiones etiam Conciliorum provincialium et adhuc Synodorum episcopalium, quæ in nomine Christi omnes quippe congregantur. Refert Bellarminus® adhuc Calvinum sentire quod preefatus textus minime probat pro infallibilitate Concilii ; nam verba illa (ut ait) etiam particulari cœtui conveniunt. — Non sic, replicabit Febronius; ea conveniunt tantum Conciliis generalibus. — Sed quis de hoc certos non facit? Certum est Dominum cecumenicis Conciliis adsistere ne errent, et ideo eorum Canones sunt infallibiles. Sed ut infallibiles sint, necesse est ut Synodi congregentur in nomine Christi, id est auctoritate Christi, videlicet auctoritate sui Vicarii visibilis, Pontificis Romani; et tune omnes episcopi congregati merito dicere possunt habere assistentiam Spiritus Sancti, quia tune Spiritus Sanctus tam Pontifici quam universo Concilio utique adest. At si Concilium hoc sine Pontificis auctoritate congregatum sit, nec ab ipso saltem confirmatum, quid aliud hoc Concilium erit nisi corpus mancum, membra sine capite? Notavimus supra eadem Concilia generalia declarasse Papam plenam potestatem habere super universam Ecclesiam, uti dictum fuit in Concilio Nicæno I et in Concilio Florentino; vide supra.** Item in Concilio Lugdunensi II, dictum

sit

fuit dubia fidei a Papa definiri debere.

(1) 2. 2 a. 55. a. 3. ad f. (2) In Matth. 18. 17.

(3) Ibid. (4) Ibia.

(5) Eptst. 69, ad Ftorent. (6) Loc. cit.

(7) Matth. 18. 20. (8) De Concit. et Eccl. 1. 2. >. ?,

(*) Cap. VII. pag. 602 (**) Cap. IV. n. I. 1°. et S°. pag. 553 e 553. (***) Ibid. 5°. pag. 554. x

612 APPENDIX I, — VINDICIÆ, ETC.

3° Objicit illud quod dixerunt Apostolf in Concilio Hierosolymitano : Visum est Spiritui Sancto et nobis. En, dicit, quod Conciliis generalibus Spiritus Sanctus omnibus episcopis assistit, ut infallibilia sint quæ ibi decernuntur.

Repetimus quod supra diximus : perspectum est et certum quod cum episcopi simul cum Papa in Concilio aliquod dubium circa fidem detiniunt, tune omnibus Spiritus Sanctus suam assistentiam præstat ; sed hoc non tollit quod a Papa tamquam capite supremo in Concilio dogmata tenenda definiantur; quandoquidem suprema auctoritas in Papa residet, sive in Concilio sive extra Concilium sit. Idque ab eodem contextu relatæ Scripturæ constat ; nam in illo Concilio Sanetus Petrus principalis definitor quæstionis fuit cum ipse tamquam Concilii superior silentium omnibus indixit, et omne dubium in oppositum reprobando, dixit: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit per os meum audire gentes verbum Evangelii, et credere.... Nunc ergo quid tentatis Deum imponere jugum, etc.?? Itaque Sanctus Petrus ostendit tunc ipsi soli a Deo auctoritatem traditam fuisse docendi gentes de his quæ credere debebant; nota : « Audire verbum Evangelii, et credere. »

Dicet Febronius : Sed si in Concilio Spiritus Sanctus omnibus adstat, et Papæ et episcopis, ergo auctoritas suprema et infallibilitas non in solo Papa est, sed in toto Concilio. — Respondetur quod cum in Ecclesia una sola adsit suprema potestas, dum episcopi in Concilio una cum Pontifice concurrunt, non est quod episcoporum auctoritas præemineat super illam quam Papa etiam extra Concilium habet ; nec fit eo casu, quod dux distinete auctoritates in Concilio adsint, una Pontificis, altera Concilii; sed evenit quod eadem auctoritas suprema Papæ tune ad alios Concilii Patres extenditur, et communis efficitur ; ac ideo tune bene omnes dicere valent : Visum est Spiritui Sancto et nobis. Verumtamen salvum semper remanet quod suprema potestas in Papa residet.

Instat Febronius : Sed Sanctus Gregorius? scripsit quod ipse primis quatuor generalibus Conciliis eamdem venerationem ac quatuor Evangeliis profitebatur; ergo Sanctus Gregorius non in Pontifice, sed in Concilio superioritatem et infallibilitatem residere agnoscebat. —

Febronius rectas propositiones preemittit, sed improbas deducit illa-

il) det. 15, 28. (2) Act. 15. Tet 10.

(3) Epist. 1, 1. ep. 25; 1. 3. ep. 10.

CAP VIII. RESPONDETUR OBJECTIONIBUS. 613

tiones. Quis dubitat quod legitima Concilia œcumenica eumdem respectum merentur quam exigunt Evangelia? et quod Papa tenere debet omnia dogmata a Conciliis definita? Id enim quod aliquando declaratum est de fide, semper est de fide, nec unquam imposterum poterit neque a Papa neque ab alio cecumenico Concilio in dubium revocari. Hoc tamen procedit de Conciliis auctoritate Pontificis celebratis, aut saltem confirmatis; at si Concilium aliquod auctoritate ipsius destitutum esset, teneturne Papa illius Canonibus stare ? Minime quidem, ut idem Sanctus Gregorius declaravit; nam in fidei causis, dixit Papam esse judicem supremum et infallibilem qui eas determinare debet, his verbis : Si quam vero contentionem de fidei causa evenire contigerit, ad nostram studeat perducere notionem, quatenus a nobis valeat congrua sine dubio sententia terminari.! Sciebat quippe Sanctus Doctor, non quidem a Concilio dari leges Pontifici, sed a Pontifice dari Concilio, prout Patres Synodi Chalcedonensis confessi sunt : Imperari sibi a Pontifice Romano, legesque dari, et fidei formam preescribi patiuntur, et parent.?

Dixi autem supra teneri Papam stare omnibus dogmatibus de fide a Concilio definitis; nam in Canonibus ad meram disciplinam pertinentibus in Concilio statutis, bene" potest Pontifex dispensare, ut eruitur ex epistola I* Gelasii papæ et ex epistola 31* ejusdem Sancti Gregorii; 3 et in effectu, idem Sanctus Gregorius dispensavit in Canone Concilii Chalcedonensis, ubi omnes regulares episcopis subesse debere statutum fuerat ; sed et Gregorius a jurisdictione episcoporum omnes regulares exemit, et suis peculiaribus religionis prælatis subjecit.

4° Objicit præterea magno apparatu Febronius 4 Concilia Constantiense et Basileense, quibus declaratum fuisse ait Papam subjici Conciliis. |

Sed præfatarum Synodorum dicta et auctoritatem ad trutinam hic revocare longum esset, et hujus opusculi brevitati, quam proposui, adversaretur.* Me remitto ad alios auctores, et præsertim ad auctorem

(1) Epist. 1. 4. ep. 52. ad Episc. Gall, (2) Act. 1.3 et 16. (3) Epist. 1. 7. indict. 1. (4) Loc. cit. c. 6. 8 1.

(*) Hunc autem laborem peregit Sanctus Alphonsus in suo opere cui titulus : Vérité de ta foi (p. III. c. IX. $ 2 et 3), ubi fusius ampliavit quod hic summatim attingit; porro illud punctum complectit primus hujus voluminis Tractatus (supra pag. 82 et 99), in gallicum sermonem a nobis translatus. Editor.

614 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.

Regalis Sacerdotii,* qui plene ostendit neutrum ex his Synodis probare pro adversariis, et præcipue respectu ad Synodum Constantiensem ostendit quod, adhuc admissis tamquam validis et conciliaribus sessionibus IV et V (in quibus adversarii omne suum fundamentum reponunt), ipsis tamen obstant plures notabilissimi defectus, nempe deliberationis, libertatis, ordinis, auctoritatis, et etiam validitatis quoad votantes. Scribit enim cardinalis Bellarminus,! tempore preefatarum sessionum IV et V, Concilium non fuisse œcumenicum, eo quod non adfuit tune nisi sola tertia pars Ecclesiæ, nempe illi Patres tantum qui erant de obedientia Joannis, deerantque alii de obedientia tam Gregorii quam Benedicti ;** nec Martinus V in sua Bulla alia conciliaria decreta approbavit quam illa que erant de fide (scilicet contra errores Wiclefi et aliorum heereticorum), et qua conciliariter statuta fuerant.*** Sed, adhuc admissis ut validis preedictis sessionibus IV et V, probat præfatus auctor ex eisdem Concili verbis apparere quod in illis sessionibus de sola casu schismatis et Papæ dubii sermo erat, cum ibi dicebatur « super pr@missis; » quæ verba a Febronio prætermittuntur.

Additur quod natio germana a Concilio cautionem petiit, ut post novi Pontificis electionem, ante ipsius coronationem, reformatio capitis et membrorum statuta fuisset: sed a Concilio fuit dictum quod Papa electus ligari non poterat.

Additur quod Concilium Constantieuse (ut habetur apud ipsum Febronium,?) damnavit errorem Wiclefi : Non est de necessitate salutis credere Romanam Ecclesiam esse supremam inter alias Ecclesias.*

Verum est quod episcopi Galliæ, in congressu habito anno 1682, dixerunt : Non probari a Gallicana Ecclesia qui eorum decretorum... robur infringant, aut ad solum schismatis tempus Concilii dicta detorqueant.4 Sed verum etiam est quod deinde multi episcopi, qui in

(1) De Concit. et Ecct. 1. 2. c. 19. (2) Loc. cit.c. 2. 83. n.4. (3) Sess. 8. prop. 41 Wiclen. (4) Propos. 2.

(*) Hic designatur præclarus cardinalis Sfondratus, Mediolanensis, Romæ anno- 1695 vita functus, atque ob suam Declarationi anni 1682 oppositionem optime notus. Editor.

(t*) Joannes XXIII, Gregorius XII, et Benedictus XIII, illa ætate perturbationis et schismatis luctuosissima, Sedem pontificiam, ut scitur, simul competebant.

Editor.

(***) Hsec sunt enim propria verba Pontificis : « Omnia et singuta... decreta 1m MATERIIS FIDEI per presens Concilium... CONCILIARITER /acta approbat et ratificat, et NON ALITER NEC ALIO MODO, » Editor.

CAP. VII. RESPONDETUR OPJECTIONIBUS. 615

illo congressu adfuerunt, in quadam epistola ad Innocentium XII, anno 1692, scripserunt : Se de gestis hujusmodi vehementer quidem et super omne id quod dici potest, ex corde dolere, ac quæcumque in prefatis comitiis suis, anno 1682, nonnulla statuta fuissent, que Sanctitati sua displicuerant, sive circa ecclesiasticam potestatem et pontificiam auctoritatem decreta,... pro non decretis nec deliberatis habere et habenda esse; serio insuper spondentes se ita in posterum

gesturos.* È

Respectu autem ad Synodum Basileensem, illa communissime non pro Synodo cecumenica, sed pro conciliabulo reputatur. De ea cardinalis Turrecremata, testis de visu, scripsit quod decreta contra Papæ auctoritatem condita fuerunt « ad furorem quorumdam hostium Apostolica Sedis, cum multitudine populi parvi pretii et nullius auctoritatis.! » Et Æneas Silvius (ut refert Ludovicus Muratorius in suis Anecdotis*) in oratione peracta anno 1452 adversus Australes, loquens de præfatis decretis, dixit : Inter episcopos vidimus in Basilea coquos et stabularios orbis negotia judicantes ; quis horum dicta vel facta judicaverit legis habere vigorem ?

Unde merito Sanctus Antoninus3 et Sanctus Joannes de Capistrano‘ hanc Basileæ Synodum appellaverunt conciliabulum viribus cassum, synagogam Satana, Synodum profanam, excommunicatam, et basiliscorum speluncam.

Præterea, in Bulla Moyses Eugenii IV a Concilio Florentino® approbata, dictum fuit : Propositiones juxta pravum Basileensium intellectum (nempe circa auctoritatem Concilii supra Papam) velut Sacrosancte Scriptura, et Sanctorum Patrum, et ipsius Constantiensis Concilii sensui contrarium, tamquam impias, scandalosas, etc., ipso sacro approbante Concilio, damnamus et reprobamus.® Itaque, ad habendam Synodum Basileensem tamquam generalem et legitimam, deberemus Concilium Florentinum illegitimum reputare; sed, ut vidi-

(1) Summa de Ecc. 1. 2, c. 100.

(2) Anecdot. lat. t.2. (3) Hist. p. 3. tit. 22. c. 10. $4.

(4) De Papæ et Concit. Auctorit. partis 2” principal. pars 3. n. 68. (5) Sess. 6. (atias 26). (6) Butta « Moyses. » — Labb. t. 13. colt, 1190.

(*) Hic datur dumtaxat summarium quoddam, sincerum quidem, hujus documenti, quod summi momenti est in præsenti quæstione ; textum nutem ad litteram supra consignavimus (pag. 357). Editor.

616 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.

mus," ipsi quoque Galli ut legitimum illud tuentur, et Jueninus! pluribus momentis id probat.

Dicit Febronius? per duas Bullas Eugenium revocasse Synodi Basileensis dissolutionem prius præceptam; sed Febronius (omissis aliis responsionibus) saltem meminisse debet de duabus conditionibus in prædictis Bullis Eugenii appositis : prima, ut auferrentur omnia quae adversus pontificiam potestatem acta fuerant; secunda, ut in Synodo cum effectu legati Pontificis admitterentur; quapropter, his conditionibus non impletis, Bullæ locum habere non potuerunt.

5° Febronius* præterea asserit Concilium Tridentinum pro sua sententia fuisse. — Sed somnium somniat; patet enim ex historia Concilii*a cardinali Pallavicino descripta, quod, licet hæc quæstio ibi nec decisa nec discussa fuerit, attamen, demptis Gallis, omnes alii episcopi, cum de hoc puncto sermo factus fuerit, suam sententiam pro Pontifice satis manifestarunt.

Adde quod in Concilio Lateranensi V,5 ut notavimus capite IV,** aperte declaratum fuit Papam supra omnia Concilia auctoritatem habere.

6° Opponunt Canonem « Si Papa, » ubi papa Bonifacius martyr «dixit Pontificem Romanum a nemine esse judicandum, nisi deprehendatur a fide devius.% Ex hoc sic arguunt: ergo Papa est capax labendi in hæresim: atque si labendi capax est, nequit esse infallibilis.

Respondemus quod si unquam Papa, ut privata persona, in hæresim incideret, tunc ipse statim a papatu decideret; cum enim tunc esset extra Ecclesiam, Ecclesiæ caput amplius esse non posset. Unde eo casu Ecclesia deberet, non quidem eum deponere, quia nemo supra Papam jus habet, sed eum a pontificatu lapsum declarare. Diximus, si Papa ut privata persona laberetur in hæresim ; nam Papa tamquam Papa, nempe docens totam Ecclesiam ex cathedra, non potest aliquem errorem contra fidem docere; quia deficere non potest promissio Christi, nimirum contra Ecclesiam numquam inferi Portas

(1) Institut. theot, proleg. diss. 4. q. 5. c. 2. a. 18.8 3.

(2) Loc. cit. c. 6. Sf. (3) Loc.cit.c.1.8$8. (4) Lib. 21. c. 4. (5) Sess. 11. — Bulla. « Pastor ætern. » (Col. reg. t. 34.)

(6) Cap. 6. dist. 40. i

{*) Cap. IV. pag. 558. (**) Pag. 560.

CAP. VIIT. RESPONDETUR OBJECTIONIBUS. 617

esse prævalituras ; et hic repetere oportet celebrem illam sententiam Origenis : Manifestum est quod si prævalerent (Port inferi) adversus petram, in qua Ecclesia fundata erat, contra Ecclesiam etiam prævalerent.!

7° Opponit etiam Febronius tritam illam objectionem adversariorum: Totum non potest esse minus quam pars; Papa est pars Ecclesi»; ergo Ecclesia, quæ totum est, est major Papa.

Respondent fautores Papæ, et recte respondent, quod, licet Papa sit pars, est tamen pars principalis Ecclesiæ, cum sit ejus caput; et cum sit caput, est totum a quo omnia membra dependent. Corpus est capite majus, sed corpus dependet a capite, dum a capite omnes vitales spiritus corpus accipit. In quantitate grex major est pastore, sed in qualitate pastor major est grege. Rex est pars regni, nempe hominum qui regnum componunt; sed rex regnicolis omnibus dominatur; et omnes, sive dispersi, sive in corpore congregati, regnicoli regi subjiciuntur. Ecce in nihilum redacta haec magna adversariorum objectio: Totum est majus parte.

(1) In Matth. 16. 18. et apud Beltarm. De Rom. Pontif. 1. 4. c. 3.

Page 1