‹ Du Pape et du Concile ou Doctrine complète de s. Alphonse de Liguori sur ce double sujetChapitre 114 sur 138 · CAPITULUM IX · texte numérisé non relu

CAPITULUM IX

FEBRONIUS PLURA ASSERIT QUE DEINDE NON PROBAT:; IMO A NOBIS PROBATUR OPPOSITUM.

1° Febronius ! asserit primo, quod convocatio Conciliorum minime ad Papam pertinet.

Sed Pius II, in sua Constitutione « De minoribus, » testatur : Nullum invenimus (Concilium) fuisse ratum, quod, stante Romano indubitato Prasule, absque ipsius auctoritate convenerit. Cuinam credendum : Pontifici an Febronio? Deberet saltem ipse credere Hincmaro, qui parum benevolus erga Sedem Apostolicam fuit, et tamen sic confessus est : Apostolicæ Sedis jussione et imperiali convocatione semper olim Concilia fieri solita.? Credere deberet Sancto Athanasio (prout legitur apud Sanctum Gregorium), qui scripsit Patres Concilii Nicæni I concorditer statuisse nullum Concilium sine Pontificis auctoritate celebrandum : Scimus in Nicana magna Synodo ab omnibus concorditer esse roboratum non debere absque Pontificis Romani sententia Concilia celebrari. *

Item in Concilio Chalcedonensi declaratum fuit Dioscorum ab Ecclesia Alexandriæ jussu Pontificis remotum fuisse, quia (attende rationem) Synodum ausus est facere sine auctoritate Sedis Apostolicæ, quod numquam (nota) licuit, numquam factum est.4

Item de Concilio Ephesino (in epistola ejusdem que incipit « Pietas vestra ») legitur : Hoc itaque etiam primus Sanctissimus Episcopus Romanus Cœlestinus, antequam colligeretur sanctissima Synodus, nuntiavit 5

Item in Concilio Nicæno II, sub Adriano I, reprobata fuit antecedens

(1) Loc. cit. c. 6. S 2. (2) Opusc. adv. Hincmar. Laudun. c. 20. (3) Epist. ad Felic. pap. (4) Act. 1. intt. (5) Act. 3. Relatio ad imper. Theodos. et Valent.

CAP. IX. VARIA FEBRONII ASSERTIONES. 619

Synodus Constantinopolitana, eo quod sine Papæ consensu congregata fuerat, quia non habuit cooperarium Romanum Papam,... quemadmodum fieri in Synodis debet.\

Præterea episcopi ad imperatorem sic scripserunt : In Chalcedonensium civitate multis episcopis convenientibus per jussionem Leonis, Romani Pontificis, qui vere caput est episcoporum, etc.? Et in relatione ab ipso Concilio ad Papam missa, dictum fuit: Tu quidem, sicut membris caput, præœeras in his qui tuum tenebant ordinem, etc.3

Præterea Pelagius II declaravit irritum quoddam Concilium, quia factum sine assensu pontificio, ut habetur in Canone « Muitis.4 »

Ita pariter Julius papa ob eamdem causam irritavit aliud Concilium in Antiochia congregatum, ut refert Socrates.5

Præterea Paschalis II (ut habetur in capite « Significasti ») scripsit : Omnia Concilia per Romani Pontificis auctoritatem facta sunt, et robur acceperunt, et in eorum statutis Romani Pontificis patenter excipitur auctoritas;© hocque rigore illius plenæ potestatis, que a Domino Pontifiei tradita est, ut Concilium Florentinum declaravit verbis illis : Et ipsi in Beato Petro ... regendi Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam in gestis œcumenicorum Conciliorum et in sacris Canonibus continetur.?

Sed clamat Febronius$ dicens quod in octo primis Conciliis generalibus, et præsertim quatuor Constantinopolitanis, Pontifices nullam habuerunt partem. — Sed facto probatur oppositum; nam primum Concilium Constantinopolis celebratum sub Theodosio seniori, imperatore, in tantum potuit dici cecumenicum, in quantum a Sancto Damaso ut tale fuit declaratum ; in eo enim Concilio nullus occidentalium episcoporum intervenit. Ultra quamquod plura adsunt documenta quibus probatur Concilium illud auctoritate Pontificis fuisse convocatum; Theodoretus® enim refert epistolam Patrum ejusdem Concilii ad Sanctum Damasum, ubi scripserunt : Et nos ut propria membra per litteras Dei amantissimi imperatoris evocastis. Item in Synodo VI sic legitur : Maximus imperator Theodosius, et Damasus, fidei adamas, obstiterunt Macedonio, 1°

(1) Act. 6. (Col. reg. t. 18.) (2) Conc. Chalced. p. 3. epist. 82. (3) Ibid. epist. 2. (4) Can. 5. dist. 17.

(5) Hist. 1. 2. c. 8. (6) Cap. « Significasti, » de Etect. (7) Sess. ult. Def. — Labo. t. 13 cot. 1167. E

(8) Loc. cit. c. 6.$2. (9) Hist. eccl. 1, 5. c. 9.

(10) Act. 18. serm. acclamat.

620 APPENDIX I. — YINDICIÆ, ETC.

2° Asserit secundo Febronius! quod nullus Pontificum ausus est discutere definitiones Conciliorum pro generalibus habitorum; sed, contra, Pontifices suas definitiones ad Concilia transmittebant, ut ab illis confirmarentur.

At penitus in utroque errat.

a) Constat enim quod in primis Ecclesiæ sæculis hæreses, quæ iis temporibus pullulaverant, Pontifices damnarunt, et ipsorum damnationibus omnes fideles acquievere ; idque accidit, ut alibi notavimus, * quoad hæreses Nicolaïtarum, Ebionistarum, Marcionistarum, Cerdionistarum, Novatianorum, Valentinianorum, Abpellianistarum, Tertullianistarum, Hermogenistarum, et aliorum.

Id testatur Sanctus Augustinus in libro contra duas epistolas Pelagii, ubi reprobans qui dicebant omnino Concilia esse necessaria ad hæreses damnandas, scribit : Quasi nulla hæresis aliquando nisi Synodi congregatione damnata sit, cum potius rarissima inveniantur propter quas damnandas necessitas talis exstiterit.? Insuper id testatus est etiam Concilium Romanum cecumenicum, anno 869, sub Adriano II, ubi dictum fuit : Retro olimque semper, cum hareses et scelera pullularent, noxias illas herbas et zizania Apostolica Sedis Romane successores extirparunt.3 Et adhuc in subsequentibus sæculis, plures aliæ hæreses a Pontificibus sine Concilio proscriptæ fuerunt, nempe Joviniani, Priscilliani, Pelagii, Vigilantii, Berengarii, Gilberti Porretani, et ultimo Baii et Jansenii.

b) Respondemus præterea quod, licet in sequentibus sæculis Pontifices curaverint quasdam eorum damnationes a Conciliis cecumenicis confirmari, hujusmodi tamen confirmationes non quidem a Pontificibus requisitæ fuerunt ut ipsorum definitiones vim obligandi adipiscerent, uti vult supponere Febronius, sed ut judicium solemnius redderetur ; — item, ut episcopi, res in Concilio discutiendo, plenius de veritatibus fidei instruerentur, et sic melius postea suas diceceses instruerent; — item, ut sic ora occluderentur incredulorum, qui cum a solis Pontificibus condemnantur, solent eos inculpare vel de ignorantia, vel de omissa debita quæstionis discussione; — ut demum populi ad se tuendos a seductoribus cautiores fierent. Haec sunt vere cause ob quas Pontifices, postquam errores damnaverunt, curarunt ut etiam a Con-

(1) Loc. cit. c. 6. $. 6. (2) L. 4. c. 12.

(3) Act, 3. retat. in Conc. œcum. VIII. Act. 7.

(*) Cap. VI. pag. 584.

CAP. IX. VARLÆ FEBRONII ASSERTIONES. 621

ciliis damnarentur. Ac ideo Zozimus papa ad episcopos Carthaginenses (ut refert Baronius!) scripsit : Quamvis Patrum traditio Apostolica Sedi auctoritatem tantam tribuerit, ut de ejus judicio disceptare nullus auderet, idque per Canones semper... servaverit,... tamen, cum tantum nobis esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil egimus quod non ad vestram notitiam nostris ultro litteris referremus ;.. non quia (notetur) quid deberet fieri nesciremus, aut faceremus aliquid quod contra utilitatem Ecclesiæ veniens displiceret, sed pariter vobiscum voluimus habere tractatum.

Cæterum Pontifices, post suas definitiones, minime quidem Conciliorum confirmationes expectabant, ut illa firme et irrefragabiles evaderent; sed ipsi Conciliis normam præscribebant, quomodo ab eis decreta formanda fuissent. In causa Nestorii, ab initio Sanctus Cyrillus Alexandrinus, qui principaliter operam dedit ut error Nestorii proscriberetur, scripsit Pontifici Ccelestino : Digneris quid hic sentias prascribere.... Porro tua integritatis mens et super hac re sententia piissimis totius Orientis antistitibus perspicue per litteras exponi debet ; nam, cupientibus illis, ansam dabimus ut omnes uno animo in una sententia persistant.* En quomodo existimabat Sanctus Cyrillus quod Cœlestini sententiæ omnes episcopi acquiescerent.

In Actis autem Concilii Ephesini (ut refert idem Febronius*) habe-, tur quod Ccelestinus ad Sanctum Cyrillum Alexandrinum sic scripsit : Auctoritate igitur tecum nostra Sedis adscita, vice nostra usus, hanc exequeris destricto rigore sententiam, ut infra decem dies (Nestorius) pravas pradicationes suas condemnet, etc. Eadem scripsimus ad sanctissimos fratres et coepiscopos nostros, Joannem, Rufum, etc., ut nota sit de eo nostra, imo Christi divina sententia.4 Scripsit etiam (ut habetur Acto 2) ad Patres Concilii : Direximus pro nostra sollicitudine sanctissimos fratres (legatos)..., qui iis qua aguntur, intersint, et que a nobis ante statuta sunt, exequantur.5 — Scripsit simul ad suos legatos : Auctoritatem Sedis Apostolica custodiri debere mandamus, siquidem et instructiones qua vobis tradita sunt, hoc toquantur.5 Quapropter Patres in prolatione sententiæ contra Nesto-

(1) Annal. ann. 418. n. 5. — Col. reg. t. 4. p. 415.

(2) Epist. ad Coelestin. Conc. Ephes. p. 4. c. 14. (Cou. t. 5. p. 339.) (3) Loc. cit. c. 5. $ 4. n. 2. ex Collect. Harduin. t. 1. col. 1323. (4) In Conc. Ephes. p. 1. c. 15. (5) Cou. reg. t. 5. p. 595.

(6) Apud Baluz. Nova Collect. Concil, p. 581.

622 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.

rium dixerunt: Coacti per sacros Canones et epistolam sanctissimi Patris nostri et comministri Coelestini, Romane Ecclesiae Episcopi, lacrymis perfusi ad lugubrem hanc contra eum sententiam necessario venimus, etc.! — Sed dicitur ibi « coacti per Canones; » ergo non per solam epistolam Coelestini? — Equidem, quia Pontifices dubia fidei non definiunt pro suo libito, sed juxta Scripturas Sacras et

Canones praecedentium Conciliorum vel Pontificum. Accedit quod Arcadius, unus ex legatis, haec protulit : Nos secuti

sanctiones ab initio traditas, etc., necnon secuti formam Coelestini sanctissimi papæ, cognoscat Nestorius se episcopali dignitate exutum, etc.?

Accedit quod post sententiam latam a Concilio contra Nestorium, pervenit ad Ephesum Philippus, alter legatus Papæ, qui, post exactam inquisitionem rerum gestarum, omnia executa juxta Papæ sententiam invenit, et tunc Philippus et alii legati acta Concilii confirmaverunt. Id Febronius advertere debebat, dum scripsit* esse inauditum Pontifices unguam ad examen revocasse gesta ab aliquo Concilio generali. Claudat os Febronii saltem pater Natalis Alexander, suus carissimus socius, qui scripsit : Pre/uit Ephesino Concilio Cœlestinus per legatos ; et maxima ratio habita fuit ipsius sententiæ ab eo lata, ad eamque Patres decretum ac sententiam suam exegerunt, ut ex illius auctoritate sacrum illud Concilium factum intelligatur ac dicatur.t Et antea scripsit etiam Gennadius Corlestinum decreta Synodi adversum supradictum Nestorium dictasse, etc.5

Præterea Sanctus Leo, in sua epistola ad Paires Concilii Chalcedonensis, scripsit : Fratres carissimi, rejecta penitus audacia disputandi contra fidem divinitus inspiratam,... nec liceat defendi quod non licet credi, cum secundum evangelicas auctoritates... apostolicamque doctrinam... lucidissime per litteras quas ad beata memorie Flavianum episcopum misimus, fuerit declaratum qua sit de sacramento Incarnationis Domini nostri... pia et sincera confessio.6

Præterea, in eodem Concilio Chalcedonensi (cujus nimis injuste unus ex adversariis, auctor /Instructionum, etc., dubitat an fuerit œcumenicum) Patres dixerunt : Beatissimi Papæ urbis Rome, que est caput omnium Ecclesiarum, præcepta habemus...; hoc nos obser-

(1) Act. f. — Labs. t. 5. cor. 533. (2) Act. 3. (3) Loc. cit. c. 6.86. , (4) Sec. V. diss. 7. q.A. object. 3. {5) De Scriptorib. ecclesiast. c. 54. (6) Epist. 47. (alias 93.) c. 2.

CAP. IX. VARLÆ FEBRONII ASSERTIONES. 623

vare necesse est. — Atque etiam dixerunt : Sanctissimus Archiepiscopus Rome Leo, per prasentem Sanctam Synodum, una cum Beato Petro, qui est petra et crepido Catholicæ Ecclesia, et rectæ fidei fundamentum, nudavit eum (Dioscorum) episcopatus dignitate, etc.? Et, ut legitur in Actis ejusdem Concilii, expresse confessi sunt Patres : Imperari sibi a Pontifice Romano, legesque dari, et fidei formam præscribi patiuntur, et parent.* Quid clarius? — Demum, post extensa decreta, illorum confirmationem expostulantes, sic Pontificem obsecrarunt : Rogamus igitur et tuis decretis nostrum honora judicium ; et sicut nos capiti in bonis adjecimus consonantiam, sic et summitas tua filiis quod decet adimpleat.4 Ecce quam diverse loquuntur Concilia de Pontifice Romano quam Febronius, qui Papam fere omni ejus auctoritate quærit exspoliare,

Scripsit postea Sanctus Gelasius papa, loquens de Concilio Chalcedonensi : Cognoscant igitur illud secundum Seripturas Sanctas traditionemque majorum, secundum Canones regulasque Ecclesia pro veritate catholica, pro qua hanc fieri Sedes Apostolica delegavit, factamque firmavit, a tota Ecclesia indubitanter admitti; alia autem qua Apostolica Sedes gerenda nullatenus delegavit, mox a vicariis Sedis Apostolica contradicta.S

Præterea, in quodam Concilio Constantinopolitano (536), a Patribus dictum fuit : Nos Apostolicam Sedem sequimur, et ipsius communicatores communicatores habemus, et condemnatos ab ipsa et nos condamnamus .$ i

Item quoad Concilium V cecumenicum, quamvis Vigilius papa fuerit prius diverse sententiæ, tamen, cum postea res clarius fuerint patefactæ, ipse condidit celebre illud decretum, appellatum Constitutum Vigilit de Tribus Capitulis, ubi dixit : Statuimus nulli licere contrarium his qua presenti statuimus Constituto... proferre, aut aliquam post prasentem definitionem movere questionem.? Et inde ipse Vigilius Concilium confirmavit, ut probant Petrus de Marca,* Evagrius,® ac ipse Photius,!° quamvis acerrimus hostis Ecclesiæ

(1) Act.1. init. (2) Act. 3.

(3) Act. 1.3 et 16. (4) P. 3. cap. 2.

(5) Opusc. de anathematis vinculo.

(6) Act. 4. — Lab. t. 5. col. 61. (7) Constitut. vers. fin. . (8) Dissert. de Vigil. Decreto. — Labb. t. 5. col. 601. (9) Hise. 1. 4. c. 38. (10) De septem Synod. — Epist. 1. 1. ep. 8.

624 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.

Romane. Atque etiam in Synodo VI! de tali confirmatione mentio fit.

Præterea Sanctus Agatho papa, loquens de Patribus Synodi Constantinopolitanæ III contra Monothelitas, ad Augustos* scripsit: Nihil profecto prasumant augere, minuere, vel mutare, sed traditionem hujus Apostolica Sedis, ut a prædecessoribus Pontificibus instituta est, enarrare.... Haec Apostolica ejus (Sancti Petri) Ecclesia nunquam a via veritatis.... deflexa est; cujus auctoritatem, utpote Apostolorum omnium principis, semper... Christi Ecclesia et universales Synodi fideliter amplectentes, in cunctis secuta sunt, etc.? Nota verba « fideliter amplectentes. » Cum hæc epistola Agathonis perlecta fuerit a Patribus Synodi, ipsi ad Pontificem sic scripserunt : Itaque tibi, ut prima Sedis antistiti universalis Ecclesia, quid agendum sit relinquimus, stanti super firmam fidei petram, libenter perlectis vere confessionis litteris a vestra paterna Beatitudine ad piissimum imperatorem missis, quas a summo Apostolorum vertice divine perscriptas agnoscimus, per quas exortam nuper multiplicis erroris hæreticam sectam depulimus.3 Pontifex autem, in secunda epistola missa ad Augustos, expressit id quod ipse definierat, quodque a Patribus Concilii pro certo et immutabili tenendum erat, dicens mittere eis personas, que omnium nostrum...** suggestionem, in qua et apostolica nostra fidei confessionem pralibavimus, offerre debeant ; non tamen (perpendantur sequentia verba) tamguam de incertis contendere, sed ut certa atque immutabilia compendiosa definitione proferre ; suppliciter obsecrantes ut... hac eadem omnibus prædicari atque apud omnes vim obtinere jubeatis.4 Hæc epistola fuit quidem a Patribus accepta; unde ipsi, post celebratam Synodum, sic Pontifici rescripserunt : Non commoti gratia, non odio, quemadmodum ex eis

cognoscere potestis qua in unoquoque negotio sunt pertractata... et

(1) Act. 18. Phosphon. sive acclamat. ad Constant. Pogonat. (2) Eptst. 4. ad Augustos. — Labb. t 6. col. 634 et 656. (3) Act. 18. — Labb. t. 6. col. 1073,

(4) Epist. 2. ad Augustos. — Labb.t. 6. col. 688.

(*) Id est, ad tres fratres Constantinum, Heraclium, et Tiberium, qui singuli titulo Augusti donati erant; ad eos autem Pontifex duas epistolas misit, unam sui ipsius nomine, alteram vero nomine cunctarum Occidentalium Ecclesiarum.

Editor.

(**) Nempe 125 episcoporum Septentrionis et Occidentis, Romæ die 272 martii 680 in Concilio congregatorum, ad legatos designandos qui Constantinopolim petere debebant, ut materias ibi coram imperatoribus tractandas appararent.

Editor.

CAP. IX. VARIÆ FEBRONII ASSERTIONES. 625

ad vestram Beatitudinem mittuntur, ac intelligetis a vicariis Sanctitatis vestre..., tum ab iis... sanctis episcopis qui recte ac probe ex vestra disciplina in primo fidei capitulo una nobiscum decertarunt. Sic nos Sancto Spiritu illustrati vestraque instituti doctrina, infesta dogmata impietatis depulimus, etc.) — Et in Actione 18 dixerunt : Per Agathonem Petrus loquebatur.

Præterea in Concilio Constantinopolitano IV, Patres dixerunt : Neque nos sane novam de illo judicio sententiam ferimus, sed jam otim a sanctissimo papa Nicolao pronunciatam, quam (notetur) nequaquam possumus immutare.® — Et in Regula II, dictum fuit : Papam Nicolaum tamquam organum Sancti Spiritus habentes, etc. En quomodo Pontitices non ipsi a Conciliorum decretis pendebant, sed ipsi Conciliis normam rerum decernendarum præscribebant. Sed quod magis urget est libellus sive formula a legatis presentata Patribus Concilii, ut ab eis subscriberetur; ibi sic dicebatur : Quia non potest Domini nostri Jesu Christi pratermitti sententia : « Tu es Petrus, et super hanc petram, etc., » haec qua dicta sunt, probantur effectibus, quia in Sede Apostolica immaculata est semper catholica servata religio et sancta doctrina. Ab hujus ergo fide atque doctrina separari minime cupientes, et Patrum et præcipue sanctorum Sedis Apostolica presulum sequentes in omnibus constituta, anathematizamus omnes hæreses simul cum iconomachis.3

Pater Natalis Alexander‘ non renuit fateri hunc libellum magnificum esse argumentum de suprema Pontificis potestate ; etenim libellus sive formula illa in Concilio lecta fuit, et una voce laudata ac subscriptione approbata, exceptis duobus episcopis, qui in tertia Actione a Concilio expulsi fuere, quia subscribere noluerunt.

Præterea in Synodo Romana, celebrata sub Martino I, anno 649, contra Monothelitas, refertur epistola Concilii Africani ad papam Theodorum, ubi sic dictum fuit: Antiquis regulis sancitum est, ut quidquid, quamvis in remotis ageretur provinciis, non prius tractandum nisi ad notitiam alma Sedis vestra fuisset deductum, ut hujus auctoritate, jurta que fuisset, pronuntiatio firmaretur, indeque sumerent exteræ Ecclesia, velut de natali suo fonte, prœdicationis exordium, et per diversas totius mundi regiones puritatis incorruptæ

(1) Act. 18. — Lab. t. 6. cot. 1076. (2) Act. 5. (3) Act. 1. Libell. Adriani. (4) Sec. IX et X. diss. A. S 13.

626 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.

maneant fidei sacramenta salutis.! — Hæc habentur apud ipsum Febronium.?

Sed cur, instat Febronius,3 res a Pontifice definitæ iterum in Conciliis discutiebantur, nisi quia sine Conciliorum judicio pontificie definitiones satis firms non erant, nec vim obligandi habebant ? — Nequaquam; discutiebantur, respondeo, quia sic ipsimet Pontifices optabant ac præcipiebant, non quidem ut veritas circa res definitas quænam esset inveniretur, sed ut illa jam inventa magis claresceret, et apud omnes manifestaretur, Etiam scholæ dogmata jam ab Ecclesia definita ad examen revocant, non quidem ad veritatem inquirendam , sed ad illam amplius illustrandam et patefaciendam ; sicque agebatur per Concilia: sed Pontifices, ut mox supra vidimus, eodem tempore precise jubebant in Concilio circa decreta ab ipsis edita nihil immutari, sed omnia statui juxta instructiones quas ipsi præmiserant. Et si aliquando Concilia aliquid de novo decreverint quod a Papa non adhuc statutum fuerat, confirmationem de omnibus a Pontifice postulabant.

2° Febronius*4 probare conatur decreta Conciliorum generalium numquam indiguisse confirmatione Pontificis.

At oppositum multis evidenter demonstratur. Scripsit Sanctus Damasus papa ad Patres Concilii Africani nullo episcoporum numero decreta firmari, quibus Romanus Pontifex assensum non præbuit, et hujus ante omnia expectandam sententiam esse; neque ulla unquam Concilia rata legi, quae non sunt fulta Apostolica auctoritate.> Et in facto, usque a Concilio Nicæno I id observatum fuit, ut refertur in Synodo Romana sub Felice III, ubi dictum fuit: Trecenti decem et octo sanctissimi Patres apud Nicæam congregati confirmationem rerum atque auctoritatem Sanctæ Romana Ecclesia detuterunt. 6 — Et Bail” refert verba epistole quam Patres ad papam Sylvestrum miserunt, nimirum: Nunc itaque ad vestræ Sedis argumentum accurrimus roborari...; quidquid autem constituimus in Concilio

(1) Secretar. 2. — Lab. t. 6. col. 128.

(2) Loc. cit.c. 5.8 4.n. 1. (3) Ibid.

(4) Loc. cit. c. 6. $ 5.

(5) Epist. 4. ad Concit. Afric. — Labs. t. 2. cot. 871 et seq.

(6) Epist. Synodi aa Cler. et Monach. Orient. — Labb. t. 4. cot. 1126. (7) Summa Concilior. Conc. Nicen. epist. 2.

CAP. IX. VARLE FEBRONI[L ASSERTIUNES, 627

Nicæno, precamur vestri oris consortio confirmetur. — Tt Sanctus Sylvester altera sua epistola respondit : Gaudeo promptam vos benignitatem servare ; nam et confirmo, etc. |

Patres Concilii Chalcedonensis ad Sanctum Leonem scripserunt : Rogamus igitur et tuis decretis nostrum honora judicium ;? utque refert Cabassutius, ® addiderunt: Ut nutu divino gubernati, omnem vobis gestorum vim insinuavimus ad nostre sinceritatis comprobatiorem atque ad eorum que a nobis gesta sunt, confirmationem.*

Pariter Patres Concilii Constantinopolitani IV scripserunt ad Adrianum papam : /gitur libenter oppido et gratanter imitatrice Dei Sanctitate vestra omnium nostrum conventuum et universalis hujus atque catholicæ Synodi consensum et consonantiam recipiente, prædica cam magis ac veluti propriam, et sollicitius (nota) confirma coangelicis preceptionibus et admonitionibus vestris, ut per sapientissimum magisterium vestrum etiam aliis universis Ecclesiis personet et suscipiatur veritatis verbum et justitiæ decretum.4

Pariter Synodus Constantiensis confirmari debuit a Martino V, ac Tridentina a Pio IV, juxta petitionem que legitur ibi, sessione 25,5 post quam Pius Concilium confirmavit per Bullam « Benedictus Deus, » et ejus omnibus fidelibus observantiam præcepit his verbis : Cum autem ipsa Sancta Synodus, pro sua erga Sedem Apostolicam reverentia, antiquorum etiam Conciliorum (nota) vestigiis inhærens, decretorum suorum omnium... confirmationem a nobis petierit,... illa omnia et singula auctoritate apostolica hodie confirmavimus, et ab omnibus Christi fidelibus suscipienda ac servanda esse decrevimus. — Idem quippe peractum fuit ab aliis Conciliis.

Refert Socrates Canonem ecclesiasticum quo generaliter statutum fuerat « Ne decreta aliqua absque sententia Episcopi Romani in Ecclesia sanciantur.® Idemque declaravit Sanctus Gelasius I per Constitutionem « Valde » (quæ legitur tom. I. Bultar. Const. I.), ubi loquens de Sede Romana, dixit : Que et unamquamque Synodum sua auctoritate confirmat.? Atque de hoc rationem adducit: Quoniam,

(1) Ladd. t. 2. cor. 58. (2) P. 3. cap.2.

(3) Notit. eccles. Concilior. sarc. 4. de Concil. n. 20.

(4) Act. 10. — Labo. t. 8. col. 1169. (5) Continuat. (6) Mist. t. 2. c. 17. (7) 86.

(*) Epistola synodica ex qua hæc verba excerpta sunt, reperitur etiam grace et latine conscripta inter Opera Sancti Leonis Magni (Edit. Ballerin. epist. 98.1. Editor.

628 APPENDIX I. — VINLICIÆ, ETC.

sicut id quod prima Sedes non probaverat, constare non potuit, sic quod illa censuit judicandum, Ecclesia tota suscepit.*

Hine Sanctus Thomas scripsit : Cujus (Pontificis) auctoritate sola Synodus congregari potest, et a quo sententia Synodi confirmatur.? Hwecque veritas negari non potuit ab uno maximorum impugnatorum pontificie potestatis, qualis fuit Petrus de Marca, in suo libro De Concordia. Et pater Natalis Alexander,* loquens de Pontifice, non renuit scribere quod in Conciliis, eo auctore, omnia decernuntur. Et infra scripsit : Dei providentia et Spiritus Sancti assistentia hactenus effecerunt ut Romani Pontifices bene gesta Concilia approbarent, et male gesta rejicerent.® Hæc verba in ore patris Natalis, qui strenue enititur potestatem Conciliorum exaltare et auctoritatem Papæ deprimere, valde magni sunt ponderis.

4° Præterea Febronius,® pluribus in locis sui libri, contendit adstruere bene posse appellari a Papa ad Concilium generale, non autem a Concilio ad Papam.

Sed oppositum etiam multis evidenter probatur. Id declaravit Concilium Sardicense, quod, ut scribit Sulpitius,? ab omni orbe convocatum fuit; unde a Socrate® non immerito œcumenicum appellatur, cum in ipsum convenerint legati Julii I et trecenti episcopi ab omnibus terræ partibus, ab Italia, Gallia, Hispaniis, Britannia, Africa, Ægypto, Syria, Thracia, Hungaria, et ab aliis regnis, ut Sanctus Athanasius enarrat in sua secunda A pologia.? In Canone IV hujus Concilii dietum fuit : Cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum judicio qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendi sibi negotium Rome, alter episcopus in ejus Cathedra post appellationem gjus qui videtur esse depositus, non ordinetur, nisi causa fuerit in judicio episcopi Romani determinata.!° Atque in Canone III dictum fuit: Si aliquis episcoporum judicatus fuerit..., et putet se bonam causam habere, ut iterum Concilium renovetur,... scribatur... Romano Episcopo ; et si judicaverit renovandum esse judicium, renovetur, et det judices.!! Adverte : « Si judicaverit renovandum esse judicium, reno-

(1) Ibid. S 15. (2) Quest. disp. De Potest. q. 10. a. 4. ad 13. (3) L. 5. c. 7. in synopsi, n. 1.

(4) Sec. XV et XVI. diss. 4. a. 1. n. 56. (5) Ibid. n. 46.

(6) Loc. cit. c. 6. $ 40. etc. (7) Hist. 1. 2.

(8) Hist. 1. 2. c. 20. (9) Init.

10) Ladd. t. 2. cor. 630. (11) Zbid. cor. 645.

CAP. IX. VARLE FEBRONII ASSERTIONES. 629

vetur. » Hic Canon, scribit pater Natalis Alexander,! satis ostendit Papam non tantum jus habere revidendi causas, ut vult Febronius,? sed etiam judicandi appellationes. Eodemque loco,* pater Natalis probat Petrum et ejus successores recepisse hanc potestatem, non a Concilio (ut etiam contendit Febronius*), sed a Christo, in sequela sui primatus; unde infertur Concilium Sardicense non jam instituisse, sed confirmasse hoc privilegium Pontificis. Et deinde idem pater Natalis plurima exempla appellationum ad Pontifices refert.

Sanctus Thomas scribit ex Conciliis Chalcedonensi et Ephesino haberi quod a Concilio appellari potest ad Papam, sed non a Papa ad Concilium : Cujus (Romani Pontificis) auctoritate sola... sententia Synodi confirmatur, et ad ipsum a Synodo appellatur : que omnia patent ex gestis Chalcedonensis Synodi.5 Idem jampridem scripsit etiam Gelasius papa in sua epistola ad Faustum (quæ legitur apud Gratianum6), dicens eosdem Canones statuisse quod appellationes totius Ecclesiæ ad Sedem Romanam deferantur, a qua postmodum nulla superest appellatio : [psi sunt Canones qui appellationes totius Ecclesie ad hujus Sedis examen voluere deferri; ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere sanæerunt. Et in epistola missa ab eodem Gelasio ad episcopos Dardaniæ (de cujus authenticitate testantur Facundus Hermianiensis” ac Ballerini, et habetur in Canone Cuneta?) dixit: Cuncta per mundum novit Ecclesia quod sacrosancta Romana Ecclesia fas de omnibus habeat judicandi; neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio, siquidem ad illam de qualibet mundi parte appellandum est, ab illa autem nemo est appellare permissus.

Et de hoc in eadem epistola tria refert exempla : 1° Athanasiïi, qui, injuste accusatus, fuit deinde a Julio papa tamquam innocens absolutus; unde ipse Julius scripsit : Cum igitur istiusmodi allegarentur, et tot testes pro Athanasio starent, et ipse tam justa pro se afferret, quid, quæso, nos oportuit facere? an non quod ecclesiastici canonis est, hominemque proinde non condemnaremus, sed potius

(1) Sec. IV. diss. 28. propos. 2 (2) Loc. cit. c. 6.86. (3) Propos. 1. (4) Loc. cit.

(5) Quest. disp. de Patest. q. 10. a. 4. ad 15.

(6) Can. Ipsi. 16. causa 9. q. 3.

(7) Pro Defens. Trium Capitulor. 1. 5. c. 4.

(8) De antig. Collect. Canon.

(9) Can. 17. causa 9. q. 8.

630 APPENDIX I. — VINDICI.E, ETC.

reciperemus, eumque pro episcopo, quemadmodum est, haberemus ?! Et deinde : An ignari estis hanc consuetudinem esse, ut primum nobis scribatur, ut hinc quod justum est, definiri posset?? — 2° Chrysostomi, qui, prius damnatus in duobus Conciliis opera Theophili, episcopi Alexandrini, ut eruitur a Theodoreto,® sed postea a papa Innocentio I absolutus. — 3° Flaviani, qui, pariter damnatus in Concilio Ephesino II, Latrocinio appellato, ad Sanctum Leonem' papam appellavit, ut constat ex ejusdem Leonis epistola, ubi legitur : Quia et nostri fideliter reclamarunt, et eisdem libellum appellationis Flavianus episcopus dedit, etc.4 At, in eo libello, Flavianus non jam ad Concilium appellavit, ut asserit Febronius, 5 sed ad Pontificem, ut legitur in libello : Causa eget solummodo vestro solatio atque defensione, qua debeatis consensu proprio ad pacem cuncta perducere ; sic enim horreses et turbæ que propter eum factæ sunt, facillime destruentur, Deo cooperante, per vestras sacratissimas litteras ; removebitur autem et Concilium quod fieri divulgatur.$

Item refert Sozomenus? causas quinque aliorum episcoporum judicatas fuisse a Pontificibus, a quibus illi tamquam innocentes ad proprias Ecclesias restituti fuerunt. Insuper Christianus Lupus, in quadam sua Dissertatione,8 ostendit jus hoc appellationum in Romana Sede esse divinum, idque pluribus exemplis ostendit.

Respectu autem ad appellationes a Papa ad futurum Concilium, observat Petrus de Marca hujusmodi appellationes fuisse novas : Novam diri, quia nunquam in Ecclesia admissa fuit provocatio a Papa ad Concilium, licet aliquando, remedio quodam extraordinario, Sedis Apostolico judicium in majori Synodo instauratum fuerit...; aliquando tamen, ad procurandam Ecclesiae tranquillitatem, imperatorum rescripto Apostolica Sedis judicia in majori Synodo instaurari contigit, in qua per legatos Romanus Episcopus intererat.® Sed hæc revera non erat propria appellatio; cum enim appellatio producitur, intervenire non debent judices a quibus appellatum est.

Affert Febronius!° factum Innocentii III, qui cum a Philippo Augu-

(1) Epist. 3. ad Oriental. (sive Antiochenos.) — Coll. reg. t. 2. p. 393.

(2) Zbia. (3) Mist. L. 5. c. 34.

(4) Epist. 44. Edit. Ballerin. (5) Loc. cit. c. 5.89. n. 3.

(6) Libelt. appell. in Cone. Chaic. p. 4. ep. 4. (alias inter opera S. Leon.) (7) Hist.t. 3. c. 8. (8) Dissert. de Apellationtb.

(9) De Concord. 1. 4.c. 47. n.4 et 2. (10) Loc. cit. c. 6. $ 10. n. 5.

CAP. IX. VARI/E FEBRONII ASSERTIONES. 631

sto, Galliæ rege, requisitus fuisset ad dispensandum in dissolutione matrimonii cum Ingelburge, Pontifex respondit: Si super hoc absque generalis deliberatione Concilii determinare aliquid tentaremus, preter divinam offensam quam ex eo possemus incurrere, forsan ordinis et officii nobis periculum immineret.! Ex hoc Febronius et alii adversarii inferunt quod Innocentius verbis illis Concilio se subjecit, aut saltem quod confessus sit posse deponi a Concilio si in tali matrimonio contra legem divinam dispensasset. Sed hæc illatio valde irrationabilis est; nam respondetur non esse dubium quod si Papa esset hæreticus declaratus, sicut ille qui publice aliquam doctrinam legi divina oppositam detiniret, posset a Concilio non quidem deponi, sed tamquam hæreticus a pontificatu declarari lapsus; et hoc erat perieulum indicatum ab Innocentio, ne privaretur ordine et o/ficio ; quapropter ipse prius in eadem epistola scripserat non audere hoc punctum definire contra Evangelium, ubi dicitur : Quod... Deus conjunæit, homo non separet.? Sed quia periculum erat valde remotum, et, contra, Pontifex quærebat quadam apparenti excusatione se liberare ab instantibus petitionibus regis ad dispensandum, ideo illa obscura et dubiosa verba scripsit : Forsan ordinis et officii nobis periculum immineret.

Cæterum verbis illis quippe Innocentius non intellexit asserere Papam subesse Concilio, dum ipsemet Innocentius declaravit potestatem Pontificis non posse a Concilii potestate limitari, sic dicens : Quamrvis autem Canon (scilicet tertius) Lateranensis Concilii ab Alexandro, pradecessore nostro, editus, non legitime genitos adeo persequatur, quod electionem talium innuit nullam esse, nobis tamen per cum adempta non fuit dispensandi facultas.,., cum non habeat imperium (nota) par in parem.* Et advertatur hic ab Innocentio Canonem illum Concilii vocari Canonem a papa Alexandro statutum, et cur? quia sciebat Innocentius omnes Conciliorum Canones ab auctoritate Pontificis robur accipere.

Sed, omissis aliis quæ respectu ad hujusmodi appellationes a Papa ad futurum Concilium adduci possent, notandum quod in conventu Mantuano, anno 1461 congregato adversus Dietherum, archiepiscopum Moguntinum, qui ad futurum Concilium appellaverat, Rudolphus, Papæ internuntius, qui ibi intervenit, sic Dietherum exprobavit :

(1) Epist. t. 5. ep. 106. Edit. Baluz. (2) Matth. 19. 6. (3) Cap. Innotuit. de Etect.

632 APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.

Quem appellasti judicem? Futurum Concilium, dicis, appellavi. Ubi est futurum concilium? ubi sedet? ubi tribunal ejus requirimus? Is judex appellatur qui nusquam reperitur.\ In eodem autem conventu lex edita fuit quæ appellantibus ad futurum Concilium eamdem irrogat poenam qua fautores hæreticorum plectuntur. Unde Dietherus postea suam appellationem revocavit.

Sanctus Antoninus affert rationem propter quam nequit a Papa ad Concilium appellari : Quia Ecclesia habet unitatem ex unitate capitis; unde Christus dicit : « Fiet unum ovile et unus pastor. ® » Sed si licitum esset appellare a Papa, Papa non esset caput, vel essent duo capita.3 Pauca verba, sed rei substantiam mirabiliter explicant. — Ac proinde idem Sanctus Antoninus non dubitavit sic scribere : Sed nec ad Concilium generale a Papa appellari potest, quia Papa omni Concilio superior est; nec robur habet quidquid agitur, nisi auctoritate Romani Pontificis roboretur et confirmetur; sentire ergo quod ad Concilium a Papa appellari possit, hæreticum est.4 Cardinalis Bellarminus scribit quod saltem qui contrarium sentiunt, a temeritate magna excusari non possent.5 Pater Joannes Laurentius Berti scribit: Quorumdam sententia de appellatione a sententia Pontificum ad Concilia, et de infallibilitate Romane et Apostolica Sedis dependenter ab aliorum episcoporum approbatione, licet tanta animositate tantoque argumentorum apparatu a nonnullis propugnetur, falsissima est.

Additur quod Pius II, in sua Constitutione « Execrabilis, » adversus appellantes ad Concilium excommunirationem indixit his verbis : Nemo audeat... a sententiis... nostris ac successorum nostrorum... appellationem interponere...; si quis autem contra fecerit,... ipso facto sententiam execrationis incurrat, a qua nisi per Romanum Pontificem absolvi... non possit, ete.? Hæc autem Constitutio confirmata fuit a Sixto IV, anno 1483, alia Constitutione in qua Sixtus dixit quod Pius, suus preedecessor, appellationes hujusmodi irritas, sacrilegas, et hæreticas declaravit.8 Scribitque Odericus Rainaldus ® Ludovicum XI, Galliæ regem, hanc Sixti Constitutionem acceptasse,

(1) Apud Georg. Christian. Joan. Rerum Moguntin. t. 2,

(2) Joan. 10. 16. (3) Summa, p. 3. tit. 23. c. 3. $ 5. (4) Ibid. (5) De Concit. et Ecct. 1. 2. c. 47. (6) De Theol. discipl.1 17. c. $. (7) S2et5.

(8) Constit. 13 jul. 1483. (9) Annal. eccles. ad ann. 1483. n. 22.

CAP. IX. VARIÆ FEBRONII ASSERTIONES. 633

et præcepisse in regno publicari ; de qua publicatione deinde Pontifex peculiari epistola ipsi gratias egit.

Omitto alia quae super hac re addere possem; tantum dico quod magnum animum habere deberet, qui vellet despicere excommunicationem hanc quæ adversus appellantes ad futurum Concilium a duobus Pontificibus publicata fuit. Ad licite appellandum, opus esset ut ipse de præeminentia Concilii supra Papam tantam certitudinem haberet, que certum eum redderet non posse Papam transgressores excommunicationi subjicere; sed hanc certitudinem nescio, ex dictis in hac opella, quomodo haberi possit, dum ipsimet adversarii fatentur eorum sententiam de superioritate Concilii non esse plus quam meram opinionem. Fertur patrem Natalem Alexandrum, in sua decrepita ætate, hunc habuisse animum appellandi ad Concilium; sed gratias Deo ipse referat quod ante mortem suam appellationem retractavit ; lioquin suæ æternæ salutis non magnam spem reliquisset.

CONCLUSIO.

Plura alia hic possem adjicere, sed nolo esse prolixior; ab initio enim duo mihi proposui : primo, ut hæc opella esset brevis, ut sic facile et libenter ab aliis perlegi posset ; secundo, ut tantum illa duo principaliter probarem, nimirum, Pontificem Romanum super universam Ecclesiam supremam seu plenam habere potestatem, ejusque judicia in rebus fidei esse infallibilia. Atque hac sat explorate jam probasse existimo ex ipsarum Synodorum generalivm dictis et Sanctorum Patrum sententiis. Mihi permittatur ideo, pro conclusione hujus libelli, prædictas Synodorum et Patrum auctoritates concinnatas hic conjunctim repetere. |

I. — Concilia quippe videntur supremam auctoritatem Papæ ejusque infallibilitatem luculentius declarare non valuisse.

In Concilio enim Nicæno I dictum fuit : Cui (Pontifici) data est potestas,... ut qui sit Vicarius Christi super cunctos populos et universalem Ecclesiam Christianam.?

In Concilio Chalcedonensi dictum fuit : Omnia ab eo (scilicet Leone papa) definita tencantur, tamquam a Vicario Apostolici Throni.?

In Concilio Lateranensi III dietum fuit : Ya Romana Ecclesia... non potest ad superiorem recursus haberi.3

In Concilio Constantinopolitano IV, loquendo de sententia Pontificis, dictum fuit : Neque nos sane novam... sententiam ferimus, sed jam olim a Sanctissimo papa Nicolao pronunciatam, quam nequaquam possumus immutare.* Sequentes in omnibus A postolicam Sedem,... in qua est integra et vera Christianæ Religionis soliditas, etc.3

In Concilio Lugdunensi II dictum fuit: Romana Ecclesia summum

(1) Can. 39. (Cou. reg. t. 2.)

(2) Apud S. Thom. Contr. error. Græcor. c. 52.

(3) Cap. Licet. 6. de Etect. (4) Sess. 5.

(5) Act. 1. Libell. Adrian.

CONCLUSIO. 635

et plenum... principatum super universam Ecclesiam obtinet... cum potestatis plenitudine.! Ac deinde : Si que de fide subortæ fuerint quæstiones, suo debent judicio definiri.?

In Concilio Viennensi, Clemens V, loquens de quæstionibus fidei, dixit: Ad quam (scilicet ad Sedem Apostolicam) dumtarat hac declarare pertinet,... sacro approbante Concilio, declaramus, ete.3

In Concilio Constantiensi damnata fuit propositio Joannis Wiclefi : Non est de necessitate salutis credere Romanam Ecclesiam esse supremam inter alias Ecclesias.4 Ergo, credere Romanam Ecelesiam esse supremam inter alias Ecclesias est de necessitate salutis.

In Concilio Florentino dictum fuit : Definimus Romanum Pontiftcem... totius Ecclesiæ Caput et Christianorum Patrem et Doctorem existere, et ipsi in Bento Petro... regendi Ecclesiam a... Jesu Christo plenam potestatem traditam esse.”

In Concilio Lateranensi V dictum fuit : Solum Romanum Pontifcem, tamquam avctoritatem super omnia Concilia habentem, tum Conciliorum indicendorum, transferendorum, ac dissolvendorum, plenum jus et potestatem habere, nedum ex Sacre Scripturæ testimonio, dictis Sanctorum Patrum,... sed propria etiam eorumdem Conciliorum confessione manifeste constat.5

Demum in Concilio Tridentino dietum fuit : Pontifices Maximi, pro suprema potestate sibi in Ecclesia universa tradita, etc.7 Dicere autem quod Papa habet quidem supremam potestatem, sed Concilio generali subjectam, non est explicare, sed omnino sensum et proprietatem verborum detorquere et corrumpere ; suprema enim potestas est illa quæ nec superiorem nec æqualem habet.

II. — Idem quod docent Concilia, confirmant testimonia primorum Sanctorum Patrum, quorum dicta jam retulimus.* Hic aliqua eorum concinnamus.

Sanctus Ignatius, martyr, Romanam Ecclesiam appellat castissi-

(1) Epist. Mich. imper. ad Greg. X.

(2) Zbid. (3) Cltementinar. 1. 4. tit. 4. De summa Trinit. (4) Sess. 8. propos. 44 Wiclen.

(5) Sess. ult. Def. — Labb. t. 13. cor. 1167.

(6) Sess, 11. — Bulta « Pastor ætern. » (Coll. reg. t. 34.) (7) Sess. 14. De Pœnit. cap. 7.

(*) Cap. V.

636 , APPENDIX I. — VINDICIÆ, ETC.

mam, Spiritu Sancto plenam.\ — In alio loco dixit : Qui his (Romanis Pontificibus) non obedierit, atheus prorsus et impius est.?

Sanctus Irenæus scripsit : Necesse est... omnes ab ipsa (Romana Ecclesia) tamquam a fonte et capite pendere.* Ac deinde : Ad hanc Ecclesiam... necesse est omnem convenire Ecclesiam,... in qua semper conservata est ca que ab Apostolis est, traditio.f

Sanctus Hieronymus scripsit ad Sanctum Damasum : Beatitudini tue, id est Cathedra Petri, communione consocior j... quicumque extra hanc domum Agnum comedit, profanus est;... quicumque tecum non colligit, spargit, hoc est, qui Christi non est, antichristi est.” Præterea Sanctus Hieronymus protulit magnam illam sententiam pluries adductam, quod si non detur Papw potestas super omnes eminens, salus in Ecclesia non erit, propter schismata que aliter evitari nequeunt : Ecclesie salus in Summi Sacerdotis dignitate pendet, cui si non exmsors quædam et ab omnibus eminens detur potestas, tot in Ecclesia efficientur schismata quot sacerdotes.®

Sanctus Cyprianus in uno loco scribit : Qui Cathedram Petri... deserit, in Ecclesia se esse confidit ?7 In alio loco : Una Ecclesia et Cathedra una super Petrum Domini voce fundata;... quisquis alibi collegerit, spargit.8 In alio scribit : Neque aliunde hæreses abortæ sunt..., quam inde quod non unus in Ecclesia... sacerdos et... judeæ vice Christi cogitatur.®

Sanctus Athanasius scribit : Romanam Ecclesiam semper conservare veram de Deo sententiam.19

Sanctus Gregorius Nazianzenus scribit : Vetus Roma ab antiquis temporibus habet rectam fidem, sicut decet urbem qua toti orbi prersidet.}!

Sanctus Optatus Milevitanus : Jam schismaticus esset, qui contra singularem Cathedram (Petri) alteram collocaret.!?

Sanctus Cyrillus scribit : Potestatem Petro et ejus successoribus plenissime commisit, et nulli alii.13

(1) Epist. ad Roman. in tit. (2) Aa Tralian. c. 7. (3) Adv. Heres. 1. 3. c. 5. (4) Ibid.

(5) Epist. 15 (alias 17), ad Damas. de trib. Hypost. Edit. Ben. (6) Diatog. adv. Luciferian. n. 9. (7) De Unit. Ecct. c. 4. (8) Epist. 40, ad pleb. de quing. presb. schism.

(9) Epist. 55, ad Cornel. (10) Epist. ad Felic. pap.

(11) Carminum 1. 2. sect. 1. n. 11. vers. 568. De Vita sua. (12) De Schism. Donatist. adv. Parmenian. 1. 2. c, 2. (13) Apud S. Thom. Contra error. Grecor. c. 32.

CONCLUSIO. 637

Sanctus Augustinus scribit : In qua (Romana Ecclesia) semper Apostolica Cathedræ viguit principatus.\ In alio loco, loquens de Sede Romana, scribit : Numerate sacerdotes vel ab ipsa Sede Petri :... psa est Petra quam non vincunt superbe inferorum Portæ.? In alio loco scribit : In... verbis Apostolica Sedis, tam... certa... est catholica fides, ut nefas sit de illa dubitare.3

Sanctus Hilarius scribit : Tanta ei religio fuit pro humani generis salute patiendi, ut Petrum,... Ecclesia fundamentum... et in terreno ludicio judicem corti, Satana4 convicio nuncuparet.5

Venerabilis Beda scripsit : Specialiter (Petrus) Claves regni cortorum et principatum judiciariæ potestatis accepit, ut omnes... intelligant quia quicumque ab unitate... societatis illius... semetipsos segregant,... non januam possint regni cœlestis ingredi.$

Sanctus Petrus Chrysologus scribit : Beatus Petrus, qui in propria Sede et vivit et præsidet, præstat querrentibus fidei veritatem.?

Sanctus Fulgentius scribit : Quod... Romana tenet et docet Ecclesia, totusque cum ea christianus orbis... nihil hæsitans credit.8

Sanctus Gregorius Magnus scribit : Si quam vero contentionem... de fidei causa erenire contigerit,... ad nostram studeat perducere notionem, quatenus a nobis valeat congrua sine dubio sententia terminari.?

Sanctus Bernardus scribit : Infallibilitatis pontificie prærogativam constantissima perpetuaque Sanctorum Patrum traditio commonstrat.

Sanctus Thomas de Aquino scribit : In Ecclesia unitas fidei esse non posset, nisi questio de fide exorta determinetur per eum (scilicet Papam) qui toti Ecclesiæ præest. Et alibi : Petro dirit : « Pasce oves meas, etc., « per hoc autem excluditur quorumdam præsumptuosus error qui se subducere nituntur a subjectione Petri, successorem ejus, Romanum Pontificem, universalis Ecclesiae pastorem non recognoscentes.\1

(1) Epist. 43. n. 7. Edit. Ben. (2) Psalm. contr. part. Donat. (3) Epist. 190. c. 6. n. 23. Edit. Ben. | (4) Matth. 16. 53. (5) Tract. in Ps. 131. n. 4. (6) Homit. L. 2. homit. 16. in Natal. SS. Petri et Pauli. (7) Epist. ad Eutychet. — Concil. Chalced. p. 1. (8) De Incarn. et Grat. Christi, c. 11. (attas epist. 17.) (9) Epist. 1. 4. ep. 52, ad Episc. Gall.

(10) 2. 2.9.4. a. 10. : (11) Contr. Gent. 1. 4. c. 76.

638 APPENDIX I. — VINDICLE, ETC.

Idem scribit Sanctus Bonaventura : Papa non potest errare, suppositis duobus,... alterum ut intendat facere dogma de fide.?

Duvallius, doctor gallus, loquens de opposita sententia, scribit : Nemo nunc est in Ecclesia qui ita sentiat, prater Vigorium et Richerium, quorum si vera esset sententia, totus orbis christianus, qui contrarium sentit, in fide turpiter erraret.* Cardinalis Bellarminus hinc concludit quod opposita sententia videtur omnino erronea et lueresi proxima.3 .

Febronius, sicut diximus," ad effectum declinandi ab his auctoritatibus tam Conciliorum quam Sanctorum Patrum, dicit Concilia locuta esse in sæculis obscuris ignoranti, in quibus abditæ erant veritates, et Sanctorum Patrum elocutiones fuisse figuratas aut ampullosas."* Sed in istis non credo quemquam inveniri posse virum sane mentis qui Febronio consentiat, dicendo quod dicta Conciliorum per ignorantiam prolata fuerint, et quod Patrum testimonia fuerint figurata aut ampullosa ; sic enim eludi posset omnis vis traditionis ; traditio enim ex his tantum fontibus, nimirum Conciliorum et Sanctorum Patrum, eruitur; in hoc enim puncto Concilia et Patres, non sine magno fundamento suas sententias porrexerunt, sed innixi super testimonia Evangeliorum : Tu es Petrus, et super hanc petram, etc. Et tibi dabo claves, etc. Pasce oves meas, etc.> Hine Sanctus Bernardus, ut mox supra retulimus, dixit : [nfa/lidilitatis pontificie prærogativam constantissima perpetuaque Sanctorum Patrum traditio commonstrat. Et Melchior Canus scripsit : Constat autem Romanos Episcopos Petro in fidei magisterio successisse, ab Apostolis esse traditum.$ Ibique subdidit : Nos autem communem Catholicorum sententiam sequamur..., (quam) Sacrarum etiam Litterarum testimonia confirmant,... Conciliorum Patres affirmant, Apostolorum traditio probat.? Et concludit : Pestem eos Ecclesia ac perniciem afferre, qui... adstruunt summum Ecclesia Pastorem ... errare in fidei judicio

posse.8 (1) Summa theot. q. 1. a. 3. 4. 3.

(2) De supr. Rom. Pontif. Potest. p. 4. q. 7. (3) De Rom. Pontif. 1. 4, c. 2.

(4) Matth. 16.18. {5) Joan. 21.17.

(6) De Locis theot. 1. 6. c. 7.

(7) Ibid. (8) Ibid,

(*) Cap. IV, pag. 559 et 576. (**) Cap. V, pag. 568 et 576.

CONCLUSIO. 639

Denique obsecro omnes qui pro bono Ecclesiæ zelum fovent, ut fervidas jugesque preces Domino præbeant, qui Ecclesiæ suæ usque ad sæculorum finem adsistere et numquam fore permissurum Portas inferi adversus eam prævalere promisit, ut in omnibus fidelibus reve. rentiam et obedientiam confirmet et augeat erga Romanum Pontificem, quem Christus Dominus in terris ad destruendos cunctos errores contra fidem nobis benigne reliquit.

Page 1