‹ Du Pape et du Concile ou Doctrine complète de s. Alphonse de Liguori sur ce double sujetChapitre 115 sur 138 · INTRODUCTIO · texte numérisé non relu

INTRODUCTIO

Hæc celeberrima quæstio, et hoc tempore tam fortiter agitata, sicut ad eam pertractandam integro libello (qui tamen lucem non vidit,*) aliquando me duxit, ita nunc me urget ut in eu aliquantulum immorer. Hinc parcat mihi lector, si a meo instituto nimis recedere videar.**

Duo hic valde magni ponderis enucleanda occurrunt :

I. — Primum, an auctoritas Summi Pontificis extra Concilium in rebus fidei et morum decernendis sit infallibilis?

II. — Alterum, an auctoritas Papæ sit supra cecumenicum Concilium?

DE INFALLIBILITATE PAPÆ.

PRÆNOTANDA.

Circa hanc Pontificis infallibilitatem plures adsunt opiniones.

Prima est Lutheri et Calvini, qui hæretice docent Papam loquentem etiam ut doctorem universalem etiamque una cum Concilio, esse fallibilem.

(*) Ex quo patet Sanctum Alphonsum jam olim de pontificia auctoritate disse ruisse; verum libellus, de quo hic sermo, ad nos non pervenit frustraque eum sedulo perquisivimus; forsan autem in unum alterumve illorum Tractatuum qui in præsenti volumine comprehenduntur, postea intromissus est. Editor.

(**) Id est ub instituto Theologiæ Moralis, in qua hancce Dissertationem ipse inseruit (scilicet, I. f. tr. ©. n. 110). Editor.

Secunda sententia, omnino opposita, est Alberti Pighii, sentientis Papam non posse errare etiam private loquendo.

Tertia est nonnullorum dicentium Papam esse fallibilem extra Concilium docentem. — Circa quod, pro rei majori elucidatione, præsciendum hanc sententiam amplexatum fuisse clerum Gallicanum, anno 1682, cum illas quatuor celebres propositiones emanavit, quarum, omissis aliis ad præsentem materiam non pertinentibus, secunda asserit : Sic inesse Apostolica Sedi... rerum spiritualium plenam potestatem, ut simul valeant... Synodi Constantiensis... decreta de auctoritate Conciliorum generalium ;... nec probari a Gallicana Ecclesia qui eorum decretorum... robur infringant, aut ad solum schismatis tempus Concilii dicta detorqueant.! Quarta autem : In fidei quoque quæstionibus precipuas Summi Pontificis esse partes, ejusque decreta ad omnes et singulas Ecclesias pertinere, nec tamen irreformabile esse judicium, nisi Ecclesiæ consensus accesserit.?

Et in eodem Gallicanæ Facultatis decreto demandatum fuit ut nullus lauream doctoratus reciperet, nisi has propositiones publice prius propugnasset, et exinde ad eas sustinendas juramento se adstringeret. Postmodum Alexander VIII per Bullam que incipit : Inter multiplices, anno 1690, præfatum Facultatis Parisiensis decretum irritum declaravit, nullamque de eo rationem habendam esse præcepit.

Sed Ludovicus Maimburgus (cui postea se adjunxit alter, Ludovicus Dupinus), dimisso habitu Societatis Jesu, imo ab illa merito expulsus, ad eas tuendas se obtulit, sicut audacter fecit, donec inopinata morte dignam suæ audaciæ a Deo mercedem recepit.

Verumtamen, circa annum 1693, iidem episcopi, qui ad eas quatuor propositiones emanandas conspiravere in consessu habito anno 1682, postea, per epistolam ad Innocentem XII missam ab omnibus illis, se retractarunt. Idemque christianissimus rex Ludovicus XIV, edictum publice prius editum pro observatione antecedentis Parisiensis decreti alio publico edicto revocans, aliam retractationis epistolam ad Pontificem transmisit. Vide de hoc Graveson, Roncaglia in Animadversionibus ad Natalem Alexandrum,5 et Milante, loco infra citando. Hactenus de tertia sententia.

(1) Dectarat. Cleri Gallie. anni 1682. prop. 2.) (2) Ibid. prop. 4.

(3) Super Concil. Constant. Animadv. $ 11.

$ I. DR INFALLIBILITATE PAPA. 645

Quarta vero communis sententia, cui nos subscribimus, est quod, licet Romanus Pontifex, quatenus particularis persona sive privatus doctor, possit errare (sicut etiam est fallibilis in queestionibus meri facti, quæ ex hominum testimoniis præcipue pendent), cum tamen Papa loquitur tamquam doctor universalis definiens ex cathedra, nempe ex potestate suprema tradita Petro docendi Ecclesiam, tune dicimus ipsum in controversiis fidei et morum decernendis omnino infallibilem esse.

Hanc sententiam tuentur Divus Thomas,! Turrecremata,? Sotus,® Cajetanus, 4 Alexander de Ales, Sanctus Bonaventura, Augustinus Triumphus,5 Nicolaus de Lyra,7 Sanctus Franciscus Salesius ,8 Spondanus,® Thomassinus,!® Ludovicus Bail,!! Duvallius,!* aliique innumeri citati a Milante, episcopo Stabiensi, in suis doctis Exercitiis super propositionem 29 Alexandri VIII ,!* et communiter reliqui theologi omnes, ut testantur cardinalis Gotti,!4 Milante,!% et Troila.!6

Adsunt aliqui inter hos, qui dicunt Papam esse quidem infallibilem» sed tum tantum, cum in quæstionibus definiendis mature procedit, sapientum judicium audiendo ; sed rectius alii dicunt hanc conditionem solum de congruentia esse, non autem de necessitate; infallibilitatis enim promissionem necesse est ut omnes qui pontificiam iufallibilitatem tuentur, non consiliariis, nec examini, sed soli Pontifici factam fuisse fateantur; alias hæretici semper objicere possent sufficiens examen non extitisse, sicut de facto sectarii in Tridentinum opposuere. Ad providentiam autem Spiritus Sancti pertinebit (ut recte ait Suarezius,!?) quod Pontifex non temere nec imprudenter unquam in tantis

rebus agat et decernat.

(1) 2. 2. q. 1. a. 10. (2) Summa de Ecct. t. 2. c, 109 et seg. (3) Defensio. cath. p. 1. c. 83, 84 et 85.

(4) De Auctorit. Papa et Concil. tr. 1. c. 9. (5) Summa theot. q. 1. a. 3, d. 3.

(6) De eccles. Potest. q. 6. a. 1.

(7) Comment. in Luc. 22, 32. (8) Coutroverses, disc. 32. (9) Annat. ad ann. 800. n. 2. (10) Zn Concil. diss. 18. (11) Apparat. ad summ. Concil. p. 3.

(12) De supr. Rom. Pontif. Potest. p. 2. q. 4. et passim. (13) Super Propos. 29 ab Alex. VIII. damnat. exerc. 19. (14) Vera Christi Eccl. t. 1.c. 11. S 1. .

(15) Loc. cit. (16) Theot. dogm. tr. 6. de Pontif. 4.1. S 2. n. 14. (17) De Fide, disp. 5. sect. 8.

PROBATUR PROPOSITIO.

Page 1