‹ Du Pape et du Concile ou Doctrine complète de s. Alphonse de Liguori sur ce double sujetChapitre 121 sur 138 · SIL · texte numérisé non relu

SIL

PRÆNOTANDA.

I. — Prænotandum hoc, quod Papa sit supra Concilium, non intelligendum de Papa dubio tempore schismatis, cum probabiliter dubitetur de legitima ejus electione; quia tune quisque debet Concilio subesse, sicut definivit Concilium Constantiense,8 Tunc enim generale Concilium supremam potestatem immediate habet a Christo, sicut tempore Sedis vacantis, ut bene advertit Sanctus Antoninus.?

II. — Prænotandum idem valere respectu Pontificis hæretici manifesti et externi, non autem occulti aut mentalis. Quamvis alii rectius dicant tune nequaquam Papaàm a Concilio, tamquam a suo superiore, auctoritate privari posse, sed immediate exspoliari a Christo, supposita conditione depositionis, prout ad id requisita.

(1) Epist. ad Cyprian. (2) Notit. ecctes. Concilior. diss. 2. (3) Annal. ad ann. 258. (4) In Concit. diss. 2.n. 14.

(5) Summa Concit. sœc. 3.

(6) Super propos. 29. ab Alex. VIII. damnat. Exerc. 19.

(7) Num. 25. (8) Sess. 4. — Labb. t. 12. col. 19. (9) Summa, p. 3. tit. 23. c. 2. $ 6. |

III. — Prænotandum quod Concilium generale respectu Papæ possit multipliciter intelligi :

1° Cum Concilium sine Papa consideratur, et tune nullam Concilium auctoritatem habet, nisi in casibus prædictis schismatis et hæresis ; quia Concilium est episcoporum congregatio sub Papa uti capite constituta.

2° Quando in Concilio præsidet Papa, et caput a corpore (nempe ab episcoporum ccetu) non divisum; vel quando Concilium confirmatur a Papa : tune nequit Concilium intelligi esse supra Papam; nam alias Concilium nulla indigeret Papæ auctoritate, vel alias Papa auctorizaret contra seipsum, quod nequit subsistere.

3° Cum Concilium est congregatum a Papa, et Papa consideratur ut caput, et episcopi ut corpus a capite divisum ; in hoc sènsu quæritur an Papa sit supra concilium, vel e converso?

Page 1