‹ Du Pape et du Concile ou Doctrine complète de s. Alphonse de Liguori sur ce double sujetChapitre 122 sur 138 · IV. — Circa hoc queesitum · texte numérisé non relu

IV. — Circa hoc queesitum

1° Prima hæreticorum sententia est, quod Concilium sit supra Papam, ut Calvinus! et alii. Huic autem sententiæ adhæserunt episcopi conciliabuli Basileensis? cum Joanne Antiocheno, et, tempore schismatis, Joannes Gerson, de quo ait Victoria : Ile doctor per omnia fuit infestus auctoritati Summorum Pontificum, et multos alios infecit suo veneno, 4

Et sic etiam tenuere Almainus,5 Aliacensis,® et alii pauci illius temporis, quorum sententiam Fagnanus” ait pro nihilo esse habendam, eo quod ex ambitione ortum habuit in Concilio Basileensi, dum de eis fuit benemeritus Felix V, antipapa, postquam Eugenium IV deposuerunt.

Clerus autem Gallicanus declaravit, ut supra relatum est,* decretum Concilii Constantiensis de auctoritate Synodi supra Papam' etiam extra schismatis tempus extendendum. Differt tamen hæc sententia a sententia hæreticorum, qui dicunt Papam non esse totius Ecclesia caput, sed tantum Romana; catholici vero dicunt Papam esse caput

(1) Institut. 1. 4. c. 7. (2) Sess. 2 et 3.

(3) De modis uniendi ac reform. Eccles.

(4) Retect. theol. relect. 4. pr. 4.

(5) Tract. de Auctorit. Eccl. et Concit. gener. c. 4.

(6) De Regimine eccles. p. 2.c. 4. (7) Cap. Significasti, de Elect.

(*) 8 I. pag. 644.

totius Ecclesiæ, non autem in Concilio congregatæ et collective, sed divisive singularum Ecclesiarum, ut se habet Generalis respectu ad monasteria religionis.

2° Adest secunda sententia Glossæ in capite « Nos, si incompetenter,! » dicentis quod Papa sit supra Concilium; tamen ut, si ipse sponte se subjiciat Concilio, Concilii sententiæ teneatur parere.

Hoc vero recte reprobant Sanctus Antoninus,? Cajetanus,3 Bellarminus,‘ etc., quia, cum auctoritas pontificia sit de jure divino, non potest Papa ei renuntiare, ut declaravit Bonifacius VIII, dicens : Potestas suprema a solo Deo, non ab homine poterit judicari.5 Secus vero esset, si ageretur tantum de judicio discretivo (non autem coaetivo), ut aliqui Papæ fecerunt, dum accusati causas suas in Concilio discuti voluerunt.

3° Tertia tamen sententia, cui subscribimus, tenet Papam non dubium semper esse supra Concilium generale, sive supra omnes Ecclesias, etiam collective sumptas. Et hanc tuentur Sanctus Thomas, Sanctus Bonaventura,” Alexander de Ales,* Sanctus Joannes a Capistrano,° Bernardinus de Bustis,!° Augustinus Triumphus,!! Baronius,!? Bellarminus,!* Sfondratus,!4 Pallavicinus,!5 Emmanuel Schelstrate,!6 Lupus,!7 Cabassutius,!8 Cajetanus,!9 Gotti,2° et alii nostri auctores communiter. Vide apud Milante.®!

(1) Causa. 2. q. 7. (2) Summa, p. 2. tit. 5. c. 11. S 11. (3) De Auctorit. Papa et Concil. Apotog.

(4) De Concit. et Eccl. 1. 2. c. 14 6t 18.

(5) Extravag. Unam sanctam, de major. et obed. (6) Contra. impugn. relig. c. 4.

(7) In Sentent. 4. dist. 19. (3) P. 3. g. 40. m. 2. (9) De Papæ et Concit. Auctorit. partis. 2. princip. p. 8. n. 95. (10) Marial. p. 3. serm. 3, excell. 4.

(11) De ecclesiast. Potest. q. 6. a. 1.

(12) Annat. ad ann. 33. n. 19. et seg. 908 et 1001. (13) De Concil. et Eccl. t. 2. c. 47.

(14) Gallia vindicata, diss. 3. — Regate Sacerdot. 1. 2. (15) Difesa del Pontificato Rom.

(16) De Auctorit. et Sensu decret. Constant. passim. (17) Ad Ephes. Conc. Patr. epist. c. 24. schot. et 117. schol. (18) Notit. ecct. Concti. — Concil. Basil, n. 3 et 4, et Conc. Trid. n. 93. (19) De Auctorit. Papæ et Concit. tr. 4. c. 6 et 7. (20) Theo!. De loc. theot. q.3. dub. 6. $ 2 — Collog. class. 2. collog. f{. — De vera Christi Ecct.t. 2.p.1.a. 1.

(21) Super propos. 29 ab Alex. VIII. damn. Exerc. 49.

PROBATUR PROPOSITIO.

1° Ex Luca : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.! Observa quod Christus Dominus pro solo Petro rogavit, qui solus fratres confirmare debebat. Ergo, si fides Petri deficere potuisset, fratres non valuissent confirmari a Petro.

Falsum est nonnullorum Parisiensium commentum, qui hoc loco putant Cbristum orasse pro Ecclesia universali, sive pro Petro ut totius Ecclesiæ figuram gerente; Dominus enim designavit unam tantum personam : Simon, Simon; et cum cœpisset loqui in plurali : Satanas expetivit vos, ut cribraret, deinde mutavit loquendi formam : Ego autem rogavi pro TE. Certe, si de tota Ecclesia locutus fuisset. multo rectius dixisset : Rogavi pro vomis.

Verba porro illa « confirma fratres tuos » manifeste evincunt Christum non fuisse Ecclesiam allocutum; qui enim fingi possunt Ecclesiæ universalis fratres ?

Nec audiendi sunt qui docent Christum orasse hoc loco pro perseverantia Petri; laborant namque ad interpretanda in eo sensu posteriora illa verba « confirma fratres tuos. »

Est itaque habenda textus expositio, ut privilegium Petro et successoribus ejus Christus impetraverit, ne aliquid contra fidem possent docere. Ita scripsit Agatho papa in epistola ad Constantinum imperatorem, quæ lecta est in VI Synodo et ibi ab omnibus probata : Hæc est vera fidei regula (verba epistolæ) quam tenuit Apostolica Christi Ecclesia, quae, per Dei gratiam, a tramite apostolica traditionis nunquam errasse probabitur,... secundum... divinam pollicitationem... discipulorum principi : « Ego rogavi pro te, etc. » Dominus... fidem Petri non defecturam promisit, confirmare eum fratres suos admonuit, quod Apostolicos Pontifices, meæ exiguitatis pradecessores, confidenter fecisse semper cunctis est cognitum.?

Ita elegantius Sanctus Leo etiam monuit : In Petro ergo omnium

(1) Luc. 22, 51 et 32. (2) Act. 4 et 8. — Ladd. t. 6. cor. 636.

$ Il. DE AUCTORITATE PAPÆ SUPRA CONCILIUM. 669

fortitudo munitur, ut firmitas qua Petro tribuitur, per Petrum Apostolis conferatur.!

2° Probatur ex Actibus Apostolorum ubi, Concilio inter Apostolos inito, sic Petrus affatus est : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.? Quibus verbis sat diserte Petrus significavit Deum tantum ipsi et successoribus suis potestatem docendi gentes, quid debeant credere, tradidisse.

3° Probatur ex Joanne : Pasce agnos meos;... pasce oves meas.? Hinc Divus Cyprianus ait : Ecclesia plebs sacerdoti adunata, et pastori suo grex adherens.* Eusebius Emissenus dicit : Prius agnos, deinde oves commisit ei, quia non solum pastorem, sed pastorum pastorem eum constituit.5 Sanctus Bernardus addit: Habent illi sibi assignatos greges, singuli singulos; tibi universi crediti, uni unus.6 Sic loquuntur Patres.

Probent autem adversarii ubi in Scripturis habeatur quod oves in Concilio desinant esse oves subjectæ suo pastori, imo quod oves ibi in Pontificis pastorem commutentur. E contrario, in Scriptura legitur quod Pontifex fuit positus ut pastor, non tantum ovium, sed totius ovilis, quando Christus pronuntiavit : Fiet unum ovile et unus pastor.?

Nec obstat dicere quod Apostoli miserint Petrum una cum Joanne in Samariam ;$ nam non miserunt imperio, sed consilio tantum, prout rex a suis ministris dicitur etiam ad bellum missus.

Page 1