II. — Probatur ex ConciLits, et
1° Ex Concilio Nicæno, ubi sancitur : Omnes episcopi ... in gravioribus ... causis libere Apostolicam appellent Sedem,... cujus dispositioni omnes majores ... causas ... antiqua Apostolorum ... auctoritas reservavit.? De quo Canone Julius 11° memoratur ; et Nicolaus I!! dicit quod Concilium sic non esset locutum, nisi infallibilem in Pontifice agnovisset potestatem. |
(1) In annivers. assumpt. suæ, serm. 5.
(2) Act. 15. 7. (3) Joan. 21.16 et 17.
(4) Epist. 69, ad Florent. (5) Serm. in Vigil. S. Petri. (6) De Consider. 1. 2.c.8.n. 15. (7) Joan. 40. 16. (8) Act. 8. 14. (9) Can. 18. — Lab». t. 2. cot. 487, ct Corp. Jur. causa 2. q. 6. c. 5. Can. Omnes episc.
(10) Epist. 2. contr. Orient. c. 2. — Labb, ibid. (11) Epist. 7. ad Mich. imper. — Labb. t. 8. cot. 29.
Rursusque habetur in Canone 39 ejusdem Nicænæ Synodi (ut apud Fagnanum !) : Ille qui tenet Sedem Rome, caput est... omnium Patriarcharum, quandoquidem ipse est primus sicut Petrus,... ut qui sit Vicarius Christi... super... universam Ecclesiam Christianam. Si ergo Papa est supra Ecclesiam, necessario supra Concilium erit, quod Ecclesiam repræsentat, ut Constantiensis Synodus in relato decreto quartz sessionis expressit.
2° Ex Concilio Chalcedonensi habetur (ut legitur apud Divum Thomam ?) : Omnia ab eo (scilicet a Papa) definita teneantur, tamquam a Vicario Apostolici Throni.
Refert insuper Bellarminus,® ex Actione III ejusdem Concilii, ibi damnatum fuisse Dioscorum, quia Romanum Pontificem ausit judicare et damnare, etiamsi hoc fecerit suffultus auctoritate Synodi Ephesinæ generaliter congregatæ. Ergo, bene arguit Bellarminus,* si Dioscorus cum generali Concilio Papam non valuit judicare, profecto infertur Concilium non esse supra Papam. 1
3° Ex Concilio Constantinopolitano IV, ubi in sessione V sic habetur : Neque nos sane novam de illo judicio sententiam ferimus, sed jam olim a Sanctissimo papa Nicolao pronuntiatam, quam nequaquam possumus immutare.
Et in regula 2 : Itaque Beatissimum papam Nicolaum tamquam organum Sancti Spiritus habentes, ete. Ergo hoc Concilium declaravit sententiam Pontificis esse immutabilem.
4° Ex Concilio Constantiensi, ubi, ut refert Bellarminus,5 approbata fuit epistola Martini V, in qua de hæresi suspectos sic interrogare præcipiebatur : Utrum credant quod Papa sit successor Petri, habens supremam auctoritatem in Ecclesia Dei?% At certe potestas suprema illa est (recte arguit Bellarminus,7) qua nulla est major et cui nulla æqualis.
Deinde habetur quod idem Concilium Constantiense 8 damnavit propositionem 37 Wiclefi, quæ dicebat : Papa non est immediatus et proximus Vicarius Christi; si ergo Papa est immediatus Christi
(1) Cap. Signincasti, de Etect. n. 49.
(2) Contr. error. Græcor. c. 82.
(3) De Concit. et Eccl. 1. 2. c. 17. et de Rom. Pontif. 1. 2, c. 26.
(4) Ibid. (5) De Conc. et Ecct. 1. 2. c. 17.
(6) In Bulta, « Inter cunctas. » (7) Loc. cit.
(8) Sess. 8.
Vicarius, necessario dicendus etiam superior Concilio; alias non immediatus, sed vix mediatus Vicarius Christi dicit deberet.
5° Valde etiam nostram senteutiam confirmat Concilium Florentinum, prout relatum est supra in probatione primæ conclusionis,* ubi Papa appellatur totius Ecclesiæ Caput, Doctor, et Pastor ; ! caput enim non pendet a membris, doctor non instruitur a discipulis, pastor non regitur ab ovibus.
6° Maxime autem urget Concilium Lateranense V, sub Leone X, in quo decretum Basileensis conciliabuli fuit reprobatum, et solemniter recepta fuit Constitutio Leonis X « Pastor eternus, » in qua perspicuis verbis fuit declaratum : Solum Romanum Pontificem, tamquam auctoritatem super omnia Concilia habentem, tum Conciliorum indicendorum, transferendorum, ac dissolvendorum, plenum jus et potestatem habere, nedum ex Sacra Scripturæ testimonio, dictis Sanctorum Patrum, ac aliorum Romanorum Pontificum, sed propria etiam eorumdem Conciliorum confessione manifeste constat.?
Huic autem expressæ definitioni potestatis Pontificie supra Concilia duo tantum ait Bellarminus® objici posse : primum, quod hoc Concilium non fuerit generale, quia episcopi nec ad numerum centesimum pervenerunt; sed Bellarminus respondet hoc vix dici posse, dum Concilium legitime convocatum fuit, omnibus patuit, et in eo verus Pontifex præsedit; et ideo hoc Concilium ut certe legitimum et œcumenicum communiter habetur, prout videre est apud Cabassutium,* Gravesonem,5 Baronium,9 Thomassinum, etc. — Alterum, quod Concilium non fuerit ab omnibus receptum; sed hoc parum refert (addit Bellarminus); nam constat Conciliorum decreta approbatione populi non indigere, cum non ab eo auctoritatem accipiant. Et si decreta circa mores aliquando per desuetudinem derogari valent, quia ex temporis diuturnitate preesumitur ipse Pontifex in abrogationem consentire, hoc tamen nequit esse in decretis circa fidem, quæ postquam sunt constituta, necessario immutabilia evadunt : Quod vero (subjungit Bellarminus,?) Concilium hoc rem istam non definierit proprie ut decretum fide catholica tenendum, dubium
(1) Sess. ult. Defin. — Labb. t. 13. cor. 1167.
(2) Sess. 11. (3) De Concit. et Ecct. 1. 2. c. 17. (4) Notit. ecc. Concit. sac. XVI. (5) Sec. XVI. coltog. 4. (6) Continuat. Spond, ann. 1511-4517. (7) Loc. cit.
(*) Pag. 648.
est; et ideo non sunt proprie heeretici qui contrarium sentiunt, sed a temeritate magna excusari non possunt. — Idemque tenent Ludovicus Bail,! et alii apud Milantem.?
III, — Probatur ex definitionibus PoxTIFICUM (quos ideo novatores ambitionis temeritatisque arguunt).
Quamvis enim non videtur probare definitio judicis illius qui an judex sit in dubium revocatur, attamen negari non potest saltem magnum pondus nostre sententize addere tot definitiones Pontificum, qui juste existimantur quod non ita facile has sanctiones emanassent, nisi in Ecclesia sat universe hæc sententia esset recepta.
Infallibilia autem esse Romani Pontificis decreta definivit Anacletus,$ Gelasius,f et præcipue Paschalis II, qui ita decrevit : Cum omnia Concilia per Romani Pontificis auctoritatem robur acceperint, et in corum statutis Romani Pontificis patenter excipiatur auctoritas, etc.>
Bonifacius VIII, dicens : Porro subesse Romano Pontifici omnem humanam creaturam declaramus, definimus, et pronunciamus om nino esse de necessitate salutis.®
Leo IX, scribens ad Leonem Acridanum, dixit : Petrus et sui successores liberum de omni Ecclesia habent judicium.*
Idem declaravit Innocentius I, in epistola ad Carthaginenses.8 Idem Dionysius Papa.® Idem Gregorius Magnus.10
Has quidem sanctiones, licet in causa propria, ut vocitant Galli, editas, Gersoni tamen et quibuscumque aliis auctoribus præferendas esse constat.
Et quod potestas Romani Pontificis sit superior omni Concilio, magis patet ex irritatione Canonis 28 Concilii Chalcedonensis, quam decrevit Sanctus Leo papa contra privilegium primi loci post Romanum Pontificem delatum a Concilio antistiti Constantinopolitano adversus episcopum Alexandrinum; sic enim Sanctus Pontifex scripsit
(1) Apparat. ad Summ. Concit. In Concit. Later. V.
(2) Super propos. 29 ab Atex. VIII damn. Exerc. 19.
(3) Can. Sacrosancta, 2. dist. 22. — Can. Facta, 15. causa. 9. q. 5. (4) Can. Cuncta, 18. causa. 9. q. 5.
(5) Can. Significasti, 4. de elect.
(6) Ertravag. commun. Unam sanct. c. 1.
(7) Epist. ad Leon. Acridan. c. 52. (8) Epist. ad Carthag. Concil. (9) Epist. ad Sever. (10) Epist. a. 4. ep. 52, ad Episc. Gall.
ad Pulcheriam Augustam : Consensiones vero episcoporum, sanctorum Canonum apud Nicænam conditorum regulis repugnantes, unita nobiscum vestræ fidei pietate, in irritum mittimus, et per avctoritatem Beati Petri Apostoli, generali prorsus definitione cassamus.! Si Concilia Ppntifici superiora essent, quomodo Sanetus Leo hujus Synodi Canonem irritare potuisset? Hinc Nicolaus I, ad ostendendum omnes Conciliorum sanctiones nullo robore pollere, nisi a Romano Pontifice firmentur, sic scripsit de Sancto Leone, qui non solum præfatum Canonem Chalcedonensem irritum fecit, sed etiam Acta Ephesini Concilii rescidit, quamvis unanimi consensu omnes Patres illa approbassent : Von ergo dicatis non eguisse vos, in causa, pietatis Romana Ecclesia, que collecta Concilia sua auctoritate firmat; vnde quedam eorum que consensum Romani Pontificis non habuerunt, raletudinem perdiderunt. Quomodo non egeat quelibet Synodus Romane Sedis, quando in Ephesino latrocinio, cunctis præsulibus prolabentibus, nisi magnus Leo, divinitus ercitatus, totum orben et ipsos quoque Augustos concuteret, religio catholica
penitus corruisset ??
IV. — Probatur demum ex RATIONE, quia regimen monarchicum inter alia est optimum, ut docet Divus Thomas his præstantibus verbis : Optimum regimen multitudinis est, ut regatur per unum j; pax enim et unitas subditorum est finis regentis; unitatis autem congruentior causa est unus quam multi; unde Christus dixit : « Et fiet unum ovile et unus pastor.3 nt
Calvinus5 docuit Christum non instituisse gubernium monarchicum in Ecclesia; sed communiter oppositum vere docent catholici cum Divo Cypriano:" et idem Gerson” scripsit A@reticum esse qui contrarium tenet; nullam aliam politicam constituit in Ecclesia Christus preter monarchicam.
Adde, si regimen in Ecclesia non esset monarchicum, non satis a Deo Ecclesiæ bono provisum esset; nam, cum raro Concilia conveniant et raro convenire possint, ob incommoda, dispendia, bella,
(1) Epist. 55, ad Pulcher. Aug. (2) Epist. 8, aa Mich. imper. (3) Joan. 10. 16. (4) Contr. error. Græcor. t. 4.c 76. (5) Institut. 1. 4. c. 6. n. 9.
(6) De Idotor, vantt. — Epist. 40, 73, 76.
(7) De Statib. eccles. super stat. Summ. Pont. consid. 1.
raro etiam hoc regimen existeret. Et ideo Divus Antoninus! dixit Christum Dominum monarchiam in Ecclesia instituisse, Pontificem Vicarium suum constituendo. Quapropter pluries accidit, ut notat Bellarminus,® Pontifices absolute hsereses sine Concilio damnasse, ut Pelagii, Priscilliani, Joviniani, Vigilantii, aliorumque multorum, quae eo ipso quod a Papa damnatæ fuerunt, a tota Christi Ecclesia pro veris hæresibus habitæ sunt. Hinc docet Divus Thomas quod auctoritatent quam Concilia præ se ferunt, totam a Pontificia auctoritate exhauriunt ; et ideo a Concilio ad Papam bene appellari potest, sed non a Papa ad Concilium. Sanetus Thomas sic loquitur : Sicut posterior Synodus potestatem habet interpretandi Symbolum a priori Synodo conditum,... ita etiam Romanus Pontifex hoc sua auctoritate potest; cujus auctoritate sola Synodus congregari potest, et a quo sententia Synodi confirmatur, et ad ipsum a Synodo appellatur. Et in opusculo contra impugnantes Religionem, dicit : Sancti Patres in Conciliis congregati nihil statuere possunt nisi auctoritate Romani Pontificis interveniente.* |
Accedit Sanctus Joannes a Capistrano de Papa et Concilio dicens : Patet igitur expressissime Papam supra Concilium, et non Concilium supra Papam jurisdictionem plenariam in omnibus obtinere ; et Concilium quamtumlibet ocumenicum Papa subjici et obedire teneri, a quo salus fidelium post Christum pendet.*
Sanctus autem Antoninus non abstinuit a declarando opinionem contrariam esse hæreticam, his verbis : Sed nec ad Concilium generale a Papa appeltari potest, quia Papa omni Concilio superior est ; nec robur habet quidquid agitur, nisi auctoritate Summi Pontificis roboretur et confirmetur; sentire ergo quod ad Concilium a Papa appellari possit, est heereticum.®
{1) Summa, p. 3. tit. 22, c. 2. $ 3.
(2) De Rom. Poatif. 1, 4. c. 3.
(3) Quest. disp. de Potent. q. 10. a. 4. ad 13. (4) Cap. 4. (5) De Pap et Concil. Auctorit. partis 2", princip. p. 3. n. 95. 161 Swnma, p. 3. tit. 23, c. 3. $. 3.