JI
RESPONDETUR OBJECTIONIBUS,
I. — Objiciunt adversarii et dicunt : Si ergo Pontifex est supra Concilia, hæc inutilia sunt, et frustra ipsi Pontifices toties, ut fidei quæstiones decernerentur, Concilia indixerunt.
Sed responsio cuique patet; non enim Pontifices Concilia dicuntur convocasse, quia de fide controversias definire non valerent, sed hoc fecerunt ut, rebus magis ad trutinam mandatis, hæretici validius convincerentur, et dogmata fidei, totius Ecclesiae judicio examinata, statuerentur firmius, ac facilius a fidelibus reciperentur. Et ideo (ut adversarii opponunt, sed immerito ,) plures Pontifices post suas definitiones Concilia convocarunt ; sed omnia quæ in Conciliis sunt unquam definita circa res fidei, a pontificia approbatione auctoritatem exhauserunt, prout declaravit Lateranense ultimum, sessione xt, ubi sic habetur : Consuerunt antiquorum Conciliorum Patres, pro eorum que in suis Conciliis gesta fuerunt corroboratione, a Romano Pontifire subscriptionem approbationemque humiliter petere et obtinere, prout er Nicæna, et Ephesina, ac Chalcedonensi, et sexta Constantinopolitana, et septima Nicæna, et Romana sub Symmacho Synodis
habitis carumque gestis... manifeste rolligitur. \
II. — Objiciunt textum Matthæi : Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum... ; quod si non audierit..., dic Ecclesiæ.? Ergo, dicunt, si correctio a Petro ad Ecclesiam est deferenda, potestas suprema est in Concilio, per Ecclesiam designato. Et confirmant ex verbis Innocentii [V,* qui Frederico II scripsit se paratum esse de consilio Concilii suam revocare sententiam.
Sed respondetur quod Christus non dixerit Petro verba illa ut suo Vicario, sed omnibus discipulis et fidelibus, præceptum correptionis imponendo, Deinde per illa verba « dic Ecclesiæ, » non fuit designatum Concilium (quod raro habetur), ut possit corrigere delinquentes, sed nomine « Ecclesia » intelliguntur superiores jurisdictionem haben-
(1) Butta « Pastor aternus, » tn sess. 11. iceta et approvota, (2) Matth. 18. 15-17.
(3) Cap. Ad Apostolica, de sent. et re jud. in 6.
676 APPENDIX Il. — DISSERTATIO DE ROM, PONTIF.
est, ut docet Chrysostomus: Dic Ecclesiæ (explicat), prwesulidus scilicet ac presidentibus.!
Ad illud autem Innocentii respondet Bellarminus? posse intelligi de judicio discretigo, non decisivo. Preterquam quod ibi non agebatur de queestione fidei decernenda, sed tantum de sententia punitionis moderanda, si id pro pace cum imperatore per Pontificem excommunicato concilianda conveniens visum fuisset.
Hine Sanctus Ireneus, loquens de Ecclesia Romana, ait : Ad hanc enim Ecclesiam propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est cos qui sunt undique fideles, in qua semper ab his qui sunt undique, conservata est ea quae ab A postolis est traditio.3
MII. — Objiciunt Divum Leonem, Eutychetis hæresi damnata, judicium illud passum esse denuo in Synodo Chalcedonensi discuti : ex quo inferunt ipsum Pontificem sensisse suam definitionem sine Concilio fallibilem esse.
Sed respondetur quod Summus Pontifex non ideo permisit Synodum, quia suam sanctionem non censuerit irreformabilem, sed ut error pleniori judicio Concilii potuisset aboleri, et omnia exorta dissidia, juxta imperatoris desiderium, hoc modo sedari. Hoc patet ex ejusdem Saneti Leonis epistola, 4 patetque ex ejusdem Synodi subsequenti decreto, ubi sancitum fuit: Definitio omnibus placet; per os Leonis locutus est Petrus; hoc fides Patrum; qui aliter sentit, anathema est.5