‹ Du Pape et du Concile ou Doctrine complète de s. Alphonse de Liguori sur ce double sujetChapitre 125 sur 138 · IV. — Objiciunt Concilia Constantiense et Basileense · texte numérisé non relu

IV. — Objiciunt Concilia Constantiense et Basileense

A. — De Constantiensi duo decreta opponunt edita, unum in sessione IV quo dictum fuit : Hæc Sancta Synodus..., Ecclesiam Catholicam repræsentans, potestatem a Christo immediate habet, cui quilibet, cujuscumque.., dignitatis, ctiamsi papalis existat,obedire tenetur in his que pertinent ad fidem et extirpationem dicti schismatis et reformationem generalem Ecclesia Dei in capite et in membris.$ Hoc decretum, editum in sessione IV, fuit postea confirmatum in sessione V.

Sed antequam ultra procedamus, circa decreta hæc sciendum, ut

(1) Za Matth. homit, 61. (2) De Conctt. et Eccl. 1. 2. c. 18. (3) Adv. Heres,t. 3. c. 5. (4) Epist. 15, ad Concit. Ephes. (5) Act. 2. (6) Sess, 4. — Labo. t. 12. col. 9.

referunt Milante! et Troila? ex Emmanuele Schelstrate,% quod sacrum cardinalium collegium cum tribus nationibus* (adversus Germanicam) interfuerunt in sessione tantum ob timorem Sigismundi imperatoris, sine animo articulum definiendi; atque in scriptis Patres sunt protestati de nullitate sessionis hujus. Verba atitem protestationis cardinalium et trium nationum, factæ die 29 septembris anno 1417, hace fuerunt: Clerus et populus nonnullorum regnorum nondum clare et solide huic sacro Concilio adhæserunt, ... propter rumores discordiarum quas in eodem Concilio fieri audiunt; fides jam de eodem Concilio dicitur vacillare, etc. Ita apud Roncagliam, in Animadversionibus in Natalem Alexandrum.4

Insuper testatur cardinalis Turrecremata quod, sicut apertissime patet ex gestis illius congregationis, decreta illa, si ita sunt appellanda, facta sunt solum a Patribus aliquibus obedientie Joannis XXIII. Qui Patres tantum ad tertiam partem pertingebant; qua de re, asserit Milante,© Concilium definitionem illam emanavit, cum nondum fuerit œcumenicum. Et ideo quisque videt cujus roboris sit illud decretum tam tumultuarie editum, saltem sine unanimi suffragio Patrum; nam, ut scripsit idem Joannes XXIII duci Bituricæ,7 non fuerunt data suffragia per singulos, uti oportebat, sed incongruenter statutum fuit quamlibet nationem unum suffragium habere. Et hoc factum confirmat cardinalis Alliacensis;* qui in Concilio adfuit hocque dubium in illo proposuit, ne ipsius Acta deinde in dubium de nullitate vocarentur. Hinc præfatus cardinalis Turrecremata,? qui etiam Synodo interfuit, et Cajetanus!° absolute asserunt decreta illa nullius fuisse momenti, cum non intervenerit Ecclesia, prout etiam affirmavit Eugenius IV in Apologia contra Basileenses, affirmans quod... ibi actum est, universe Ecclesia non debet adscribi.

{1) Super propos. 29 ab Alex. VIII damn. Exerc. 19. (2) Theot. dogm. tr. 7. a. 7.88. n. 58.

(3) De Auctorit. et Sensu decret. Concit. Constant. c. 4. a. 2. et c. 2. (4) Addissert. de Conc. Constant. $ 5.

(5) Summa de Ecct. t. 2. c. 99.

(6) Super propos. 29 ab Alex. V11I damn. Exerc. or (7) Apud Trotta, toc. cit. n. 59.

(8) De Ecct. Concil. gen. Auctorit. p. 1. c. 4. (9) Loc. cit. (10) De Auctorit. Papæ et Concit. tr. 4. c. 8.

(*) Concilium Constantiense constabat viginti duobus cardinalibus atque legatis quatuor nationum, Galliæ nempe, Angliæ, Italiæ, et Germanize, quibus postea se adjunxit et Hispania. Editor,

Preterea, adhuc præfatis decretis admissis, respondent Bellarminus," Turrecremata,? Spondanus,3 et alii, quod decreta illa fuerunt pro Papa dubio et tempore schismatis tune grassantis, cum inter tres Pontifices tune constitutos quisque pontificiam dignitatem sibi vindicabat : sed ii omnes a Concilio fuerunt depositi, et Martinus V eodem tempore a cardinalibus Pontifex legitime creatus. Et hoc bene constat ex ipsius Concilii yerbis, ut supra relatis : Cui quilibet... obedire tenetur in his que pertinent ad fidem et extirpationem dicti schismatis.

Nec officiunt verba subsequentia : « Et reformationem generalem Ecclesiæ Dei in capite et in membris. » — Nam primo respondet Troila,4 ex doctissimo Emmanuele Schelstrate, 5 quod preedicta ultima verba fuerunt a Basileensibus adulterata in secundo decreto, ubi eadem verba primi decreti identice leguntur repetita, additis illis « et reformationem, etc. » Deinde respondetur quod decreta illa loquebantur in subjecta materia, scilicet in casu Papæ dubii, in quo (ut notatum est in preemissis) suprema potestas est in Concilio, tam quoad materias fidei, quam quoad definiendum quis sit verus Pontifex; tunc enim quisque definitioni Concilii subjici debet. Tune autem temporis in dubium revocabatur quis esset verus Pontifex; et quamvis legitimus Pontifex esset Joannes XXIII, ut aliqui contendunt, attamen hoc ubique non constabat; quapropter, ut habetur ex historiis (apud Suarezt), ipse Joannes ad Ecclesiæ pacem firmandam sponte pontificatum resignavit.

Idem confirmatur ex declaratione ejusdem Synodi Constantiensis, ubi dictum fuit: Item declarat quod quicumque ... qui mandatis hujus sacra Synodi et cujuscumque alterius Concilii generalis... super premissis seu ad ea pertinentibus, factis vel faciendis, obedire contumaciter contempserit, etc.? Ex quibus verbis sat patet Synodum locutam esse tantum de Conciliis quae celebranda fuerint super pre missis, etc. Quae autem erant illa præmissa, nisi schisma sopiendum Pontificesque dubii deponendi? Hæc enim fuit vera causa hujus Synodi celebrandæ, nempe eventus Papæ dubii.

Cæterum, in congregatione habita die 11 septembris anni 1417.

(1) De Concit. et Eccl. 1. 2. c. 19. (2) Loc. cit. (3) Annat. ad ann. 1415, n. 24 et 54. (4) Loc. cit. n. 54. (5) Loc. cit. (6) Defensio Fidei cath. 1. 3, c. 18. n. 8.

(7) Sess. 5. — Lab. t. 12. col. 22.

communiter decisum fuit quod Papa rite et canonice electus a Concilio ligari non posset. Si igitur est certum Papam non posse ligari legibus Concilii, certum est etiam Concilium non esse supra Papam, nec a Papa appellari posse ad Concilium.

Nec obstat quod objicit Jueninus,! scilicet Martinum V (ut in ultima sessione Concilii legitur,) per advocatum Concilii hæc denuntiari jussisse se omnia et singula determinata ... in materiis fidei per præsens Concilium conciliariter, tenere... velle,... ipsaque sic conciliariter facta approbare et ratificare, et non aliter, nec alio modo.? Ergo (dicunt) etiam Martinus confirmavit decreta quarte et quinte sessionis.

Nam respondetur 1° : Per illa verba « in materiis fidei, » Martinus tantum comprehendere voluit decreta adversus Wiclefum et alios hæreticos in Concilio damnatos, non vero decreta de superioritate Concilii; hec enim decreta non ad fidem, sed ad reformationem tantum spectant, ut ipsi Patres dicebant : « Ad reformationem generalem Ecclesia Dei in capite et in membris. » Ergo decreta illa minime confirmare voluit Martinus.

Respondetur 2°: Decreta illa Pontifex non solum non approbavit, sed expresse reprobavit; cum enim a Concilio damnatus fuisset ut hæreticus quidam libellus a Joanne Falkemberg editus contra regem et nationem Poloniæ, Martinus obstitit declaravitque hanc non esse fidei causam. Et ex hoc, cum Poloni ad futurum Concilium a Martino appellassent, Pontifex Constitutionem edidit in qua dixit : Nulli fas est a supremo Judice, videlicet Apostolica Sede seu Romano Pontifice, Jesu Christi Vicario in terris, appellare, aut illius judicium in causis fidei (qua tamquam majores ad ipsum et Sedem A postolicam deferendæ sunt,) declinare.® Hujus Constitutionis meminit Joannes Gerson,‘ et hujus causa edidit tractatum : An liceat a Summo Pontifice appellare?

B. — Accessit inde Synodus Basileensis, quae non solum decretum Constantiense confirmavit, sed etiam Concilium supra Papam in-

(1) Instit. theot. proleg. diss. 4. q. 3. a. 16.83. (2) Sess. 45. — Labb. t. 12. col. 258.

(3) Constitut. adv. Polon.

(4) Dial. apolog. pro condemnat. Joannis Parvi.

dubium esse definivit, proposuitque tamquam credendas de fide se. quentes tres impias propositiones :

I. Veritas de potestate Concilii generalis, universalem Ecclesiam repræsentantis, supra Papam et quemlibet alterum, declarata per Constantiense et hoc Basileense generalia Concilia, est veritas fidei catholicæ.\

II. Veritas hoc, quod Papa Concilium generale, universalem Ecclesiam repræsentans, actu legitime congregatum super declaratis in profata veritate aut aliquo eorum, sine cjus consensu nullatenus auctoritative potest dissolvere, aut ad aliud tempus prorogare, aut de loco ad locum transferre, est veritas fidei catholicæ.?

III. Veritatibus duabus predictis pertinaciter repugnans est censendus horeticus.3

Tandem usque adeo Basileensium antistitum audacia pertransiit, ut postquam Eugenius Concilium Ferrariam transtulit, ausi fuerint ipsum a sede papali deponere et hæreticum declarare, ac Amedæum, Sabaudia ducem, in ejus locum sufficere nomine Felicis V, reclamantibus tamen et a Concilio recedentibus fere cunctis episcopis, ut testantur Divus Antoninus* et Spondanus, qui de hac iniqua depositione sic scripsit : Crescente dissensione, adeo diminutus est eorum numerus, ut cum judicium in Eugenium intentarunt, vix triginta adfuerint, et in ejus depositione septem tantum episcopi;5 adeo ut ipse Felix postea suæ electionis nullitatem agnoscens, ab omni jure ad papatum se abdicaverit, et Nicolao V, Eugenii successori, obedientiam humiliter preestiterit.

Ludovicus Dupinus,$ quem secuti sunt aliqui alii ex Gallis, hoc Basileense conventiculum cecumenicam Synodum non erubuit appellare, dicens ipsam legitime a Martino V fuisse indictam, ab Eugenio autem IV ut legitimam confirmatam, et demum a Nicolao V in omnibus approbatam. — Ad horum falsissimas suppositiones refellendas longa utique ac integra dissertatio requireretur; sed ne nimis a meo proposito recedam, breviter respondeo, et dico quod hujusmodi Basileensis conventus nullo modo generalis Concilii nomen meretur; et hoc ex ipsis gestis de quibus dubitari non potest, aperte constat.

(1) Sess 35. — Labb. t. 12. cot. 619. (2) Ibid. + (3) Zbta. (4) Hist. p. 3. tit. 22. c. 10.84.

(5) Annat. ad ann. 1431. n. 10.

16) De antiq. Ecct. Discipl. diss. 5. c. 1.86.

I° Quia numerus episcoporum fuit in eo tam exiguus, ut nulla ratione potuerit unquam universalem Ecclesiam repræsentare. In sessione enim II et III, in quibus præfatæ definitiones edita fuerunt, septem vel octo tantum episcopi adfuerunt ; idque habetur ex responso ipsius Synodi dato 6 Idus novembris 1440, ubi legitur : Cum tem. pore prima dissolutionis pratensa pauci prelati essent in Concilio, non numerum quatuordecim excedentes, neque medietas numeri suppositorum in Concilio haberetur, que premissis actibus interfuit, etc.! Et licet, aucto deinde antistitum numero, in sessione XVIII fuerint decreta II sessionis renovata, refert tamen cardinalis Turrecremata? quod in illa sessione XVIII non omnes consenserunt, sed plures protestati sunt, alii vero consensum præstiterunt, vel ut private persone, vel potius violenter; alii tandem noluerunt intervenire, cum decreta ederentur non per solos episcopos, ut opus erat, sed per multitudinem populi parvi pretii et nullius auctoritatis.3

Quod confirmatur ex Oratione cardinalis Arelatensis (quæ legitur apud Æneam Sylvium4), qui, cum esset præcipuus promotor præstantiæ Concilii supra Papam, ibi fortiter conquestus fuit de hoc prælatorum dissensu, et ideo præfata decreta inferioris potius celeri suffragiis quam ipsorum adscripsit, dicens : Opus Dei hac vice fuisse autumo, ut inferiores ad decidendum reciperentur. Et prædictus Æneas Sylvius in Oratione habita anno 1452 adversus Australes (ut refert Ludovicus Muratorius5), de relatis decretis loquens, dixit : Inter episcopos vidimus in Basilea coquos et stabularios orbis negotia judicantes.

2° Nequit Concilium Basileense nuncupari cecumenicum, quia ibi non adfuerunt legati pontificii, ut oportebat. Quomodo enim Concilium dici potest cecumenicum, ubi caput suum deest, quando existit Papa certus? Sanctus Thomas docet : Sancti Patres in Conciliis congregati nihil statuere possunt nisi auctoritate Romani Pontificis interveniente.® Et Glossa ait: Universale (Concilium) est, quod a Papa vel ejus legato cum omnibus episcopis statuitur.? Hinc Nicolaus I ita

(1) Ad univers. Christifidet. — Colt. reg. t. 30.

(2) Resp. ad Bastleenses in Concit. Florent. (Labb. t. 13.) — Summa de Ecct. 1. 2. c. 100.

(3) Summa de Ecct. t. 2. c. 100. (4) In Gestis Basil. 1. 1. (5) Anecdot. latin. t. 2. (6) Contra impugn. relig. c. 4. (7) In dist. 17. c. 1. verbo « Gener. Concil. «

scripsit : Zn universalibus Synodis, quid ratum,... nisi quod Sedes Beati Petri probavit, ut ipsi scitis, habetur? sicut, e contrario, quod ipsa sola reprobavit, hoc solummodo constat hactenus reprobatum.?

Si igitur loquimur de sessione II, ut supra habita 14 Kalendas martii anni 1432, habetur ex Actibus manuscriptis? quod cardinalis Julianus, tune temporis Sanctæ Sedis legatus, jam antea, die 8 februarii, se preesidentia Concilii exoneravit. Adde quod Eugenius, post primam sessionem, jam Concilium revocaverat, ut refert Didacus Payva.3 Ita pariter in sessione XVIII legati pontificii defuerunt ; nam alii abfuerunt, alii autem non ut legati, sed ut private persone subscripserunt, ut supra diximus et ostendit Roncaglia.*

3° Preeterea scitur suffragia data in præfata Synodo minime fuisse libera, ut refert cardinalis Turrecremata® et ut asseruit Eugenius in sua Bulla ad archiepiscopum Coloniensem, edita 3 Idus februarii anni 1431, dicens : Plerique accedere coacti sunt, in quibus nec vis nec auctoritas Concilii generalis consistit, quorum deliberationes minime libera sunt, cum ab eorum qui compulerunt voluntate dependeant.® Quapropter Sanctus Antoninus vocavit hanc Basileensem Synodum conciliabulum nullas vires habens et synagogam Satanæ.7 Sanctus Joannes de Capistrano appellavit illam Zocum profanum, excommunicatum, basiliscorum speluncam, dæmonum cavernam ;8 episcopus Meldensis, legatus Caroli VII ad Eugenium, nuncupavit Synodum vesanam;9 Florentinum, in sessione habita anno 1439, pridie Nonas septembris,!° damnavit declarationes Basileenses tamquam impias et scandalosas; Concilium demum Lateranense V, ut legitur in Bulla Leonis X edita,!! præfato Concilio approbante, Synodum Basileensem conciliabulum schismaticum, seditiosum, et nullius prorsus auctoritatis agnovit.l? — Quis ergo modo Concilium illud legitimum dicet, quod temerarii, profani, et diabolici grande nomen promeruit?

(1) Epist. 7. ad Mich, imper. — Lab. t. 8. cot. 291. (2) L. 2. ‘ (3) Apud Roncagliam, In Hist. Nat. Alex. sec. XV et XVI. diss. 8a. 3. n. 1. super Concil. Basit. Animadv. $ 1. (4) Ibid. (5) Summa de Ecct. 1. 2. c. 100. (6) Butta « Quoniam. » — Labb. t. 12. cor. 931. (7) Hist. p. 5. tit. 22. c. 10. $ 4.

(8) De Papa et Concil. Auctorit. partis 2° princip. pars. 5. n. 68. (9) Apud Rainald. ad ann. 1441. n. 9.

(10) Sess. 6. (alias 26), ex Bulla « Moyses. » (11) Bulta, « Moyses. n (12) Sess. 11.

Postquam igitur Eugenius Basileensem Synodum revocavit, prorsus quidem illegitima ipsa evasit. Nec obstat quod Eugenius deinde dissolutionem illius revocasset, ut adversarii objiciunt; nam refert cardinalis Turrecremata! hanc revocationem ab Eugenio metu extortam fuisse, et ipsius Constitutionem revocationis quodammodo ipso nesciente fuisse publicatam. Scripsit enim Sanctus Athanasius : Non est censenda ejus sententia, quam mina et terrores extorserunt, sed ea quam protulit, cum liberos haberet affectus.? At, dato quod Eugenius liberrime dissolutionem Concilii rèvocasset, ipse tamen, ut patet ex . ejusdem epistolis,* expresse declaravit decisiones tantum ad extirpandam h#æresim et pacem inter principes statuendam editas, non autem adversus pontificiam potestatem pertinentes, confirmasse,

Atque in ipsa Constitutione revocationis « Dudum » duas conditiones apposuit : unam, ut legati ab eo deputati, ad Concilii præsidentiam cum effectu admitterentur ; alteram, ut expressit : Ut omnia singula contra auctoritatem nostram facta prius omnino tollantur.! Sed Patres Basileenses neutrum implevere; neque enim decreta abstulerunt, neque legatos in sessione XVIII admiserunt, nisi exutos omni jurisdictione coactiva, contra Eugenii intentionem; imo, nec etiam legatorum assensum in sessione XVIII, ubi decretum de præeminentia Concilii fuit renovatum, curaverunt obtinere; nam testatur cardinalis Turrecremata in præfata Responsione ad Basileenses in Concilio Florentino, quod in dicta sessione XVIII, præsidentes Pontificis non consenserunt, imo contradixerunt et potestati sunt...; licet aliqui eorum, non ut præsidentes, sed ut particulares persona , quasi violenter, et cum aliter non admitterentur ad presidentiam, consenserunt.

Deinde, cum ipsi Basileenses Patres instanter postmodum ab Eugenio approbationem decretorum suorum petiissent, illam nunquam Eugenius concedere voluit, ut ipse Eugenius in Concilio Florentino declaravit, inquiens : Nos quidem progressum Concilii approbavimus, non tamen ejus decreta. Et cum rex Romanus ac imperii electores instassent pro decretorum confirmatione, Eugenius scribens ad legatos suos in Germania, quamvis Concilia, tum Constantiense, tum

\ (1) Summa de Eccles. 1.2. c. 100. (2) Hist. Arian. ad Monachos, n. 41. (3) Constitutio « Dudum. » — Epist. ad Franscisc. Foscaren. — Epist. ad légatos in German.

(4) Constitutio « Dudum, » — Labb.t. 12. cot 946.

OLI APPENDIX If. — DISSERTATIO DE ROM. PONTI.

Basileense, in sua epistola fassus sit venerari, verumtamen ibi expresse protestatus est ea suscipere, absque tamen præjudicio juris, dignitatis, et preeminentie Sanctae Sedis Apostolicæ, ac potestatis sibi et in eadem canonice sedentibus concessa. Atque in Synodo Florentina, ad proscribendas propositiones Concilii Basileensis, Concilium Pontifici præferentes, Constitutionem edidit « Moyses » (quæ legitur in nova editione Veneta Conciliorum, t. 18. n. 1202), in qua habetur : Quas propositiones juata pravum Basileensium intellectum, quem facta demonstrant, velut Sacrosanctæ Scripturæ, et Sanetorum Patrum, et ipsius Constantiensis Concilii sensui contrarium, tamquam impias, scandalosas, necnon in manifestam Ecclesia scissuram... cedentes, ipso sacro approbante Concilio, damnamus et reprobamus.

Vide hic autem quam futilis sit verborum istorum ingeniosa interpretatio Natalis Alexandri,* dicentis quod ideo Eugenius propositiones illas damnavit, quia hæresis nota inurebantur qui adversus eas sentiebant; nam, ad istius commenti insubsistentiam probandam, sufficit verba relatæ Bullie relegere, quibus clare patet noluisse quidem Pontificem ab hæresi tutari solum qui contra Concilium sentiebant, sed expresse damnare voluisse et reprobare tamquam impias, scandalosas, necnon in manifestam Ecclesiæ scissuram cedentes propositiones illas, jurta (nota) pravum ipsorum Basileensium intellectum, qui asserebant Concilium prestare Pontifici etiam certo; et hujusmodi intellectum, quem facta demonstrabant (cum Patres Basileenses Eugenium monuerint, citarint, etc.,) utique Pontifex improbavit.

Instant adversarii, et aiunt præfatam Constitutionem « Moyses » postmodum abolitam fuisse a Nicolao V. — Sed revera in litteris Nicolai (ut videre est apud ipsum Natalem?) nihil aliud reperitur quam confirmatio possessionum et collationum beneficiorum, quas fecerant Basileenses, nulla penitus facta mentione potestatis prætensæ Concilii supra Papam.

V. — Instat ultimo pro superioritate Concilii Ludovicus Maimburgus,? objiciens eosdem Pontifices aliquando Conciliorum superioritatem supra Papam fuisse confessos,

(1) Sæc. XV et XVI. diss. 8. a. 4. n. 15. (2) Loc. cit. (3) Traité historiqg. de l'établissem. et des prérogat. de l'Eglise de Rome, ch. 19.

Et opponit 1° factum Siricii, qui ab aliquibus episcopis requisitus super errore Bonosi, nempe quod Beata Virgo Maria alios post Jesum filios suscepisset, respondit super hanc controversiam se non posse judicare, cum ejus judicium Concilio Capuensi commissum fuerit.

Sed respondetur a) quod hoc argumentum probaret nimis; nam hoc modo Papa non solum generali Concilio inferior esset, sed etiam provinciali, quale erat Capuense.

Respondetur 2) quod hiec verba falso Siricio apponantur, cum tantum in epistola 79 Ambrosii reperiantur.

Respondetur c) quod, dato etiam quod sint Siricii, Siricius ibi non declaravit se Synodo inferiorem, sed signiticavit dedignari sua auctoritate ex declaratione illius Concilii causam judicare; et patet ex verbis ibi : Vos quasi ex Synodi auctoritate judicare non convenit.!

2° Opponit Maimburgus*® testimonium Sylvestri II, quod si Romanus Episcopus Ecrlesiam non audierit, ut ethnicus habendus sit.

Respondetur illud testimonium non fuisse Sylvestri, sed Gerberti monachi, qui (ut referunt Baronius* et Spondanus,‘) dum fuisset illegitime assumptus ad Rhemensem archiepiscopatum, Arnulpho injuste deposito, et tune contendebat sui confirmationem, non obstante dissensu Pontificis, Seguino metropolitano verba illa scripsit. Sed postmodum idem Gerbertus, cum favore Otthonis imperatoris ad pontificatum assumptus esset, ipsummet Arnulphum in suam Rhemensem Ecclesiam restituit.

3° Opponit Maimburgus® confessionem Pii II, qui in sua Bulla retractationis fassus est ipsum antea in Synodo Basileensi antiquam sententiam de superioritate Concilii tutatum fuisse; ergo, arguit Maimburgus, hæc est antiqua sententia.

Sed respondetur opus esse legere Bullam præfatam (apud Troilam,® et ibi patenter quisque iutelliget quo sensu Pius asseruerit senteutiam illam antiguam : antiquam, quia ipse prius, cum non esset Pontifex (tune temporis dictus Æneas-Sylvius Piccolominus), pro superioritate Concilii contenderat ; sed postea, veritate perspecta, adhuc ante pon-

(1) Apud Troilam, loc, cit. (2) Loc. cit.

(3) Annal. ad ann. 992. n. 45.

(4) Epitomes Annali. Baron. ad unn. 991. n. 2.

(5) Loc. cit. (6) Loc. cit. tr. 7.a. 7. n 9.

tificatus adeptionem se retractavit, ut patet ex epistola ab ipso ad Eugenium IV missa. Hinc cernitur quam fraudulenter miser Maim-

burgus gestis verbisque utatur.

VI. — Adversarii pro eorum opinione stare dicunt cardinales Cusanum et Alliacensem, item Gersonem, Almainum, Adrianum VI, Panormitanum, Alphonsum Tostatum, Dionysium Carthusianum, et Driedonem. — Sed opere pretium est observare cum Roncaglia,! quot exceptiones præfatorum auctoritatibus opponantur.

Cardinalis enim Cusanus, licet prius in libro De Concordia Concilium Pap: prætulisset, tamen postea non obscure oppositum se sensisse ostendit : signanter in epistola de usu Calicis ad Bohemos, docuit Romanam Ecclesiam esse ac jugiter futuram columnam veri. tatis, et proinde nunquam a fide defecisse, nec alterius Sedis correctione indiguisse, ac veritatem certo apud eos inveniendam, qui a Romano Pontifice non separantur.

De Alphouso Tostato refert Spondanus® quod ipse ideo Papa prærogativis fuit infensus, quia quædam sue theses Eugenio IV non fuerunt acceptæ, et repulsie fuerunt a cardinali Turrecremata : proinde scripsit Spondanus quod ipse in Pontificum etiam auctoritatem invectus... præ studio tuendi sua apparuit ;... sed cum non obtinuit quod petiit, non potuit adeo genio imperare, ut non acerbius rem in contradictores egerit.3 Verumtamen ipse Tostatus sic scripsit : Voluit Christus quod confessio fidei esset per Petrum solum, ut innuatur quod talis fides tenenda est qualem prædicat Romana Sedes, que est Mater et Caput Ecciesiarum, cui Petrus præfuit. 4

De Panormitano (in compendio gestorum ejus inter Vitas Pontificum descriptas a Ciaconio) legitur quod hic doctor fuerit a rege Aragonensi, contra Eugenium irritato, ad Synodum Basileensem data opera missus, ut Romani Pontificis auctoritatem impugnaret; prout jam egisse refert Panziroli, subdens eumdem pluribus responsis editis maguam pecuniam conflasse, et plura egisse indigne.? Cæterum, legens quæ ipse scripsit in caput « Significasti, de Electione » circa potestatem Conciliorum, nunquam asserere poterit ipsum infallibilitatem Conciliis tribuisse adversus Pontificis potestatem.

(1) Zu Hist. Nat. Alex. sæc. XV et XVI. diss. 4. super Cone. Constant. Animadvers. $ 11. (2) Annat. ad ann. 1443. n. 10. (3) Ibid. (4) In Matth. 16. (5) De clar. Leg. Interpret.

$ Il. DE AUCTORITATE PAPÆ SUPRA CONCILIUM. 687

De auctoritatibus Alliacensis, Gersonii, et Almaini scribit Andreas Duvallius! eas non multi faciendas, cum præfati auctores tempore schismatis scripserint. Addit Thomassinus Gersonium scripsisse exasperatum schismatis pertinacis importunitate; atque ideo plurimum degenerasse a reverentia ... antistitum gallicanorum qui cum Leone ... adfuere Romane Synodo...j; antiquitas ergo horum ... et numerus anteponi debet novitati et paucitati per abrupta molienti sese extricare a schismate implicatissimo.?

Jactant etiam habere Adrianum VI. Sed revera hic Pontifex, dum privatus doctor fuerat in universitate Lovaniensi, nil aliud seripsit* quam posse Pontificem in sua decretali hæresim docere, scilicet intelligendum, quatenus doceat prout doctor privatus, non vero ut doctor Ecclesiæ. Quis enim negabit Papam ut hominem erroribus posse esse obnoxium?*

Jactant etiam Dionysium Carthusianum pro ipsis esse. Sed qualis fuerit hujus doctoris sententia, valde dubium est; nam hic expendens dicit* Papam intolerabiliter vitiosum subjici Concilio ; sed ibidem aliter loquitur dicens : Papam, ut summum Ecclesie Pastorem, non posse a generali Concilio judicari aut deponi, quia, ut talis, est superior, et prelatus, et judex Ecclesia.

De auctoritate Driedonis (ut observari potest in 1. 4. c. 4. in fin.8), ipse nihil aliud sentit nisi quod Pontifex Concilio subjiciatur, si doctrinam Evangelio contrariam pertinaciter defendat, quod nemo negat.

En quomodo istæ omnes auctoritates ab adversariis Romane Sedis adductæ, aut infirme sint, aut dubiæ,

Ex his omnibus denique, in unum colligendo sensum Scripturarum,

(1) De supr. Rom. Pontif. Potest. p. 2. q. 1.

(2) In Concit. diss. 15, n. 24.

(3) Summa theol, in 4. Sent. de Sacram. Confirm.

(4) De Auctorit. Papa et Concit. p. 1. a. 48. (5) Ibid. (6) De ecctesiast, Dogmat.

(*) Hæc est propositio ex opere Adriani desumpta, quam in medium proferunt ulversarii : « Certum est quod possit (Pontilex) errare etiam in his que tangunt fidem, hœresim per suam determinationem aut decretalem asserendo. « Qua de re consulere juvat præstantem illam dissertationem quam, paucis abhinc annis, edidit Doctor quidam Lovaniensis, quæque sie inscribitur : Syntagma Doctrinae theotoaicæ Adriani Sexti,... quod cum apparatu de vita et scriptis Adriani... conscripsit E. H. J. Reusens, etc. (Lovanii, 1862.) Ibi autem sat fuse perpenditur difficultas de qua hic sermo. Editor.

Pontificum, Patrum, ipsorumque Conciliorum, quisque animadvertere potest nostram sententiam non esse tam nostram quam totius ‘Ecclesiae sententiam, regulam, et sensum, Et ideo non ipsam, sed potius oppositam, ut futilem sepiusque convulsam, merito censendam ac rejiciendam.

Page 1