S. A. D. TISSOT
►qOV<SBBgr.
Hæc est tua celebritas ut de alia munusculi causa nemo sciscitarelur ; sed et dulcioribus te alloquor tilulis ; ut humanum enim, urban u m , obsequiosum , lepidum taceani hospitem non ingratus tamen ; venerabundus quotidie recordor doctura semper et molesto sæpe juveni nunquam morosmn præceptorem , quem amicum nunc colere in ælernuni jucundum erit. Dissentimur circa theoremata nonnulla, cur diffiterer, qui nunquam inde tuarn auctoritatem multi liabere dediscam; et quid intercedit dissidentiæ de doctrina cum animæ affectibus? Firmiter tuæ menti infixum est Maronis effatum
Mens egitat molem.
Militor cum Lucretio t
Truncus, adempta anima cifcum , membrUque remotts, Vitil, et œtheiias Titaliis suseipit auras.
Perennis motus cordis causam credis esse, animam; adduci ut assentirer nondum potui et quando poterit , quem non adduxerunt arnica colloquia , public»
disputaliones , quæ promulgasti lecta relectaque opéra et docti illi codices benevole mihi crediti , quos publici olim juris faciam , si de Natura scribere ut animus est aliis liceat negotiis. Plures pro anima scripserunt et non infimæ quidem nolæ ; palmam tibi præripientem non novi ; luis ergo intentus arguments ilia qua potero diligentia perpendam , felix, si tanto operi me non prorsus imparem judices; felicior si quondam te recensere daretur in campis quæ tôt premunt viri magnæ famæ et quos sane magni facis. Nec jucundam citius abjiciam spem. Non conabor enim ilia astruere systemata quæ penitus diruisti ; futilia tecum orania habeo ulut ingenio sæpe fulgentia; legibus vulgaris mechanicæ nunquam explicabitur circulatorius sanguinis motus. Sed nova exponam , vim illam viventibus specialem , calculis se subducentem , quam obscure suboluit antiquitas, novisse videntur Angli nonnulii elapso sæculo, palam demonstrarunt Halhrus et conjunclissi-
4*26 EMSTOLA.
mus Zimmcrmannus , tuentur Albinus et Gaubius. Hæc est mea fiducia , tibi ante omnia arnica veritas, illam dilucidare si mihi dctur, tuum sane non décrit suffragium ; si cœlestibus deludar facibus et nubem loco Junonis amplectar, quis præ te errores monstrabil? Poteris enim , et qua es erga me benevolentia certe voles. Monstrabis , enixe rogo , quos in hisce dissertatiunculis subrepsisse metus est. Illas tibi dicare æquum fuit, qui judicares numquid profecerim in arte quara ante decenniura docuisti ;
gratum erit , si pagellas qualescumque*, tanquam venerationis , amicitiæ et devotionis pignus accipere non dedigneris.
Vive, vir illustris, pulchrum opus de classibus morborum posteris a Boer~ haavio commendatum ditaturus, aliaque confecturus, ægris, liberis, amicis , doctis charus; vive, vale , et quod tam abunde hucusque fecisti, me amare pergas.
Dabam Lausannis Helvelorum 2 Jan, anni 1758,
PROOEMIUM
Tibi sisto, benevole lector, fidclem historiam morbi sævi et lædiosi e putridorum genere , Lausannis Helvetorum anno præsertini 1755 epidemice grassantis ; de propositi utilitate disserere conturnelia tibi foret ; de via vero cui incessi nonnulla præfanda veniunt. — Qui nudas lexil historias, et simpliciter narrat, suadignusest laude,sed operarius malerias colligit artifice ordinandas ; ex congestis énim epidemiarmn observationibus , condit Medicus rationalis canones practicos huic illive generi morborum congruentes. Simplex narratio nihil tironem docet, nisi ubi eadem symptomataoccurrunt, et quando occurrunt? Sic ergo opus contexere nixus sum , ut, non modo morbum nostro simillimum, sed omnia putrida gastrica curandi viam præmonstraret, experientia, ralione et auctoritate ubique fretus; inde Opusculi titulus. — Ratione et experientia nullum carere potcst opus medicum, aucloritales forsan numerosiores invenient illi qui lectioni nullatenus addicli, lectionem scse purgaturi damnant; illis vero nunquam assentiar. Infelix qui propriis tantum sapit experimentis.
Quid, majorib is nostris doceri recusaremus? Talis absit error ; quorsum enim tendit! Edoctus aliéna sapienlia , præceptores excitare dedecorum non duxi.
Major inde doctrinæ auctoritas, et major sæpe operi concinnitas ; sic enim verba magnorum virorum ordinare studui, ul, meis omissis , quod dicendum fuit ele-
gantiori proférant stylo. Nihil medicinæ certitudinem firmius astruit, nihil magis omne dubium circa gerenda tollit , quam mira ilia consonanlia inter celeberrimos omnium genlium et ætatum Medicos ; utile ergo credidi si fideli observatorum et gestorum narrationi , rationes adderentur quibus motus hoc egi, id cavi. — E priscis citationes carpent ii qui illorum opéra nunquam evolventes, hic cæcam idololatriam potius quam perspicacem venerationem incusant. Fateor, non tanti quanti plures alii veterum aucloritates facio et lubenter assentior sententiæ 111. Maty (I) quem inter amicos recensere gaudeo et glorior, sed exceptos velim Celsum , Areteum, nonnullos Galeni libros, Alexan drum Trallianum, et imprimis Hippocratem quem præ omnibus Medicis adamo , et omnibus aliis frequentius excitavi ; si enim ab uno discesseris Hippocrate , quis illi par? — Lectorem Medicum ubique suppono et noscenda noscentem , nec fui ex illis qui bellum Trojanum ex ovo Ledæ repetunt; nihil
(1) Il est à craindre que le fruit que l’on peut retirer de plusieurs de ces ouvrages ne soit peu proportionné au temps que l'on met à les lire ; d’ailleurs un jeune homme court risque de ne pas faire un bon choix, et peutêtre de s’embrouiller plus que de s’éclairer l’esprit. Essai sur le caractère du grand Médecin, ou Éloge critique de M. Boerhaave, pag. 25. Opusculum lectu dignissimum.