‹ Encyclopédie des sciences médicales (volume 4)Chapitre 144 sur 191 · LAUSANNE NS IS · texte numérisé non relu

LAUSANNE NS IS

que præscripti signatura , ut omni trlhorio dosim pulveris sumerent, superbibendo decocti uncias quatuor. Pulvis fuit ex terra foliata tartari, tartaro vitriolato , cremore tartari aliisve ejusdem indolis; sæpe quoque in usum vocavi sulphur auratum antimonii , Untzeriana methodo præparatum , cum saccharo et aliquo e prædictis salibus mixtum, quod fauste succedebat. Decocti, materiem præbuerunt radices graminis, acetosæ, cichorei sylvestris vel folia capillorum veneris cum terra foliata tartari, veloximelle simplici et nonnullis frustulis corticis viridis citri , quæ sat bene nauseosutn graminis saporem castrant, indeque vix omiltenda sinon adhibetur oximel.

Ubi magisarridebat electuarii forma rnateriem præbebant condita acescentia acetosæ, alleluyæ extractum liquidumtaraxaci, et sal aliquod aut neutrum aut acidum ; inixtionis enim proportiones semper præscripserunt symptomata quæ magis minusve vigere bilem aut viscodtates indicabant. Si post duos , très aut quatuor dies , horror mitior, linguæ sedirnentum minus tenax, urinæ turbidæ, ructus nidorosi, nauseæ frequentes, 11atus, borborismi, sedes copiosiores, raateriani mobilitatem jam adeptam esse probabant ; tune potionem emeticanx præscripsi. Ipecacuanham aliquotics initio adhibui ; mox vero novi celebratam illam radicem , sufficientern hic non esse cuneum ; cujus præterea hoc erat viiium, quod, post peractam evacuationem , al- \um astrictain , et aliquolies sitim relinqueret : mutato ergo consilio, ambabus ulnis amplexum tartarum emeticum, nunquam fere deinceps deserui, cujus dosim ætati et aliis indicanlibus aceommodalain, cum aquæ unciis octo decem ad libram usque , addila sirupi capillorum veneris sexta parte solutam , intra duos très vel quatuor haustus potandam præscripsi : et hæc partita niethodus in tanta ægrorum varielate , plerorumque quorum idiosyncrasia psquedum prorsus incognita erat , féliciter succedebat; apprimeque memini quod nobilis advenarius cui suaseram ut omni semi hora quartam remedii partem hauriret, post primum haustum, per duas horas, continuo fere ductu, cum summa euphoriâ etbrevi conséquente sanatione , «vw r.at zarw

1. îv. Egregia quoque babef, posteris pierisque contempla, Sennerlus, De febrib., 1. u, cap. vu.

evacuatus fuerit ; qui vehementem procul dubio passus esset superpurgationem, si dosim integram simul et semel, ut sæpe præscribitur, assumpsisset. Hujus potioriis alierum fuit commodum, quod grata pueris et delicatioribus absque nausea præscribi posset. Mannam aliquolies addidi , utut raro sedes non moveret simplex tartari solutio ; quod momentosum super habui : præterquara enim sic longe major copia materiæmorbidæ educitur, naturæ præmonstratur via qua deinceps fomitis reliquiæ expelli debenl (l). Eiïectus remedii talis fuit, ut vulgo post retni horam elapsam, id est mox post secundam dosim , nauseæ jam in aetnm deducerentur et succederct vomitus; qui si sufficiens judicabatur, reliqua intacta remansit potio : si non, hau~ riebatur. Materiæ viscosæ, bile flava amara fœdatæ, ejiciebantur ; tum succedebant sedes, fæces liquidas , flavescentes , fœlidas educeutes. Yomitum sæpe juvi copioso potu aquæ tepidæ mellilæ, vomitu pacato, sedes copiosiores excitavi propinando cochleatim reliquam polionem largo dilutam vehiculo. Sic celebrafa evacuatione, melius se habebat æger quoad anxietatem, debilitatem et somnum. Eamdera secutus erat viam vir inter Clinicos merito celebralissimus 111. Walcarenghi; et illam posteris commendavit G. E Stlial , nam curatio quæ materiæ in his febvibus peccanti sufficiat . nulla aha esse polest quam emetico- cathartica (2). Et verum est, sæpissime observavi unicam emesim præstitisse quod non attigerant repetitæalvi ductiones. Memini fœminam quæ nullo arcessito medico , jam quinquies, omni scilicet biduo , potionem purgantem ex rlieo sale sedlicensi et citro, illi familiarem bauserat, nec minimum profecerat; protinus vero post emesim melius se habuit.

Post primam evacuationem , prædicla remedia digestiva in usum revocabantur; expulsa enim cocia materia, reliquam

(1) Idem observavit Celeberr. Pringle.

Les vomitifs qui occasionnent aussi des selles sont les plus utiles, surtout s'ils ont assez de vertu pour procurer une abondante évacuation de bile putride, par le haut et par le bas, par ce moyen ils opèrent souvent la guérison sans qu’on ail besoin d’avoir recours à d’autres remèdes. Malad. des Armées., part, in, ch. iv, § 5.

(2) De febre biliosa , § 4d.

FEBB1S B1LI0SA

crudam coquere onus incumbebat ; et , minquam fallente observatione , ilia remedia quæ antea vix purgantem scopum tetigerant, nunc, vi aucla diminutione materiæ hostilis, quotidie duas vel très sedes semper putriditatem redolentes educebant. Languor sensim minuebalur, nec tamdiu protrahebanlur paroxysmi.

Tribus aut quatuor elapsis diebus , si copiosiores urinæ coctionis speciem ferebant, instituebatur purgalio ex salibus manna, tamarindis, senne parcamquan* doque dosim addidi. Aliquoties ubi facile succedere sedes spes erat , satis fuit, mane in potu ordinario, solvere mannæ uncias duas cuni aliquo sale; inde plurimis adhucevacuatis sordibus, paroxysmi vix supereralspecies ; cutis mollescebat, somnus pacalus redibat ; jam, alimenta non nauseabant ægri , nondum tamen desirabant ; tardius restituebatur calor naturalis, et fere semper frigebant. Tune \inam tantum aut altcram dosim remediorum quotidie devorabant; sensim omnia discedebant symplomata , prodeuntibus desideratis illis biliosis sedibus, quæ simul abducebant materiam morbidam, et vires organorum restitui demonsti abant ; apud nos enim , ut et inter Gremonenses, observante Clar. Gallarotti, dum biliosœ eveniebant dejectio/ie.s, tune solum , de omnimoda feins solulione sperandum tulo eral (l). Et quidem nisi sic res succederet, diulius et auctiori dosi digesliva adhibere debui , et tertium alvinam reiteraie purgationem , imo, sed raro, quartum ; ad quintam vero confugisse nec memini , nec memorant codices. Pro Iaxis conslitutionibus , viscositate magis quam acrimonia laborantibus , duxi aliquoties in usum , post primai» purgationeni, aquosa fugiens , potionem ex larga terræ foliatæ tartari dosi, parca clixirii proprivtatis , aquis stilla titiis cichorei , corticis ci tri et sirupo cichorei compositi, pro re nala addito oximelle.

Non omnibus quos curavi emesim præscripsi, nonnulli fuerunt enim qui-

(1) Met ho dus aurea febres prnjUgnndi : De febre lerliana, etc., § 17. Utile opus ad calcern Walcarengbi reperiendum.

Quam infida sit migatio febrium ardentium biliosarum , quamdiu biliosæ non egestæ sedes, jam docet historia Heropyti qui tali morbo cum variis remissionibus ægroîaxit, usque dum cenlesima prima , biliosa plura alvus deposuerit. De morb. vulgar . , 11b. ni, sect. ni, ægr, 9. Foes ,

bus ex contra -indicantium legibusid vetitum erat; sed tune antequam purgantia stricte sic dicta adhiberentur, diulius insistendum fuit digeslivis : qui enim omissa emesi aîvum citius sollicitabant, pœnam plerumque luebanl. Yir venerandus ægrolabat, sexta morbi die (primis non arcessitus eram) tartarum præscribere mens erat ; mutato consilio suasu medici advenatii, purgationem alvinam assumpsit : diu prolractum morbum exceperunt dolores ventriculi , et autumno dysenteria mucosa, quod nulli accidisse novi ex illis qui evomerant, et ordinatam dein adhibuerant medelam.

Qui remedia respuebant , et posl primam emesim omni valedicebant medelæ, nisi forsan aquæ panis tosti aut limonato, taies autem fuerunt plures ; ex diæta quam imperabat fastidium minuto fomite, sensim quidem febrem superabant, sed tardius et imperl’ecte sanitatem recuperabant; pluribusque post aliquotmenses ad remédia conlugere necessum fuit, sed de his postea. Ter observavi in junioribus symploma illud quod memorat Sidenham (l) tumens nimirum abdomen, fausta morbi discessione, Lciuscinnis ut Londini , succedenle; nostros vero, dolor tegumentorum tactu increscens, et Londinensibus ignotus, vexabat.

Si periculosuin fuit citius evacuationes deserere, periculo non carebat protractior illarum usus; et damnose falleretur qui crederet illas adhibendas fuisse usquedum appetitus omnino restitutus et vires prorsus fuerint recuperatæ. Anorexia et débilitas initio morbi generabantur cacochilia ventriculum et primas vias infestante; jam vero sub finem e\pulso fomite, eadem inducebantur symptomata laxitate fibrarum , segnitie secretionum, et defectu bonorum succorum in corpore. Yeruin hic ergo monitum JBoerhaavii quod uno tempore pi'o dest, in eodern tamen morbo alio tempore datum obest (2), et suum infelix addidit experientia testimonium ; dum enim nonnulli saburram incusantes laxantibus insistebant, morbus prolrabebatur, débilitas increscebat, et nimia irritatione lacessitis nervis syslematis gastrici et intestinalis , successisse vidi omnia symplomata afaxiæ ethysteriæ ; quæ nunquam observavi si tempestive missis purgantibus , diæta congrua, campeslris

(1) Opéra, seef. i, cap. v, p. m. 60.

(2) Aphor. 849.

LAÜSANNENSIS.

exercitatio el tonica nonnulla in usum traherentur. Yinum cui amaræ infundebantur plantæ pulcliros successus habuit. In simili casu narcolica adhibuit Sidenliarn (l), illis abstinere cautius duxi, debilitati enim nocent, ataxiæ infide medentur.

Page 1