‹ Essai sur les monnaies de Charles 1er, comte de ProvenceChapitre 125 sur 183 · IV · texte numérisé non relu

IV

Bail à ferme de la fabrication de 125,000 1. de petits provençaux à frapper à St-Remy en cinq ans { 1262-1267 ) .

i. Ego Jacobus Ferramente, civis Albe, et ego Johannes de Pontlevoi, civis Turoni, notum facLmus universis quod nos cepimus ab excellenti viro domino Karolo filio Régis Francorum, Andegavie, Provincie et Furcalquerii comité et marchione Provincie, monetam suam Provincialium minutorum faciendam apud sanctum Remiglum seu alibi in terra sua Provincie ubi nobis visum fuerit expedire, a festo Sancto Johannis Baptiste proxime venturo usque ad quinque annos proximos et continue venturos, videlicet de XX s. ponderis ad marcham Montispessulani, et mi d. picta minus de lege, de tali argento qualis est argentum Montispessulani et non debent teneri m marche pro ii d. ad deliberandum.

>. De qua moneta debemus facere c. milliaria, computando videlicet pro quolibet milliari xii. c. l. 1. predicte monete.

3. Et tenemurreddere dicto domino Comiti pro quolibet milliari L. 1. (i ) monete predicte. Si autem infra dictum tempus continge ret nos amplius facere de dicta moneta, nos de illo plus teneremur reddere pro quolibet milliari. precium l. 1 (1) prenominatum.

(1) Au lieu de L., la charte porte par erreur quingentas.

(2) Même observation.

4. Et de singulis c. 1., vi d. repoiientur in quadam pisside in qua erunt due claves, quarum nos habebimus unam, et custodia quam dominus Cornes ponet in dicta moneta habebit alium ; et per denarios in dicta pisside positos probabitur utrum dicta moneta sit legis et ponderis predictorum. Moneta vero predicta deliberata per deliberatores quos predictus cornes ponet et statuet ad hoc, nos et operarii nostri erimus quicti et immunes omnino ab omni onere monete predictô,

5. Débet autem dictus Cornes, per totumdictumtempus, querere domum compotetem ad faciendum dictam monetam.

6. Et promisit nobis idem Cornes quod, infra tempus predictum, non faciet fieri monetam aliquam, per totam lerram suam Provincie et Furcalquerii, per aliquem alium quam per nos, preterquam monetam Millierium et monetam suam Furcalquerii^ Massilie et Nicie, quas quidem monetas seu aliquas earum, si infra dictum tempus faceret fieri ipsas vel ipsam, de pondère et lege quibus modo sunt, fieri faceret ; salva tamen concessione ab ipso facta monetariis Tarasconis^ aproximo festo sancti Johannis Baptiste in annum.

7. Concessit eciam nobis et operariis acmonetariis nostris dictus Comes omnes libertates et franquesias concessas magistris et operariis monete sue Genomani. — Vult autem et concedit idem Comes quod nos possimus adducere monetarios et operarios quoscumque \oIuerimus, ad faciendum dictam monetam ; — et poterimus fondere quodlibet billonum pro dicta moneta facienda.

8. Vult eciam et concedit quod omnes mercatores afférentes ad dictam monetam argentum seu billonum seu aliam monetam, sint quicti et liberi ab omni pedagio et usatico per totam terram suam, et quod sint salvi et securi per totam terram suam, in avère et personis, eundo et redeundo.

9. Tenemur autem solvere dicto domino Comiti de monetagio predictorum c milliarium, quolibet anno dictorum V annorum, M 1. duobus terminis, videlicet v. c. 1. ad Natale, et v. c. 1. ad festum Beati Johannis Baptiste ; et débet prima solutio incipere ad Natale Domini proxime venturum.

10. Debemus eciam et tenemur facere de dicta moneta ultra dictam summam c. milliarium, quandiu poterimus lucrari ii d. in marcha.

Page 1