Hec autem omnia juravimus nos completuros, tactis aacro
DE CHARLES l'^^ 457
sanctis Evangeliis, ad que omnia complenda et observanda, omnia bona nostra mobilia et immobilia dicto domino Comiti obligamus et reliquimus obligata. — In cujus rei testimonium presentibus litteris sigilla nostra duximus appononda. — Datum apud Aquis, die mercurii post Penthecosten, anno Domini M." CG" LX" 11°.
CArch. dGsB.duRh. B. 361.)
Ordonnance du Sénéchal relative au cours de la monnaie neuve, à l'achat du billon par les fermiers de la monnaie, et à l'interdiction de sortie dudit billon et de fabrication et transport des millarès. — Août, 12C7.
1. Guiilelmus Estendardi, miles, senescallus Provincie et Forchalcherii, universis vicariis bajuliarum vel eorum locum tenentibus in Comitatibus Provincie et Forcbalquerii constitutis, salutem et dilectionnem sinceram.
2. Mandamus vobis quatinus ad requisitionem magistrorum monete nove domini nostri Régis Sicilie vel ipsorum certi nuncii, preconizari publiée faciatis et sub certa pena quod nemo accipiat monetam aliquam nisi novam quam fieri facimus per predictos, nec sustineatis quod billoni seu monete quassate de dictis Comitatibus extrahentur nec portentur, nisi ad monedarios supradictos.
3. Facientes nichilominus quod dicti magistri in civitatibus, castris atque Yillis possint, ex parte domini Régis, per xl dies tenere tabulas libère et quiète, et deffendatis sub certa pena quod nemo de dictis comitatibus faciat vel fieri faciat millarenses nec eos portet per terram domini nostri Régis, et alia que requirent a vobis que quoad factum dicte monete utilia videbuntur.
4. Et si quis contra predicta faceret, extrahendo billonum seu portando millarenses, predicta amitteret et bestias, personam in mercedem Curie remaneret.