DE CAUSA. UNIVERS ALI ET REMOTA
Dicaraus igitur quod remota causa et primeria istius pestilentie fuit et est aliqua constellatio celestis. Anno namque domini mcccxlv fuit maxima conjunctio trium planetarum superiorum, scilicet xx a die mensis martii, in aquario, prima hora post meridiem : que quidem conjunctio, cum aliquibus conjunctionibus et eclipsibus prioris corruptionis pernecabilis ipsius aeris nos circumdantis causa existons, mortalitatem et famem nec non et alia multa signât, de quibus, quia ad nostrum non spectat propositum, nunc tacemus. Quod autem ita sit testatur Aristoteles, libro suo de causis proprietatum elementorum, circa medium, dicens quod : mortalitas gentium et régna vacua flunt .apüd conjunctionem stellarum duarum, Saturai scilicet et Jovis ; propter permutationem duarum ipsarum detriplicitatë ad triplicitatem, accidunt acc.identia magna ; et hoc est inventum apud antiquos philosophos.