I. Archivio venetot id., ibid
asseruit nec retraclavil in Summa l. Scolus eamdem innuit, quamvis pro utraque opinione authores adduxerit, quare in hoc quod est scopus prima) disputationis nihil puto resolvendum.
Quod si aliqua inter dispulandum habentur quao Ecclesia noji recipiat, jam supra a piïncipio est satisfactum. Et illa in disputatione Aristotelica cum principiis Aristotelis sunt disputata, veluti quod cœlum non possit esse factum. Id enim contenditur quod non possit esse factum per veram generalionen, quse non est nisi prœsupposito subjecto ; quod etiam consentit Veritas quee dicit : cœlum ex nihilo creatum. Possunt esse alia ejusdem notae, qua) semper ad principia Aristotelis sunt referenda.
Similiter in libro De Intelligentiis, non video quid possit esse contra fidem qua? habet Deum Trinum et Unum, et angelos. Ego autem statim admonui quod dicetur de intelligentiis non esse aut ad Deum aut ad angelos référendum. Si itaque disputatio non versatur in eodem subjecto quid potest ibi esse contra fidem? Dicitur a nobis quousque pervenerit Philosophus in cognitione abstractorum ; si exiliter et maie dixit, quid ad fidem?
Si vero inter disputandum sunt aliqua non recepta a theologis, quid mirum in principiis Philosophi Ethnici? Ea enim omnia sunt posita tanquam Aristotelica, quare neque in his video quid possit esse quod ad fidem attineat. Sed si aliqua sunt solvenda, putarem satis fuisse admonitionem ex sacro Consilio, rationes omnes contra fidem esse solubiles ex principiis naturalibus : cum postea apud viros doctissimos quorum libri sunt in omnium manibus habeantur solutiones qusecumque possunt requiri. Omnino vero quantum ad hoc optimum potest esse remedium quod fuit in opère Pétri Pomponatii De animée immortalitate adhibitum ; ut aliquis ex reverendissimis Patribus theologis lias rationes accipiat et solvat; ego suscribam et constanter approbabo solutiones, et me illum rogasse profitebor, ut tune est factum, vel quod cum libro istae imprimentur.
Quantum ad modum loquendi, adducitur, quod Aristotelis dicta, ut mea, proferam dumscril)0. « Ego autem, existimo, puto, nos dicimus ....» et similia. Sed hoc non putassem ullo modo mini opponendum, qui eum modum loquendi sum secutus qui excidit e calamo, variando formas locutionis, ut in latinitate praescribitur ; veluti alios omnes facere animadverto; nullus quippe est qui proferens suam sententiam aliter loquatur. Ego autem, cum ita loquor, sum in decisione alicujus controversise pro mea sen-