Vide D. Thomam. p. p.. q. 70, art
lenlia, et ulor co modo loquendi, non confercnclo meum sermonem nisi cum aliis in ca rc disputantibus, qui secus dixerint : non ut censeam sic deberc ab omnibus teneri. Facio enim determinationem quae non minus ab aliis potest reprehendi quam ego alias aliorum reprebenderim, et me confero cum aliis in lyceo, nunquam extra lyceum. Dicam aliquando : « Constitution est, » hoc autem intelligitur in principiis Aristotelis pro re quee agitur, in qua nos possumus decipi; nec sumus ita impudentes utvelimus « constitutum » quasi « retinendum » ; sicut enim nos alios reprobamus, ita possumus et nos ab aliis reprobari. Sic cum aliquando ita loquimur : « Volumus, » scimus sanè non pendere rem a nostro arbitrio, sed utimur ea forma dicendi : « Volumus, » prout est libéra in disputatione electio ubi decretum Veritatis non obstat. « Volumus nos, » quod possunt alii nolle, sicut et nos nolumus aliqua quae alii volunt.
Fidem eam nominamus quae est terminus persuasionis, et tîdem accipimus pro confidentia cujuslibet, ut locus ipse ost endit. Sic dicit Galenus eum medicum plures sanare cui plures confidunt. Non dicimus lîdem quae est « argumentum rerum non apparentium ». Utimur autem vocabulo illo prout eo utitur Galenus , et sœpe Aristoteles, et latinitas, non prout est in Ecclesia Dei quam veneramur, nec in nostras disputationes advo candam censemus. Et si dicimus aliquos, quibus lides adhibeatur, solis verbis sanari, hoc est in quotidiano experimento et habel suam rationem quia ex illorum verl)is excitatur imaginatio ad operandum ut eliamex convicio excitatur ad irascendum. Sed hoc dicimus non posse c ont ingère nisi in levissimis , ubi sola alteratio requiritur quam potest optimè facere imaginatio.
Objicitur quod dialecticam audacem nomino, sed nihil magis convenit dialectieae quae, ut habet Aristoteles in prineipio Topicorum, de omnibus dicit, quae non est nisi audax. Legi, cum puer eram, in Synibolis Bocchii dialecticam expressam duobus gladialoribus ad exiguam lucernam gladiis sese petentibus, et creditus Petrarcha de dialecticis locutus, cum dixit :
Vividi aliquanti, clian turbati i mari.
Cou venti awersi, et intelletti vagin Nou per saper, ma per coutender chiari, Urtar, corne leoui et corne draghi.
Con le codi avviucliiarsi '.
Nescio autem nominare dialecticam audacem quid detrahat
alicui scient iarum?