‹ Ètude sur la condition forestière de l'Orleanais au moyen age et la renaissanceChapitre 104 sur 113 · ABBAYE DE FERRIÈRES · texte numérisé non relu

ABBAYE DE FERRIÈRES

Ordonnance de maintenue d’un droit coutumier.

Philippus, Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod nos, religiosorum virorum, prioris et conventus monasterii de Ferreriis supplicationibus inclinati, eisdem et pro se usuagium suum in boscis vocatis Usuaria de Ferreriis, in foresta Pauce Curie, ad ardendum et edificandum pro domo sua de Mercurello cum ejus pouprisia sicut pro corpore dicti monasterii consuevit haberi : item et elemosinaria dicti monasterii simile usuagium pro suis domo et molendino de Pratellis concedimus generose. Dictique religiosi nobis liberaliter concesserunt quod ipsi in dicto monasterio pro nostre et carissime/consortis nostre Johanne, quondam Francorum regine, animarum remedio et salute, anniversaria anno quolibet perpetuo celebrabunt. Quod ut ratum et stabile perseveret presentes litteras sigilli nostri fecimus appensione muniri. Actum apud Moretum, anno Domini millesimo trecentesimo decimo, mense decembris. — Per dominum Philippum. Conversi. In hospitalem, — Tr. des Gh. reg. LX, f. 15.

Page 1