CHAP. II. EPITOME EXACTIS ET PROLOGUE
ut legem Fusiam Caniniam , item Juniam Norbanam atque elyascentiam (sic) quas velut libertatibus invidas imperator censuit esse toUendas. Interpretatur ut in descisionibus veterum questionum ex lege scripta provenientium , ut nomine constitute pecunie et teneri eum qui quamlibet aliam rem se constituit soluturum. Item beneficium epistole Divi Adriani qu8B de solis loquitur mandatoribus et fidejussoribus per interpretationem extendit ad constitutiones. Gumque senatusconsultum macedonianum prohibuisset mutuam pecuniam dari filiisfamilias ne illis mole debitorum praegravatis esset occasio machinandi mortem parentibus, hujus senatusconsulti vigorem extendit per interpretationem ad nepotes et pronepotes et deinceps qui sunt heredes, ut ubi eadem equitas vel eadem causa prohibitionis reperitur et eadem jura recipiantur. Nec solum circa jus admittitur interpretatio , sed et circa factum ; quando interpretandum est defecisse quod rêvera existit , et quando factum esse quod rêvera factum non est. Exempli gratia. Quidam eum quem suum putabat filium instituit heredem : ex postfacto apparuit ipsum non esse filium ejus. Et ideo ne verba prejudicarent manifesto sensui non eum instituisse heredem si sciret alterius esse filium , ideo imperator interpretatur eum non esse heredem institutum , dum tamen institutus fuit, et sic eum ab hereditate repellit. Item eum quedam duos filios heredes scripsisset in puerperio, preventa morte tercium non instituit. At imperator hujus repentimi casus iniquitatem per conjecturam materne pietatis emendans interpretatur et tercium institutum qui institus non fuit et sic ad hereditatem admittit.
Comgit autem aut transformando aut addendo aut diminuendo. Transformando ut circa usucapionem prius biennio utique in rébus mobilibus completam, in sola Italia in inmo-
302 m" ÉTUDE. UN MANUSCRIT DE CAMBRIDGE.
bilibus per triennium , nunc vero utique in rébus mobilibus. trihennio, et in inmobilibus utique in ter présentes decennio, inter absentes vicennio terminandam. Addendo ut soUempnitati testamentorum additum est exprimi debere nomen hèredum per manus testatoris vel testium. Diminuendo ut in exceptione non numerate pecunie non quinquennium ut olim sed biennium sufficiat^
Sequens est ut ad id transeamus circa quod jus versatur. In eo autem inspicimus res» personas, négocia et delicta, quum ex diversa conditione personarum et ex multiplici varietate rerum item ex varia qualitate negotiorum et delictorum nascitur omnis diversitas legis. Comparât igitur doctrina de personis prout ipse in potestate parentum vel dominorum vel extra sint constitute, prout infra annos, vel extra sint posite, prout sint private aut aliqua administratione seu dignitate sint decorate. Item secundum diversitatem sexus et eventus. De rébus prout admittunt vel eflfugiunt adquisitionem. De negotiis prout voluntates contrahentium seu pasciscentium rate vel irrite debeant esse. De delictis prout civiliter vel criminaliter deteguntur.
Intentio autem ejus alia communis alia specialis. Communis cum ceteris hujus artis scriptoribus ignaros juris docere, legum contemp tores ad observationem juris metu penarum exortatione premiorum adducere. Sunt enim quidam qui jus ignorant quidam mentem. Jus quidam ii qui nec verba noverint legis scripte. Mentem juris ii qui dum verba noverint , vim et potestatem legis non intelligunt. Specialis ejus intentio est illa veterum et multam confusionem legum ubi erant fere duo millia librorum et tricies centena millia versuum in luculenteam reducere brevitatem. Ita tamen ut quicquid utililatis aut equitatis ibi erat comprehensum hic