CHAP. II. EPITOME EXACTTS ET PROLOGUE
miro modo in hanc brevitatem sit redactum ut hodie lites non judicum volimtate ut olim sed legum auctoritate terminentor.
Utilitas vero lectori tam magna est quam et manifesta, si , toto légitime opère perfecto , adepta juris pericia tam disertissimorum advocatorum quam venerabilium judicum nomen promereantur, ut nec ecclesia nec imperium uliam superiorem aut inferiorem habet amministrationem seu dignitatem quam non possint tanquam impares moderari, sed cum summa justicia summa sollicitudine omnia sciant regere et disponere. Itaque ad tam eminentem scientiam accedentes, ad tam incomparabilem utilitatem aspirantes sic erudiri laborate ut spes vestra non mentiatur et optimum principium suus finis comitetur.
Equitatis ad justiciam, juris ad jurisprudentiam studiosa subtilitas investigavit differentiam. Quorum diffinitiones primum est aperire ut sic provideant in lucem eorundem differentiam. Est igitur equitas rerum convenientia quœ cuncta cœquiparat et in paribus causis paria jura desiderat. Ut ecce equum est ultores apprehendere cum injuris ut danpni resarcitatio priorem afferat, causam et numerationi respondeat secundum genus, qualitatem aut quantitatem mutui solutio. Hec autem similium equa conditio eatenus custoditur ut quod equitas quibus damattribuit hoc similibus non invidant. Justitia est constans et perpétua voluntas jus suum cuique tribuens. Ex hac voluntate quis dicitur justus dummodo non sit momentanea , sed constans ut omnis virtus nec angusta sed perpétua currens per omnia, quam (quanquam ?) sufficit esse de tribuendo, quando resistitur ei de jure vel de facto, quando vero hujus voluntatis jus exigit effectum; nunc injusticia nunc inprudentia comitatur non tribuentem, quare hœc