III* ÉTUDE. UN MANUSCRIT DE CAMBRIDGE
vicium illa detegit insiciam. <lujus offîcium recte explicabitur si talecumque constituas quale jus ipse habet sive de re sive agatur de vindicta. Si equitas in rerum convenientia inspicitur justicie vero nomen nos transmitit ad volimtatem intelligendam. At jus est are boni et equi. Ex bono enim publico sic estimamus equitatem ut id potissimum equum sit quod publiée utilitati deservit. Quo fit ut quod equum sit per se et prima facie id excludamus in specie. Ut ecce equitas jubet omnem hominem liberum esse, item rem suam cuique durare, attamen in animo equitatis que publicam sequitur utilitatem, hoc servitute illud excludit usucapione.
Juris vero prudentia est divinarum rerum notitia et humanarum justiatqui injustia scientia, si ipsarum rerum cognoscat quis varias conditiones et per earum diversitatem sciât quoque diverea jura statuere ; persepe enim , quod in rébus divinis est inhibitum in humanis est permissum e contra quod in hiis necessarium , in illis nuUo jure permissum sit. Igitur repetita sententia, jus boni et equi finibus stat quidem contentum. Juris vero prudentia non in eo solo citra rerum prudentie noticiam subsistit sed etiam eatenus se expandit.