Prologue du manuscrit de Cambridge (f» 156ro-157 v
ïnter summas philosophie species ars boni et equi tum propter dignitatem suam tum propter omnium communem utilitatem eleganter dicitur connumerari. Dignitas autem ejus perpenditur ex ipsius origine, ex officio, ex effectu. Ex origine? manavit enim ex fonte justitie, quo inebriati, docemus que debeamus complere precepta, que declinare prohibita, que possimus sectari permissa, no omittendo quod jubemur, aut faciendo quod vetamur jura et leges offendamus. Hec enim duo sola sunt evitanda, que sola sunt punienda. Quum omne delictum horum altero includitur, omnisque ultio horum altero provocatur. Et ideo quedam
(1) Voyez la suite infrà, p. 299, col. i.
leges sunt precipientes quedam prohibentes. Sed quia quod permittitur médium est inter precepta et inhibita que née faciendo delinquimus nec omittendo multum laudamus, ut est mutuum contraheré, prolem propagare, ideoque quedam leges dicuntur permittentes que nec premiis douant nec pénis afficiunt.
Officium autem ejus exercetur per duos quos habet ministros, scilicet patronum causarum et judicem. Quorum alter causas suo muniens patrocinio juxta jus allegat de facto fidemque facit judici allegando. Alter vero super causas cognoscens prout legibus aut moribus preditus est juxta postulantium rationes lites dirimit in medio constitutas.
Effectus vero in tribus preceptis juris completur, scilicet honeste vivere, neminem ledere, jus sum cui cumque tribuere. Quorum vigore totius mundi regitur status, publica res 'et privata custoditur et non solum humane sed et divine rei gubernatio conditur non solum superioribus et terrenis dominis debetur vel exhibetur reverentia verum etiam omnis creatura suo creatori jubetur esse subjecta. Pariter (enim) nonexpedit neminem ledere, jus suum unicuique tribuere,si ipsum sempiterne regem glorie aut delinquendo offendamus aut ipsi debitum honorem denegando quod potissimum est contenpnamus.
Utilitas vero communis omnium ex civilibus colligitur et criminalibus questionibus. Ex civilibus; prout jura praedita sunt circa res adipiscendas , recuperandas , retinendas. Ex criminalibus, prout leges delinquentes persequuntur, lesos ulciscuntur et nunc injurias impediunt prohibendo nunc castigant puniendo.
Traité de Varietate actionum.
... QuaB quidem ars, testante divina philosophia, non solum apud terrenum principem omnibus primum, sed etiam apud ipsum sempiternae gloriae regem , antiquissimi sui vigoris exercet effectum.
Cum enim praevaricator angélus in superbiœ se tumorem erexit, et régi suo partem regni auferre voluit, quid aliud quàm cogitando crimen majestatis commisit? et ob hoc sempiternae mortis, commemorem damnationis sententiam pertulit? Et cum primus homo concupiscendo scientiam boni et mali de prohibito porno comedit, sine dubio crimen ambitus contraxit, idque perpetui exilii justissimam pœnam meruit. Sed quia jndulgentia principali resti tutus fuit, cœlestem patriam, quasi quandam civitatem et opinionem amissam perin integrum restitutionem recuperavit. Et quia peccando