CASUS
Princeps ut liberaret sibi subjectos ab usuris et iniquitate, mandavit viro cuidam fido et industrio, ut, cum alius commodior modus non suppeteret , es pecunia ad reditum accepta super ipso monte erigendo aut erecto, ejusque juribus, bonis immobilibus et mobilibus, præsentibus et futuris, acervum aliquem seu montem conficeret , ex quo pauperibus et aliis eo indigentibus mutuum daret, accepto a mutuatariis pignore, ipsosque obligandoad contribuendum, pro rata accepti mutui, ad sic constituti montis servandam indemnitatem, adeoque ad contribuendum pro sumptibus, quos interveniente directione, consilio cl consensu sive resolutione protectorum sibi a principe designatorum , judicasset necessarios ad statum et dictam indemnitatem et conservationem ipsius montis : facta simul potestate eleemosynas piorum in sublevamen muluatariorum pro monte accipiendi ; eo tamen cauto , ne quid supra sortem et indemnitatem, monti ejusque ministris unquam accederet ex contributione mutuatariorum.
Et quia princeps per hanc, publicam mutuationem intendit sublevare subditorum suorum miseriam et inopiam, quæ intentio ad pietatem et misericordiam procul dubio spectat ; eo etiam accedente quod institutum istud destinaverit princeps ad perfectiorem pietatem successu temporis exercendam, aucto nimirum monte per eleemosynas piorum, quibus notabilem eleemosynam ad eundem finem largiendo ipse præivit ; placuit montem hunc vocare montem pietatis, aut ut Belgs loqui malunt, misericordis. Quamvis enim in eo nunc minor exerceatur eleemosyna quam in aliis montibus Italis aut Belgii, qui capitale ex gratuiU donatione habent , est tamen in defectum talium hic succedens, et quod super est miseris indigentium non parum sublevans, et magis aliquando sublevaturus; ut merito contra eos qui se monti huic opponunt dici queat, quod sub pannis infantis Jesu qusrant usuram, et quod inter nascentis misericordis conatus cadaver interfecti fcenoris scrutentur.
NOTKS.
QOÆSTIO.
Quaeritur, an in novi hujus rnuntis principis authoritate post longam cum peritis consultationem stabiliti erectione, administralione, directione et conservatione aliquid sil reprehensibile, quando stricte ea quæ princeps statuit observantur.
Argumenta contra montem
ltatio dubitandi, imo et damnandi hunc montem prima petitur ex parte redituum, ex quorum venditorum prelio ipse mons constituitur : ipsi enim reditus videntur sine hyplhrca constitui. Domus enim montis, quamdiu ipsa soluta non est, censetur esse in acre alieno, ita ut inidonea sit hypotheca vel saltem insufficiens. Persona etiam superintendens est infrugifera in hac qualitate, quia nec sibi nec monti quicquam potest acquirere nisi per eleemosynas, quae omnino sunt incertae, sed potest procurare solam suam indemnitatem. Praeterea videntur iidem esse vendilores et emptores horum redituum, quando officiarii montis notabilis quantitatis reditus super eum emunt quem ipsi administrant.
Secunda ratio petitur ex parte aediliciorum, quae in primis nimis sumptuosa esse arguuntur et superfluos sumptus habere, magis pro commoditate ministrorum quam necessitate montis : nam quod attinet ad custodiam pignorum, incumbit quidem mutuatario mutuatori pignus in custodiam dare, sed custodire illud non est mutuatarii sed mutuatoris. Itaque uon debent sumptus illi quibus munitur domus ad custodiam pignorum , imponi pauperibus mutuatariis. Ad haec qua justitia pauperes qui nunc sunt, gravantur sumptu capitalis harum ædium in omnem posteritatem instar palalii duraturarum? Abunde suffecisset locationis annuum pretium aestimare, et solum pro rata in singulos annos inde aliquid in gravamen mutualariorum computare.
Tertia ratio petitur ab cxcessivo sutnplu ministrorum ; ipsis enim nimis larga stipendia videntur assignari , quibus non solum sustententur, sed etiam ditescere possint, cum tamen sola praetexatur indemnitas.
Quarta ratio desumitur ex eo, quod etiam divites eadem commoditate qua pauperes permittantur mutuum petere a monte sub eodem interesse. Huc enim injustitiam videtur introducere, cum aequum non sit pauperes in solvenda domo et onere ministrorum etiam divitum commoditati consulere. Accedit quod istud sit contra capitula montium a sede apostolica approbatorum.
NOTES
OtiW
.ma
urm
tirnpR
DÎliir - ç*
in iws tl iii»
iWÏSS
iiflltE'
in*** ni *•»*
KB!'*
r#tS*
at»*
uw 81
Quinta sumitur ex eo quod erectus sit hic mons sinc aulhorilate Pontificis, quod ab ecclesia velitum est in Cone. Lateranensi sub Leone X mo .
Sexta et postrema inde sumitur, quod falso dicatur hic mons pietatis, cum servetur rigor justitia: in redditione ejus quod mutuo acceptum est, etiam a pauperibus, absque ulla misericordia aut eleemosyna, imo sumptus hactenus aestimentur ut minimum ad ratam usura: centesima:, ubi longissime receditur a capitulis montium approbatorum, quæ tantum permittunt modicum quid accipi pro indemnitate. Additur quod sub minori interesse alibi publicus mutuator det mutuum sine arrogatione nominis montis pietatis : ct hoc ipsum saltem sedis apostolicæ judicio relinquendum fuisse, an tale institutum novo exemplo dici possit mons pietatis.