RESPONSIO
Respondetur. Si quid reprehensibile hic esset , id esset propter violationem juris naturalis vel humani : nam jus divinum positivum nemo quod sciamus hic violari nunc urget, cum satis certum sit usuras ut velantur Lucæ sexto, etiam jure naluræ vetari et ibi nihil mere positivum addi, quod jure naturæ non comprehendatur. Non violatur autem jus naluræ, quia tenetur mutuatarius qui consensit in levationem ad reditum pccuniæ mutuanda*, ct in sumptus alios, quos mutuatorem debere subire praenovit ut sibi beneficium mutui præstet, suum benefactorem indemnem servare : tenetur etiam ei compensare pro rata sui beneficii onus perpetuo mutuandi quod suscepit. Qui enim sentit commodum , onus quoque sentire debet, ut habet regula juris. Communitas autem mutuo tali indigentium, Principe ejus tutelam gerente et consentiente, censetur merito in omnia illa onera consensisse, cum aliter non potuerit ei subveniri.
Jus etiam positivum humanum, saltem in Belgio usu receptum , non violatur. Certum enim est summorum pontificum constitutiones de redituum creatione, non esse usu in Belgio receptas, quoad illa quæ juris sunt positivi , etiamsi in præsumplionc usurarum fundentur : quod excusare non observantes recte docet Navarrus (si ferneraveris 1 4 , quæst. 3, num. 108).
Quamvis autem sedes apostolica quoddam genus montium ita probaverit, ut ei contradici inhibuerit, non tamen ideo censeri debet omni generi montium à Principibus aut Itebus-publicis quomodocumque erigendorum legem statuisse, ut prius a se approbationem peti voluerit , quam ulli tales montes pro communi necessitate usquam erigerentur.
NOTES
Svluliv argumentorum.
Super est respondere ad rationes dubitandi, et quidem ad primam respondetur super monte ex authoritate et liberalitate principis erecto et super ipsius bonis quibuscumque habitis et in futurum habendis, spectato etiam quod cum tali industria , fide et cautione administretur, quod et magni et certi peculii loco est, indubie posse creari reditus ; praecipue his in locis ubi etiam reditus personales et mixti tolerantur, nam sic consideratus mons persona; loco haberi potest. Neque patet calumniæ quod offjciarii privata qualitate emant aliquos ex his reditibus a monte, cum ipsorum capitale monti serviat loco pignoris futurae fidelitatis, et non magis a seipsis debent diri emere hos reditus , quam sibimelipsi ministrare quando monti ministrant.
Ad secundam , an sumptus fiant aut facti sint superflui in hoc monte, est eorum judicare quorum peritiam cl probitatem ad hoc princeps elegerit. Sumptus autem qui in pignoris custodiam aut conservationem fiunt, certum est deberi a mutualario, et ab eo peti concedit constitutio Leonis estque communior sententia doctorum. Si quis enim equum pignori det , certum est ipsum ail pabulum teneri , præsertim si ex contractu hoc faciat. Bene enim observat Conradus (tractatu 2 de contractibus, quaest. 46), pro talibus teneri mutuatarium, quasi virtute distincti contractus; ipsius enim commodo per istos sumptus principali et ultima destinatione consulitur. Quod vero urgetur, non posse mutuatarios qui nunc mutuum petunt, ultra locationis pretium ratione domùs pro rata solvendum gravari, fatemur hoc aequum fore si exacte ea ratio iniri posset ; sed cum hoc impossibile sit, non est quod in praxin debere deduci urgeatur. Sane vix fieri potest, ut extraordinarii omnes isti sumptus, qui in ædibus emendis, et circa illas aptandas cl instruendas initio impendi debuerunt , in ordinarios canones semper duraturos, et per mutuatarios secundum proportionem solvendos exactissime distribuantur. Potuit itaque princeps monti cum obligatione in perpetuum mutuandi duraturo pro tempore aliquid certi loco istarum impensarum arripiendum a mutuatariis constituere, præsertim cum in bonum communitatis indigentium pro ipsis ipse princeps consensum supplere possit , et consentienti non fiat injuria. Quod confirmari potest, quia etiam iu montibus a sede apostolica approbatis, pauperes sibi mutuo donare censentur, quod pro inæquali labore curandi pignora æquale solvent stipendium ; cum enim iiioraliler sit impossibile proportionem in hac diversitate servari, potuit princeps, cui hac in parte merito subest communitas indigentium , commune bonum ipsorum in
HOTES
prisas
«mas
dis, p*
ll/.fU!
ast»
tilfi*
Bit. (»»