VINS DE SAN MARTIN ET SANTORCAZ
de Santorcaz \ bien supérieurs, à son avis, au nectar divin.
Minerva. Et vobis quidem, o Gratiae, agi mus gratias pro isthac tam benevola opéra et offîciosa : sed nunc quid reliquum est ? — ApoUo, Quid aliud quam ut huic nubas et incœlum redeamus, ut ibi nuptiae celebrentur opulentissime ? — Valcanus. Imo vero hic sedebitis paululum, ne m an i mus est vos omnes potione recreare iucundissima, quam si degusteti?, dicetis omne nectar prae bac esse contemnendum. Scitis quam sim egregius pocilator et patinarum instructor. — Momus. Quid vult sibi Vulcanus, quid lauti ab hoc expectare possumus? — Val. Sedete, dii festivissimi, dii amicissimi, sede, tu Minerva, atque istum omitte, sede, tuMercuri, et tu Apollo. Vos deinde, virgines bellissimae. Tu Mome, sedeto, sed vide ne quid perturbes. Gustabitis potionem omnium suavissimam, ac primum, tu, o Minerva, quae nova nupta es eademque bellatrix, accipe ne pudeat. — Mi. Accipio ne tuum videar non exhilarare convivium. lupiter pater, quid hac potione potest esse suavius P Nos dii cum simus bac caremus voluptate ? Quidnam istud est, o Vulcane ? — - Vul. Haec est potio qua utuntur mortales, vinum appellant. — Mi. O liquorem divinum, et non poterit in cœlum importari ? — Vul. Non. Gorrumpitur in via- Accipe, tu Mercuri ; hoc te poculum reddet dissertiorem quam es. — Mer. Et lubens, tametsi saepe alias bibi, nam quoties me lupiter mittitin terras aut a terris redeo in cœlum, semper iter delecto ad salutandum divum
I. Le sanctas Torquatas du texte désigne évidemment Santorcaz, bourg du district judiciaire d*AIcalà, où les archevêques de Tolède possédaient un palais et peut-être des vignes. Quevedo, dans un sonnet, intitulé Gabacho tende ro de zorra continua^ mentionne « las bodegas d'Ocafla y Santorcaz » (^Poesias, éd- Janer, n° 43 1).
l36 IV. UNE COMÉDIE DE COLLÈGE
Martînum quam tu bene nosti. — Vul. nomen mihi gratissimum, sed sanctum Torquatum cur praetermittis ? Age, bibe, lu Apollo, rubicundior eris, âge. — Apo. lam diu est quod non gustaram ex quo in terris exulebam, sed memini me dum servarem pecus Admeti régis oves et boves vino commutasse. Nune minime miror si poetae îstud bibentes infurorem aganturpoeticum. — Mo. Non immerito, o Vulcane, tibi*Iupiter hoc dédit muneris, ut in convivio pocula ministrares, qui ita sis ad omnem eivilitatem institutus, ut nunquam non genu fle[c]tas. — Val. ïu nondum potus incipis esse dicax ? Non ego tibi ministrabo telum contra me, nam si vinum biberis, quis te feret, cum sobrius sis tam maledicus ? Agite vos, virgunculae. — Eafrosina. Apage. — Val. Bibendum est >t)bis. — Ea. Minime, o Vulcane. — Val. Fieri non po test aliter. — Ea. Emoriemurcitius. — Val. Vel pharmacum putate quod vobis devorandum sit ? — Eu. Quis feret improbitatem tuam ? Degustabimus. — Vul. Hoc appellas degustare quae ciathum exhauseris ? Vos deinde sequimini ? Tu, Mome, quaere qui tibi propinet. — Mo. Malefacis, Vulcane, nam si ebrius in te dixero, tribuetur ebrietati. — Val. Nolo te irritare, imo vero quo mihi parcas propinabo. Ego posthac decrevi ofBcinam meam, quae in Sicilia est, hue transferre in monticulum aliquem vicinum Sancto Martino, ne toties mihi tantum spatii percurrendum sit, dum sitiens anhelansque ab usque Aetna monte hue propero. Nunc quidreliquum est quam ut, refeclis iam viribus, iter agrediamur quod nobis restât longissimum ? Ego intérim hune ciathum exhaurio, nam ad iter hoc uterculo utcunque ero satis instructus. — Mer. Discedamus. — Mo. Omnia haec vestra mihi yidentur praepostera, o Mercuri, nam oportebat bas alas et talaria Vulcano claudicanti commodares. — Mer. Facetum habemus in via comitem. Nos properemus. Tu vero, Princeps serenissime, vale ; vos reliqui, valete et plaudite.
LA COMÉDIE LATINE EN ESPAGNE iS'J
Cette scène bachique termine fort joyeusement la comédie, qui comme toutes les comédies de collège a de temps à autre des passages assez languissants et ternes ; ceux que j'ai reproduits permettront, je pense, d'apprécier suffisamment le talent de Tauteur, dont l'ouvrage, tout de circonstance, ne mériterait guère d'être publié en entier. La comédie latine n'est ni très abondamment ni très brillamment représentée dans la littérature espagnole * : raison de plus peutêtre pour ne pas omettre d'en décrire, au moins en passant, un des spécimens les mieux réussis.
I. Voyez, à ce sujet, une note de D. Adolfo Bonilla, dans J. Fitzmaurice Kelly, Historia de la literatura espanola, p. 239.