‹ Études sur quelques points d'archéologie et d'histoire littéraireChapitre 22 sur 24 · LES DANSEURS MAUDITS · texte numérisé non relu

LES DANSEURS MAUDITS

Prodest saltivago res liaec nova miraque inundo.

Romanus orbis novit et hodierna juventus recolit, homines nova inquieludine corporum divinitus percussos et ubivis gentium pervagatos : ex quibus quattuor nobis conspecti, et adhuc superesse possunt aliqui.

Primo tantae novitatis relationem ddectae Christo virgini Edithae dedicamus : apud quam tantae cladis collega memorabiliter sanatus estunus, nomine Teodricus. Hic quoque multis terris sacrisque oratoriis pererratis ac mari permenso, novum spectaculum in angücam Britanniam, ipsique regnatori Eadwardo in admiratiouem venerat debitam, taudemque piam requietionis sanctae Edithae contigerat basiiicam. Cepere plerique rudes hominem, quasi vecordem, horrere, et ipsae sacrae virgines tantam miseri poenam llere. Yerum ille, prudentia notabilior, exponitj’causam suam, et testem de pera profert cartam, quam in persona illius chori, dictaverat Bruno, Tullanus

(1) B. I., n» 6503, fol. 61 r*.

episcopus, in medio civitatis; qui postca, papa Léo dictus, sanctissimum lumen emicuit nostri temporis. Cujus descriptionis vel narrationis hic sensus est memorabilis.

In nocte natalis Domini lucifera, qua lux saeclorum est orta, nos duodecim, socii in vanitate et insania, venimus ad locum qui dicitor Colehecca, ad basilicam dedicatam sancto Magno martiri, sanetaeque Buccestrae ejus sorori. Dux nobis erat nomine Gerlevus; caeteri quoque duodecim majoris fidei gratia inserendi. Sic fuimus dicti : Teodricus, Memoldus, Odbertus, Bovo, Girardus, Wetzelinus, Azelinus, Folpoldus, Hildebrandus, Alwardus, Benna, Odricus. Quid moramur infelicitatem nostram exponere? Tota causa haec erat damnosi conventus nostri , ut uni sodalium nostrorum in superbia et in abusione, puellam raperemus, parrochiani presbyteri filiam, nomine Rodberti : puella vero dicebatur Ava. Non virginalis nativitas Domini, non Christianitatis memoria , non totius fidelis populi ad ecclesiam concurrent^ reverentia, non divinac laudis audita praeconia, impudentiam nostram a tanta temperavit audacia. Mittimus geminas puellas, Mersuinden et Yuibecynam, quae similes similem de ecclesia allactarent (sic) ad iniquitatis nostrae choream, quam venabamur praedam. Quid hoc aucupio facilius? Adducitur Ava ut avicula irretita, colligitque advenientes Bovo, tam aetate prior quam stulticia. Conserimus manus, et chorollam confusionis in atrio ordinamus. Ductor furoris nostri, alludens, fatale carmen orditur Gerlevus :

Aequilabat Bovo per silvain frondosam,

Ducebat sibi Mersuinden formosam :

Quid stamus? Cur non irnus?

Istud joculare inceptum, justo Dei judicio, miserabile nobis est factum. Istud enim carmeu noctes et dies incessabiliter girando, per continuum redinlegravimus annum. Quid multa ? Finitis nocturnalibus sacris, prima missa tantae noctis reverentiae débita, incipitur : nos rnajori strepitu quasi Dei ministros ac Dei laudes nostro perdendo choro superaturi,

debachamur. His auditis, presbyter de altari ad ecclesiae januam congreditur, nosque emissa voce ut divinitati daremus honorem et more christianorum intraremus ad diviuum officium, contestatur. Sed cum nemo adquiescere vel audire vellet obdurato corde, sacerdos, divino zelo, Dei ultionem per sanctum Magnum martyrem imprecalus est nobis. Et ab isto, inquit, officio, ex Dei nutu, amodo non cessetis. Dixerat, atque ita nos prolata senlentia alligavit ut nullus nostrum ab incepto cessare , nullus ab alio dissolvi potuerit. At presbyter mittit filium, nomme Azonem, ut raptam de medio nostrum in ecclesiam adducat Avam, suam sororem; sed non ita resolubilem injecerat nobis manicam, nimisque tarde ei filiae salus venit in memoriam. lt illc patrio praecepto, arreptamque manu sororem trahebat. Inauditum saecuiis miraculum ! Totum brachium secutum est, suaque compage avulsum in manum trahentis ultro recessit, atque ilia cum reliquo corpore sociali choro inseparabilis adhesit. Maximoque hoc majus additur prodigium, quia exhausto brachio nulla unquam gutta sanguinis effluxit. Refert Glius pntri munus lamentabile; refert partem natae quasi ramum de arbore, caetero corpore rémanente, cum tali animadversione : En, pater, suscipe; haec est soror mea, haec Glia tua quam me jussisti adducere. Tum ille luctuosus et sero poenitens sententiae suae, solum brachium sepelit superstitis natae. Miracula miraculis repensanlur. Sepultum membrum in venit, sequenti die, summotenus projectum; iterum sepelit, iterum postera die inhumatum repperit. Tercio sepelit, tercio nichilominus die altius ejectum offendit (sic). Quod ultra temptare timens in aecclesia brachium recondidit. Nos nullo momento intermittimus chorizando circumire, terram pede pulsare et lacrimabiles plausus ac saltus dare, eandemque cantilenam perpetuare. Semper vero insultabat nostrae pene (/. poenae?) cantilenae regressus : Quid stamus? Cur non imus? Qui nec restare, nec circulum nostrum mutare potuimus. Sicut autem nullus alius rerum nobis dabatur modus, ita

quicquid est humanae necessitatis nec iecimus nec passi sumus. Révéra eninr in toto anno illo districtae expéditions nostrae nec comedimus nec bibimus nec dormiviraus, sed neque famem, nequesilim, neque somnolentiam , nec quicquam carnalis conditions sensimus. Nox, dies, estas torrida, hiems gelida, tempestates, inundationes, nives, grandines universaque aeris intempéries omnino nos non tetigere ; nec lassati sumus circulations diuturnitate. Non capilli, non ungulae nostrae crescebant; non sunt attrita vestimenta nostra. Ita clemens erat • poena; ita suaviter nos torquebat supema clcmentia. Quas terras hec fama non adiit? Quae gens, quae natio ad hoc spectaculura non cucurrii? Ipse christianiâsimus imperator Henricus, ut audivit (accurrit?). A facie allissimi Imperatoris ut cera a facie ignis defluxit (flelus1?); suiïususque ubertim lacrimis judicia Domini vera magnificavit. Tum humana benignitate jussit super nos tecta a caeli turbine defensoria fabricari, sed frustra laboraverunt artifices ligriarum (sic), quia quicquid in die aedificabatur, in nocle penitus evertebatur. Hoc. semel, hoc bis, hoc etiam tercio coeptum et cassatum est. Sic nobis cum toto anni circulo sub nudo aere rotatis, rediit mundo fausta et remediabilis nox dominici natalis. 111a nos alligavit; ilia reversa absolvit. In eadem quippe hora lemporis revoluti qua vel coepimus jocari vel coistricli sumus ore sacerdotali, repentina violentia, quasi in ictu oculi, singulis manibus ab invieem sumus excussi, ut nullus ab alio posset retincri. Eodemque impetu aecclesiam ingressi, subitoque in pavimentum projecti , post longas vigilias triduo integro obdormivimus immoti. Tertio demum die, ubi per resurgentem a mortuis surreximus et erecli sumus, tu, cornes longae inquietudinis; tu, causa et exemplum lantae animadversions, quae dextram amiseras dalum (sic) sociis praevaricationis, jam tuos labores > finieras et somno perpetuae pacis, ut credimus, dedila quiescebas Ava puella, paterna virga nobiscum percussa; nobis surgentibus, jacebas roortua, stnpor et tremor omnibus haec

videntibus facta. Reata , cujus periit unutn membrum ne perires tota, quae divinis (lagellis a correplione servata et moriendo a morte es liberata! Ipse quoque prcsbyter Rodbertus, proxima morte filiam est seeutus. Brachium vero pueliae insepeiibile, imperator Henricus auro argentoque fabricatum ad exemplum Dei magnalium in aecclesia jussit dependere. Nos licet ab invicem essemus dissoluti, tamen eosdem saltus et rotatus quos simul feceramus fecimus singuli , atque ita singuli jactu membrorum videbamus tumultuari. Stipat nos frequens populus et intuetur nos quasi tune priroum coepissemus. Notant . vestes nostras, crines et ungulas et coetera spectabilia, iuveniuntque eodem modo omnia quo fuerant ante fera discrimina, munda, nitida et integra. Ita ergo ab invicem, quasi conversa in aliam vindicta poenam, sumus sejuncti, ut quiprius non poteramus separari , jam non possimus amplius aggregari; ita vagamur per omnes terras dispersi, ut quibus antea nusquam licuit prodire, jam nusquatn liceat stabiles durare. Quocumque fugimus, istc nos rotatus membrorum fugat et comitatur, jamque nobis plures anni tam districtae evagationiscensentur. Propicius Deus propicielur quicumque (aie) piis precibus nostram vicem miseratur!

Page 1