‹ Exercices latins. Deuxième série. Classe de cinquième. Livre du maître. Sixième éditionChapitre 13 sur 228 · Thème · texte numérisé non relu

Thème

La vieille femme de Syracuse. — Syracusanis omnibus Dionysii tyranni exitum votis expetentibus, senectulis ultimæ quædam sola quotidie deos, ut incolumis ac sibi superstes esset, orabat. Quod ubi is cognovit, non debitam sibi admiratus benevolentiam, arcessivit eam et cur ita faceret inlerrogavit. Tum ilia : « Certa est, inquit, ratio propositi mei : puella enim, cum gravem tyrannum haberemus, carëre eo cupiebam ; quo interfecto, tetrior arcem occupavit; ejus quoque finiri dominationem magni æstimabam; tertium te, superioribus importuniorem, habêre cœpimus rectorem. Itaque, timens ne, si tu fueris absumptus, deterior in locum tuum succédât, caput meum pro tua salute devoveo. ® [D'après Val. Max.)

Page 1