‹ Exercices latins. Deuxième série. Classe de cinquième. Livre du maître. Sixième éditionChapitre 164 sur 228 · Thème · texte numérisé non relu

Thème

Magnanimité d’Alexandre. — Alexander ad loca deserta Sogdianorum pervenit. Nocturnum iter militibus tolerabile videbatur, sed æstu cum luce orto, ora visceraque siti urebantur. Anxium regem amici ut meminisset orabant animi sui magnitudinem unicum remedium deficientis exeroitus esse. Repente, duo ex his qui præcesserant ad capiendum locum castris, occurrunt, utribus aquam gestantes, ut filiis suis, quos ægre pati sitim non ignorabant, darent. Qui cum regem agnoscerent, alter ex his,

utre resoluto, vas quod ferebat implet, porrigens régi. Ille accipit. Percontatus quibus aquam portarent, fîliis eos ferre cognoscit. Tune poculo pleno, sicut oblatum erat, reddito : < Nec solus, inquit, bibere volo, nec tam exiguum dividere . omnibus possum. Vos currite et liberis vestris, quod propter illos attulistis, date. > ( D'après Quinte-Curce.)

PROPOSITIONS COMPLÉTIVES.

Page 1