Thème
I. Si vos valetis, nos valemus. (Cic.) — 2. Si pace frui volumus, bellum gerendum est. (Cic.) — 3. Urbem Rhodum obsidebat Demetrius et templum igné absumere paratus erat, in quo erat memoratissima imago Ialysi, Protogenis manu facta. Tune mittunt Rhodii ad eum legatos cum his verbis : « Si nos superaveris oppidumque hoc ceperis, imagine quoque ilia integra et incolumi per victoriam potieris. Sin vero nos vincere nequiveris, nonne tibi turpe erit bellum cum Protogene mortuo gessisse? » (Aul. Gell.) — 4. Etiamsi oppetenda mors esset, domi atque in patria mallem quam in externis locis. (Cic.) — 5. Nolite a me, quasi dubium sit aliquid, argumenta, judices, exspectare. (Cic.) — 6. Si exsistat hodie ab inferis Lycurgus, gaudeat et se Spartam antiquam agnoscere dicat. (Liv.)