Thème
L’ours. — Quamvis mansuefactus ursus erga suum dominum mitis sit, tamen illi semper diffidendum est. Saltare quidem doceri potest; musicos etiam sonos audire videtur; sed, ut illi hæc quasi educandi ratio adhiberi possit, juvenis admodum capiendus est. Férus autem ursus, conspecto homine, ab itinere non digreditur. Attamen eum audito repente sibilo tanto stupore affici contendunt, ut in loco hæreat et in posterioribus pedibus assurgat. Quod tempus ad percutiendum maxime idoneum est ; nam, si vulnus modo accepit, furens in venatorem impetum facit et eum priorum pedum amplexu exanimaret, nisi succurreretur. Natura omnem societatem vitat : quippe cui antiquum in inviis saxis antrum vel spelunca in annosæ arboris trunco vetustate excisa pro domicilio sit.