I. GUGNOMUS
BENEDICTI PAPJl XIV CONSTITDTIO
Qua methodus praeseribitur in examine et proseriptione librorum servanda.
BENEDIGTUS episcopus, servus servohum dei Ad perpetiiam rei memoriam.
Sollicita ac provida Romanorum Pontilicum prœdecessoriim nostrorum vigilantia in eam semper curam incubuit, ut christifideles ab eorum librorum lectione averteret, ex quibus incauti ac simpliccs detrimenti quidpiam capere possent, imbuique opinionibus ac doctrinis, quee vel morum intcgritati, vel calholica) religionis dogmalibus, adversantur. Nam, ut vetustissimum mittamus sancti Gelasii I decretum, quaiquc jampridem a Gregorio IX aliisque Pontificibus ac de re statuta fuerunt ; ignorare nemiiiem arbilramur, qure fuerint a praîdccessoribus uostris Pio IV, sancto Pio V, et Clémente VIII, diligentissimc praîstita, ut saluberrimum opus a sacrosancta) Tridentinse synodi patribus susceptum, mature discussum, ac pcne ad exitum perduclum, de vetitœ lectionis librorum Indice conficiendo, atque vulgando, non absolverent solum, atque perficerent, sed sapientissimis etiam decrelis ac regulis communirent. Quod quidem negotium Apostolica Sedes continenlcr urget, ac promovet ; ad id depulatis duabus sanctaî Romana) Ecclesiie Cardinalium Gongregatlonibus, quibus onus inquirendi in pravos noxiosque libros impositum est, cognoscendique, quibus emenda-
lio, et quibus proscriptio debeatur. Id muneris Goiigregationi quidem Romanœ imiversalis Inquisilionis a Paulo IV commissum perhibenL, idque adhuc ab ea exercer! pergit, ubi de libris ad certa rerimi gênera pertinentibus judicandiim occurril. Gertiim esl aiitem, sanctum Piiim V, primum fuisse Gongregationis Indicis institutorem , quam subséquentes deinde Pontifices Gregorius XIII, Sixtus V et Glemens VIII, confirmarunt variisque privilegiis et facultatibus auxerunt : ejusque proprium ac fere unicum officium est in examen libres vocare, de quorum proscriptione, emendatione, vel permissione capienda est deliberatio.
§1. — Qua raaturitate, consilio ac prudentia in Gongregatione universalis Inquisilionis de proscribendis, vel dimittcndis libris délibère lur cum neminem latere putamus, tum Nos ipsi plane perspectum, ac diuturna expericntia compertum habemus ; nam in minoribus constituti, de libris nonnullis in ea censuram tulimus, et consultoris ejusdem Gongregationis munere diu perfuncli sumus ; postremo inter Sancta3 Romanse Ecclesiœ Cardinales cooptati, Inquisitoris generalis locum in ea obtinuimus ; ac demum ad Apostolicam Sedcm, meritis licet imparibus, evecti, non modo censorum animadvcrsiones in libros nonnullos aliquando légère, ac ponderare, sed etiam in Gongregationibus, quaî singulis feriis quinlis coram Nobis habentur, Gardinalium scntcntias, atque sulïragia, antequam de iisdem libris quid decernatur, audire, et excipere consuevimus, Haud minoris diligentia3 testimonium ferre possumus, adeoque debemus, pro altéra Gongrcgaiione Indicis, cui generaliler incumbit, ut supra diximus, de quorumvis librorum proscriptione deccrnere. Dum enim in minoribus versaremur, cum primi, tum secundi censoris, seu relatoris officium in ea Gongregatione non semel obivimus ; ex quo autem Supremum Pontificatum gerimus, nullius libri proscriptionem ratam habuimus, nisi audito Gongregationis secretario, qui libri materiam, revisorum censuras,
622 APlENDICti
Gardinalium judicia, et sufTragia accuralc nobis exponeret.
§2. — Sed quoniam compertum est nobis, atque cxploratiim multas librorum proscripliones, pneserlim quorum auctores calholici siint, publicis aliquando injuslisque querelis in rcprehensionem adduci, tamquam si Icmere, ac pcrfunctorie in tribunalibus noslris ea res agcretur ; opéra) pretium diiximus, ac nostra perpétue valitura Gonstitutione, certas firmasque régulas proponcre, juxta quas deinceps librorum examen judiciumque peragatur ; tametsi plane affîrmari possit, idipsum jampridem, vel eadem prorsus ratione, vel alla œquipollenti, conslanler aclum fuisse.
§ 3. — Porro Romanœi universalis Inquisitionis Gongregalio ex pluribus constat sanctée Romanœ Ecclesiœ Gardinalibus a summo Pontifice delectis, quorum alii sacrœ lheologia3, alii canonici juris doctrina, alii ecclcsiasticarum rerum peritia, munerumque Romanœ Guria^. exercilatione, prudeniiai demum, ac probitatis laude, conspicui liabentur. His adjungilur unus ex Romana? GuriîB prcesulibus, quem Assessorem vocant ; unus etiam ex Ordine Praîdicatorum sacra3 theologiaî magister, quem Gommissarium appellant ; certus pnieterea consultorum numerus, qui ex utroque clero sa'culari ac regulari assumuntur ; alii demum pra3stantes doctrina \iri qui a Congregationc jussi, de libris censuram instaurant, iisque qualificatorum nomen tributum est. De variis in pra3fata Congregationc, iisque gravissimis rébus agilur, in primis autem de causis fidei, ac de personis violatœ religionis reis. At quiim librum aliquem ad eam, tamquam proscriplione dignum, dcferri conligerit ; nisi ad Indicis Gongregationem, ut fieri plerumque solet, judicandum remittat, sed pro rerum tcmporumque ratione, sibi de illo cognoscendum esse arbitretur ; Nos, inhœrentes dccreto lato ab eadem Gongregatione ferla quarta kalendis Julii anni millesimi septingentesimi quinquagesimi, atque a Nobis confirmalo
APPKNDIC'h; 623
feria qiiinta insequente, hac ralionc, et methodo jiidicium institiii mandamus.
§ 4. — Primo nimirum uni ex qiialificatoribus, aut consultoribiis a Gongregalioue designando, liber tradalur, quem is attento animo légat, ac diligenter expendat ; tum censuram suam scripto consignct, locis indicatis, et paginis, in quibus notati errores contincntiir. Mox liber cum animadversionibus revisoris ad singulos consullorcs mittatur, qui in congregatione pro more habenda singulis feriis secundis in cedibus sancti OfTicii, de libro et censura sententiam dicant : ipsa deinde censura, cum libro, et consultorum sufTragiis, ad Cardinales transmittantur, ut hi in congregatione, qun> feria quarta haberi solet in Fratrum Praedicatorum cœnobio sanctœ Mariœ supra Minervam nuucupato, de tota re définitive pronunciet, Postea ab assessore sancti Officii acta omnia ad Pontificem referantur, cujus arbitrio jndicium omne absolvetur,
§ 5. — Cum autem sit veleri institiitione receplum, ut auctoris catholici liber non unius tan tum relatoris perspecta censura illico proscribatur : ad normam pra'fati decreti mensis Julii anni millesimi septingentesimi quinquagesimi, volumus eam consuetudinem omnino servari ; ila ut si primus censor librum proscribendum esse judicet, quamvis consultores in eamdem sententiam conveniant, nihilominus, alteri revisori ab eadem Congregatione electo liber et censura tradantur, suppresso primi censoris nomine, quo alter judicium suum liberius exponal. Si autcm secnndus réviser primo assentiatur, tune utriusque animadversiones ad Cardinales miltanlnr, ut iis expensis de libro décernant ; at si secundus a primo dissentiat, ac librum dimitlendum existimet, tertius eiigatur censor, cui suppresso priorum nomine, utraque censura communicetur. Hujus autem relatio, si a priore consultorum sententia non abliidat, Cardinalibus immédiate communicetur, ut ipsi, quod opportunum fiierit décernant. Sin
minus, iterum consultores, perspecta tertia censura suffragium ferant ; idquc una cum omnibus praefatis relationibus Gardinalibus exhibeatur, qui, re ita mature perpensa, de controversia denique pronunciare debebunt. Quotiescumque autem Pontifex, vel ob rei, de qua in libro agitur, gravitalem, vel quia id aucloris merito, aliisque circumstantiis tribuendum censeat, libri judicium coram se ipso in congregatione ferise quinla} habendum decreverit quod ssepe a Nobis factum fuit, et quoties ita expedire judicabimus, in posterum quoque fiet ; tune satis fuerit exhibere Pontifici et Gardinalibus libri censuras, et consultorum suffragia, omisse examine Gongregationis îerm quartee, ejusque relatione, quam per Assessorem Pontifici faciendam diximus : nam Gardinalium sufïragiis coram ipso Pontifîce ferendis, atque hujus definitiva sententia, rel alio opportune consilio in eadem Gongregatione capiendo, res absolvetur.
§ 6. — Altéra quoque Indicis Gongregatio plures complectitur Gardinales ipsi a Pontifîce adscriptos, iisdem dotibus prseditos, quibus sancti OlTicii Gardinales pollere soient ; quum etiam eorum aliquos in utraque Gongregatione locum liabcre contingat. Ex iis unus ejusdem Gongregationis Praifectus existit ; Assistons vero perpetuus est Magister Sacri Palatii ; Secretarius autem a prima Gongregationis institutione usque in prœsentem diem, ex Ordine Fratrum Praîdicatorum a Summo Pontifîce pro tempore eligi consuevit. Sunt prseterea ex utroque clero seculari et regulari ejusdem Gongregationis Gonsultores et relatores selecti ; et quidem, ubi aliquis librorum relationes coram Gongregatione semel, bis, tertio laudabiliter peregerit, tum ipsa Gongregatio Pontificem rogare solet, ut ejus auctoritate in consultorum numerum refei'atur.
§ 7. — Sub ipsa Pontificalus Nostri primordia, ea Nos subiit cogitatio, ut certain aliquam, et immutabilem methodum pro examine judicioque librorum in liac Indicis Gongrc-
gatione sorvandam slaUieremus. Qua de re non modo consilium exquisivimus dilecti fdii nostri Angeli Mariai sanctse Romanœ Ecclesiee Gardinalis Quirini nuncupati, ejusdem sanctse Romance Ecclesiae Bibliothecarii, et dicta3 Gongregationis Prsefecti, qui pari pmdentia et doctrina suum Nobis sensum scripto declaravit, verum etiam antiquiores aliquot ejusdem Gongregationis consultores coram dilecto filio Josepho Augustino Orsi, Ordinis Prœdicatorum, tune ipsius Gongregationis secretario, nunc autem Palatii Apostolici Magistro, convenirc jussimus suamque sententiam aperire, quEe pariter scripto concepta, Nobis jam tune exhibita fuit. Gumque hsec omnia diligenter apud Nos asservata fiierint, nunc demum veterem deliberationem Nostram resumentes, quemadmodum ea, quœ ad librorum examen atque judicium in primo dicta Gongregatione Sancti Ofïïcii peragendum pertinet, aucloritate Nostra constabilivimus ; ita etiam ea qua3 ad Gongregalioncm Indicis, et ejusdem generis negotia apud eam traclanda lacère possunt, opportunis decrelis constiluere volontés, praîlaudati Gardinalis Prœfecti consiliis, dictorumque consultorum votis inliccrendo, ha:'c dcinceps servanda decernimus.
§ S. — Gum Gongregatio Indicis ad librorum censuram unice, ut dictum est, instituta, non ita crebro convocari soleat, ut altéra Sancti Olficii Gongregatio, qui» ob causarum, et negotiorum multitudinem singulis hebdomadis ter haberi consuevit, illius propterea secretario peculiare munus, et offîcium recipiendi librorum denuntialiones, ut fîeri jam ante consuevit, committimus, et demandamus. Is autem a libri delatore percunctabitur diligenter, quas ob causas illum prohiberi postulet, tum librum ipsum haud perfunctorie pervolvet, ut de propositju accusationis subsistenlia cognoscat ; duobus etiam in eam rem adhibitis consul toribus ab ipso, prtievia summi Ponlificis, aut Gardinalis Pra'fecti, vel cjus qui Prœfecti vices supplel, approbalione eligendis : quorum collato consilio, si liber censura, et nota dignus videatur, unus
aliquis relalor ad ferendum de eo judicium idoneus, illius ncmpe facultatis, de qiia in libro agilur, peritus, eadem qiiam nuper innuimus, ratione cligendus eiit, qui scriplo referai animadversiones suas adnotatis paginis quibus singula ab ipso reprehensa continentur. Scd antcquam cjus censura ad Gardinalium congrcgalionemferatur, haberi volumus privalam consultorum Gongrcgationem, quam oYim. parvam dixcruni, nos autem prœparatonam vocabimus, ut relatoris animadversJonibus ad librum collalis, de earum pondère judicium fiât. Hujusmocii congregatio semel omnino singulis mensibus, aut etiam s?ppius, si oportuerit, ab ipso congregationis secrclario convocanda erit^ vei in suis cubiculis, vel opporluniore, ut ipsi videbitur, loco, intra prœdicti cœnobii œdes, iibi is commoratur. Eique semper intererit Magister Sacri Palatii pro tempore existons, una cum sex aliis c numéro consultorum, singulis vicibus, pro qualilate argumenti, et materia3, de qua disputandum erit, ut supra de primis duobus Gonsulloribus, et de relatore constilutum est a sccrelario eligendis; prêter secretarium ipsum, cujus partes erunt in tabulas referre consultorum sententias, quas deindeadCongregationem Gardinalium mittet, cum relatoris censura. In generali dcmum Gongregatione omnia illa scrvari dcbebunt, qua» superius slatuta sunt pro Gongregatione Sancti Officii circa librorum examen. Ac quemadmodum ad assessorem Sancli Officii pertinet de actis in Gongregatione summum Pontificem cerlum reddere ; ila ad secretarium Congregationis Indicis spcctabit, quoties h;ec librum aliquem proscribendum, aut emendandum censuerit, ejusdem Pontificis asscnsum, prama diligenti actorum omnium relatione, exquirere.
§ 9- — Quoniam vero in Gongregatione ïndicis dé sola librorum prohibitione agitur, nonnuUa hoc loco adjnngenda judicavimus, eidem Gongregationi potissimum usui futura, quae tamen ab altéra etiam Gongregatione Saiicti Olïicii, duni in hujus quoque generis causis se immiscet, ubi similes rerum
cu'cuiiistaiilici3 se oITeranl, œquc observanda eruiit. Quotiescumquc agatiir de libro auctoris calholici, qui sit inlcgrœi famie, el claii nominis, vel ob alios editos libros, ycI forte ob eiim ipsum, qui in examen adducitur, et hune quidem proscribi oporteat, praî oculis habeatur, usu jamdiu recepta consuetudo prohibcndi librum, adjccla clausula donec corrigatur, seu donec exinirgctMv^ si locum haberc possit, nec grave quidpiam obstet, quominusin casude quo agitur, adhiberi valeat. Hac autem conditione proscriptioni adjecta, non stalim cdalur decrctum, sed suspensa illius publicatione, res antea cum auctore, vel quovis altero pro eo agentc et rogante communicetur, atque ci quid delendum, mutandum corrigendumvc fueril, indicetur. Quod si nemo auctoris nominc compareat, vol ipse, aut alter pro co agens, injiinctam corrcctionem libri detrcctet, congruo defînito tempore decretum edatur. Si vero idem auctor, ejusve procurator, Gongregationis jussa fccerit, hoc est iiovam instituerit hbri cditioncm cum opportunis castigationibus ac mutationibus, tuiic suppriraalur pi'oscriptionis decreluni ; nisi forte prioris editionis exemplaria magno numéro distracta fuerint ; tune enim ita decretum publicandum erit, ut omnes intelligant, prima) cditionis exemplaria dumtaxat interdicta fore, secundo vero jam emcndata? permissa.
§ 10. — Gonqucstos scimus aliqûando, nonnullos, quod librorum judicia, et proscriptiones, inauditis auctoribiis fiant, nullo ipsis loco ad defonsionem concesso. Huic autem que-' reliB responsum fuisse novimus, nihil opus esse auctores in judicium vocare, ubi non quidem de eorum pcrsonis nolandis, aut condemnandis agituj-, sed de consulendo fidelium inderanilati, atque avertendo ab ipsis periculo, quod ex nocua librorum lectione facile incurritur ; si qua vero ignominie labc auctoris nomen ex eo aspergi contiugat, id non directe, sed oblique ex libri damnalionc consequi. Qua sane ratione minime improbandas censemus hujusmodi librorum
prohibitiones, inauditis auctoribus factas ; qiium pra?sertim credendum sit, quidquid pro seipso, aul pro doctrinae sua3 defensione poluissel auctor aiïerre, id minime a ccnsoribiis atque judicibiis ignoratum^ neglectumvc fuisse. Nihilo tamen minus, quod saepe alias, summa «Bquitalis, et prudentiœ rationc, ab eadem Gongregalione factum fuisse constat, hoc eliam in posterum ab ea servari magnopere optamus, ut quando res sit de auctore catholico, aliqua nominis et meritorumfamaillustri, ejusquc opus, demptis demendis, in publicum prodesse pdsse dignoscatur, vol auclorcm ipsum suam causam tueri volentem audiat, velunum ex consultoribus designet, qui ex ofïicio opeiis patrocinium defensionemquc suscipiat.
§ 11. — Quemadmodum vero ubi de Gongregatione Sancti Oiïicii agebamus, eidem Nos semper inlerfuturos rccepimus, quolicscumque de libro, cujus maleria gravioris momenti sit, judicium agatur ; quod erit Noljis facillimum, quum eadem Gongregatio qualibet feria quinta coram Nobis habeatur; sic et Indicis Gongregationi pra'sentiam Nostram impendere parati sumus, quotics rei gravitas id promereri videbitur. Nequc enim id opus esse diccndum est, quum vel hairetici hominis liber denuntiatur, in quo auctoi' errores catholico dogmati adversantes consulte tradit, aut tuetur ; vel opus aliquod in examen adducitur, quo recta», morum regula3 labefactantur ; ac viliis, et corruptelis fomenta pra)bentur. In his enim casibus ne illas quidem, quas supra scripsimus, accuratiores cautelas adhibere necesse erit ; sed ha?retico dogmate, vel pravo moris incitamento semcl comperlo, prosci'iptionis decretum illico sancicndnm erit, juxta primam, secundam et scptimam Indicis Régulas sacrosancti Tridentini Goncilii jussu éditas, atque vulgatas.
5^ 12. — Gum in prœlaudata Gongrcgatione Sancti Officii severissimis legibus caulum sit, ne de rébus cjusdcm Gongregalionis quisquam cum alio extra illam loquatur; Noshanc eamdcm silentii legem a relatoribus, consultoribus et Gardi-
APPENDICK 629
nalibus Gongregationis Indicis religiose custodiendam pra'cipimus. Illius tamen secretario potestatem facimiis, ut animadversiones in libros censiirœ siibjectos, eorum aiicloribus, vcl aliis illorum nomine agcntibus, et postulantibiis, siib eadem decrcti lege commiinicare qiieat ; suppressis semper denimliatoris censorisque nominibus.
§ 13. — Examinandis corrigendisque libris peropportuna sunt, qiuf dccem Regulis Indicis a Patribus Tridentin» synodi confectis atque editis continentur. In instructione aiitem fclicis recordationis démentis pap;B VII, eisdem Regulis adjecla, Tit. de correctione librorum c. v, Episcopis et Inquisiloribus cura committitur, ut ad librorum edendorum examen spectata» jnetatis et doctrinœ viros adhibeant, de quorum fide et integritate sibi polliceri queant, nihil eos gratise daturos, nihil odio^ sed omni humano affectu 2^osthabito, Dei dumtaxat gloriam spectaturos, et fidelis populi utilitatem. His porro virtutibus, animiqiie dotibus, si non majori at pari certi de causa, pra^stare oportet hujus Nostrœ Gongregationis revisores et consultorfts. Gumque eos omnes, qui nunc hujusmodi munera obtinent, taies esse non ignoremus, optandum sperandumque est, non absimiles deinceps futures, qui ad id eligentur ; homines nimirum vitœ intègres, probatm doctrinaî, maturo judicio, incorrupto affecta, ab omni partium studio, personarumque acceptione aliènes ; qui asquilatem, libertatemque judicandi, cum prudentia et A-eritatis zelo conjungant. Gum autcm eoriun nuraerus nunc certus et constitutus non sit ; ab ejusdem Gongregationis Gardinalibus consilium expectabimus, atque capiemus, num eum pro futuris temporibus défi aire oportcat, vel expédiât : hoc tamen jam nunc decernentC"S, quatenus eorum numerus dcfinialur, ut tam relatores, qiiam consultores, ex ulroque clcro, seculari nempe et regulari, assumantur, alii quidem theologi, alii utriusque juris periti, alii sacra et profana eruditionc pr<c-
stantes, ut ex eoriim cœlu, pro varictate librorum, qui ad Gongregationem defenmtur, idonei viri non desint ad ferendum de unoquoque judicium.
§ 14. — Ipsos autem relatores consultoresque, tara nunc cxistcntes, quam in postcrum quandocumquc futures, monemus, ac vehemcnter hortamur, ut in examine judicioque librorum, sequentes régulas diligentes inspiciant, accurateque custodiant.
§ 15. — I. Meminerint, non id sibi muneris onerisque impositum, ut libri ad examinandum sibi traditi proscriptioncm modis omnibus curent, alque urgeant ; sed ut diligent! studio, ac sedato animo ipsum expendentes, fidèles observaliones suas, verasque rationes Gongregationi suppeditent, ex quibus rectum judicium de illo ferre, ejusque proscriptionem, emendationem, aut dimissionem pro merito decernere valeat.
§ 16. — II. Tametsi hactenus cautum sit, cavendumque deinceps non dubitemus, ut ad référendum et consulendum in pra^^dicta Gongregatione, ii solum adraittantur, qui scientiam rerum, quas libri delati respective continent, diuturno ||
studio acquisilam possideant; decet enim de artibiis solos artifices judicare ; nihilominus si forte eveniat, ut aliçui per errorem materia aliqua discutienda committalur, ab illius pecularibus studiis aliéna, idquc a censore, aut consullore elcclo, ex ipsa libri lectione deprchendatur ; noverit is se neque apud Deum, neque apud homines culpa vacaturum, nisi quamprimiim id Gongregationi, aut secretario apcriat. seque ad ferendam de hujusmodi libre censiiram minus aplum professus, alium magis idoneum ad id muneris subro- , gari curet : quo tantum abost, ut exislimationis sua', dispendium apud Pontificem, et Gardinales passurus sit, utmagnam potins probitatis, et candoris opinionem, et laudem sibi sit conciliaturus.
§ 17. — III. De yariis opinionibus, atquc sentenliis in
APPENDIGIÎ 031
unoquoqiie libi'O contoiUis, animo a pra>jiidiciis omnibus vaciio, jiidicandiim sibi cssc sciant. Itaquc nationis, familiœ, scholœ , inslituti affectiim cxciitiant ; studia partium seponant ; Ecclcsiaî sancta dogmala, cl communem calholicorum doclrinam, quai concilioriim gencralium decretis, Romanorum Pontificum consLitutionibus, et orlhodoxorum Patrum, atque doctorum consensu continetur, unice prae oculis habeant; hoc de caîtcro cogitantes, non paucas esse opiniones, quœuni schote, instituto, aiit nationi certo certiores videntur, et nihilominus, sine nllo fidei aiit religionis detrimento, ab aliis calholicis viris rejiciuntur, atque impugnantur oppositnîqiie defenduntur, sciente, ac permittentc Aposlolica Sede, quœ unamquamque opinionem hiijusmodi in suo probabililatis gradu relinquit.
§ 18. — IV. Hoc quoque diligenter animadvertendum nionemus haud rectum judicium de vero auctoris sensu fieri posse, nisi omni ex parte illius liber legatur; quaique diversis in locis posita, et collocata sunt, intcr se comparentur; universum pra>lerea auctoris consiliura, et institutum attente dispiciatur ; ncquc vero ex una, vel altéra propositione a suo contextu divulsa, vel seorsim ab aliis, qua) in eodem libre continentur, considerata, et expensa, de eo pi'onunciandum esse ; sa'pe enim accidit, ut quod ab auctore in aliquo operis loco perfunctorie, aut snbobscure tradilum est, ita alio in loco distincte, copiose, ac dilucide explicetur, ut offusa^ priori senlenti» tenebr.-e, quibiis involuta pravi sensus specicm exhibebat, penitus dispellantur, omnisquc labis expers propositio dignoscatur.
§ 19. — V. Quod si ambigua quaMlam exciderint auctori, qui alioquin catbolicus sit, et intégra religionis doctrina'.que fama, a^piitas ipsa postulare vidclur, ut ejiis dicta ])cnigne, quantum licuerit, explicata in bonam partem accipianlur.
§ 20. — Has porro, similesque régulas qua^ apud oplimos scriptores de bis agenles facile occurrent, semper animo pro-
positas habeant censores et consiiltores ; quo valeant, in hoc gravissirao judicii génère, conscientise siiae, anctorum fam», Ecclesife bono, el fidelium utilitati consiilcre. Duo autem reliqua sunt in eum fmem plane opportima, qu96 hoc loco adjiingenda omnino esse judicamus.
§ 21. — Prodeunt aliquando libri, in quibus falsa et reprobata dogmata, aut systemata, religioni, vel moribus exitiosa, tanquam aliorum inventa, et cogitata, exponimtur et referuntur, absque eo qiiod auctor, qui opus suum pravis hujusmodi mcrcibus onerare sategit, ea rcfutandi curam in se recipiat. Putant vero, qui talia agunt, nulli sesc rcprchcnsioni, aut censurœ obnoxios esse, propterea quod de alienis, ut aiunt, opinionibus nihil ipsi affirment, sed historiée agant. At quidquid sit de eorum animo et consilio, deque personali in eos animadversionc, de qua vidcrint, qui in tribunalibus ad coercenda crimina institutis jus dicunt, dubilari certe non polcst magnam ejusmodi libris in christianam rempublicam labem, ac perniciem inferri; quum incautis lectoribus venena propinent, nulle exhibito, vel parato, quo prEeserventur, antidote. Subtilissimum hoc humanaî malilicC inventum, ac novum scductionis gcnus, quo simplicium mentes facile implicautur, quam diligentissime revisorcs advertant, ac censura) subjiciant; ut vel hujusmodi libri, si aliqua ex ipsis capi possit utilitas, emendentur vel in vetilorum Indicem omnino refcrantur.
§ 22. — In ea, quam supcrius laudavimus, pra3dccessoris nostri démentis Papaî VIII Instructione, Tit. de correct. lib. IT, sapientissime cautum legitur, ut qiue famse proximoriim^ et prcBsertim ecclesiasticoriim, et principum^ detrahunt, bonisque moribus et christianœ disciplinse sunt contraria^ expungantur. Et paulo post : facetiœ etiam, aut dicteria^ in perniciem, aut prœjudiciuni famée ^ existimationis aliorum '^aiiata, repudientur . Utinam vero in aspcctum lacemque homiuum libri ejusmodi in hac tempo-
mm licenliacl pravilatc non elïcrantur, in quibiis tlissidcnles auctorcs miiluis se jurgiis conyiciisquc proscindunl ; aliomm opiniones nondum ab Ecclesia damnatas censura pcrstringunt adversarios, corumqiic scholas, ac ca3lus sugillant et pro ridiculis ducunt, magno cquidem bononim scandalo, ha>reticorum vcro contcmptii, qui digladiantibus inter se catholicis, seque mutuo laccrantibus, plane triumphant. El si vero fieri non posse inlclligamus, ut disputa tion es omnes e mundo tollantur, pi\Tsertim cum librorum numerus continenter augeatur : faciendi enim plures libros nullus est finis^ ut est apud Ecclesiasten, cap. xii; compcrtum prarterea nobis sit magnam aliquando utilitatem ex iis capi posse ; modum lamen in defendendis opinionibus, et christianam in scribendo moderationem servari merito volumus. Non inutiliter (inquit Augustinus in Enchirid., cap. lix, prope finem) exei'~ centur ingénia^ si adhibeatur disceptatio moderata^ et absit error opinantium se scire quod nesciunt. Qui veritatis studium, et purioris doclrina3 zelum, quo suarum scriptionum mordacitatem excusent, obtendere soient, ii primum intelligant, non minorem habendam veritalis, quam evangelic;r mansuctudinis et christianaî charitatis rationem. Gharitas autem de corde puro, patiens est, benigna est, non ii'ritatur, non a3mulatur, non agit perperam (utque addit idem Augustinus lib. contra litteras Petiliani, cap. xxix, n. 31), sine superbia de veritate jji'œsumit, sine sâevitia pro veritate certat. tbiec magnus ille non veritatis minus, quam charitatis doctor, et scripto et opère pra^^monstravit. Nam in suis adversus Manicha)os, Pelagianos, Donatistas, aliosque tam sibi, quam Ecclesiœ adversantes, assiduis conllictationibus, id semper diligenlissime cavit, ne quempiam eorum injuriis, aut conviciis hederet, atque exasperaret. Qui secus scribendo vel disputando fecerlt, is profecto ncc verilatem sibi pra'cipue cordi esse, nec charitatem seclari se ostendit.
si 23. — li qudque non salis idoneam, justamque excusa-
634 APPENDICIi
lioncm alTerrc yidenlur, qui ob singularc, qiiod proOtentnr, erga vetercs doctores studium, cam sibi scribendl rationcm liccre arbitrantiir; nam si capere novos aiideanl, forte ab Ifcdendis A'cteribiis sibi minime tempérassent, si in eomm tempera incidissent ; qiiod praîclare animadversum est ab auctore Operis imperfecti in Matthœum, hom. 42. — Caim midieris, inquit, aliquem beatificantem antiquos doctores^ proha qualis sit circa suos doctores. Si eniin illos, cum quibiis vivit, siistinet, et honorât, sine dubio illos ^ si cum illis vixisset, honorasset ; si autem suos contemnit, si cum illis vixisset et illos contemjjsisset. Qiiamobrem firmum ratiimque sit omnibus, qui adversus aliorum sentcnlias scribunt ac disputant, id quod graviter ac sapienter a ven. Servo Dei prwdeccssore Nostro, Innocentio papa XI, pr<iescriptum est in dccrelo edito die sccunda martii anni millesimi sexcentesimi septuagesimi noni. — Tandem, inquit, ut ab injuriosis contentionibus doctores^ seu scholastici, aut alii quicumque in posterum abstineant^ ut paci, et charitati consulatur, idem Sanctissimus in virtute sanctœ obedientise eis 'prœcipit^ ut tam in libris imprimendis, ac iwœdicationibus, caveant ab omni censura., et nota., necnon a quibuscumque conviciis contra eas prop)ositiones ^ quse adhuc inter catholicos controvertuntur ^ donec a Sancta Sede recognitse si?it, et super eis judicium prof eratur. — Gohibeatur itaque ea scriptorum licentia; qui, ut aiebat Augustinus, lib. XÏI, Gonf,, cap. xxin, num. 34, sententiam suam amantes., non quia vera est, sed quia sua est, aliorum opiniones non modo improbant, sed illiberaliler etiam notant, atque traducunt. Non feratur omnino privatas sentenlias veUiti certa ac definita Ecclesiae dogmata, a qiiopiam in libris obtrudi, opposita Ycro erroris insimulari, quo turba^. in Ecclesia cxcitantiu-, dissidia inter doctores aut seruntur, aut foventur, et christiana,' charilalis vinculapers.epe abrumpuntur. i; 24. — .Angelicus scholarum princeps, Ecclesia'que doc-
lor, S. Thomas Aquinas, dum toi conscripsil numquam salis laiidata volumina, varias necessario offendit pliilosopliorum theologorumque opiniones, quas, veritate impellente, referre debuit. Gieleras vero ianti doctoris laudes id mirabiliter cumulât, quod adversariorum neminem parvipendere, vellicare, aut traducere visus sit, sed omiies officiose ac perhumanitcr demereri ; nam si quid durius, ambiguum , obscurumve eorum diclis subesset, id lèniter, benigneque interpretando, emolliebal, atque explicabat. Si autem religionis, ac fidei causa poslulabat, ut eorum sententiara exploderet, ac refutaret, tanla id pra3stabat modestia, ut non minorem ab ils dissentiendo^ quam catholicam veritatem asserendo, laudem mereretur. Qui tam eximio uti soient ac gioriari magislro (quos magno numéro esse, pro singulari Nostro erga ipsum cultu, studioque, gaudemus) ii sibi ad semulandum proponant tanti doctoris in scribendo moderationem, honcstissimamque cum adversariis agendi, disputandique rationem. Ad banc caiteri quoque sese coraponere studeant, qui ab ejus schola, doclrinaque receduiil ; sanctorum enim virtutes omnibus in exemplum ab Ecclesia propositaî sunt. Gumquc Angelicus doctor Sanctorum albo adscriplus sit, quamquam diversa ab eo sentire liceat, ei tamen contrariam in agendo ac dispulando rationem inire omnino non licct. Nimium interest publicte Iranquillitatis, proximorum aîdificationis et charitatis, ut c catholicorum scriptis absit livor, acerbitas, atque scurrilitas, a chrisliana institulione ac disciplina, et ab omni honestate prorsus aliéna. Quamobrcni in hujusmodi scriptorum licenliam graviter pro munere suo censuram intendant revisores librorum, camque Gongregationis Gardinalibus cognoscendam subjiciant, ut eam pro zelo suo et potestatc coerceant.
^ 25. — Qu;e hactenus a nobis proposita ac constituta sunt, pra:îdecessorum nostrorum decretis plane consona, Gongregationum quoque Noslrarum legibus et consuetudinibus com-
probata, in librorum examine ac judicio insliliiendo, Apostolica aiictoritate deinceps servari decernimus ; mandantes universis et singulis, qui in prœfalis Congrégation ib us locum obtincnl, scu illis quomodolibet operam suam prtBstant, ut adversus pra}missa sic a Nobis statuta nihil ediccre, innovare, decernere, aut intentare prœsumant absque Nostra vel successorum Nostrorum pro tempère existentium Romanorum Pontificum expressa facultate.
§ 26. — Non obstantibus contrariis quibusvis, eliam Apostolicis Gonslitutionibus et ordinationibus, necnon earumdem Gongregationum, etiam Aposlolica auctorilate, seu quavis firmilate alia roboratis decretis, usibus styli, et consueludinibus, etiam immemoralibus, cœterisque in contrarium facientibus quibuscumquc.
§ 27. — Nulli ergo omnino hominum liceat paginam banc Nostrorum decretorum, mandatorum, statutorum, voluntatum, ac derogationum infringere, tcI ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praîsumpserit, indignationem omnipolentis Dei, ac beatorum Pétri et Pauli Apostolorum cjus se noverit incursurum.
Datum Rorna.' apud Sanclam Mariam Majorem, anno Incarnationis Dominicaî millesimo septingentesimo quinquagesimo tertio, septimo Idus Julii, Pontificatus Nostri anno tertio decimo.
D. Gard. PASSIONEUS.
J.-B. Datarius.
Visa
DE CURIA J. C. nOSCHI.