XXXV. De memoria
Incipit sccunda philosophia magistri AVilIerrai de Conchis, et primo de homine.
« Dicendum est Igitur de terreno animali quod in duo « dividitur, scilicet in rationabile et irrationabile. Sed « quoniam irrationabilia sunt inQnita , nec ad lectionem « philosophorura , proptcr quam hoc opus incipimus , « multum pertinentia , de ipsis tractare postponamus , « ut de homine, qui dignior est cœteris animalibus, dis- « seramus. Homo est igitur animal rationale mortale, ex « anima vel corpore conslans. Sed quamvis corpus anima « sit inferius, prius tamen nostrœ cognitioni occurrit ; « ideo prius de ipso, deinde de anima disseremus. Et « quoniam de primi hominis compositione, quare vide- « licet de limo terrée sit factus, su péri us" docuimus, de « quotidiana hominis creatione, formatione, nativitate, « cctatibus, membris, membrorum officiis et utilitalibus « dicamus. »