Plus haut, p
2. Aristote dit, en effet, cela au livre deuxième de la Physique, chapitre viii, mais en termes différents.
3. C'est la bonne leçon que nous suggère le manuscrit du Musée britannique.
sed doctrîna pliilosophorum quse iii morali philosophia traditur; et ideo sequitur quod propter ignoranliam istiiis scionliae non potest veritas aliarum patere. Nam nihil sunl sine ea, sicut Iota sapientia philosophiœ nihil est sine sapientia fidei christianae; nam sicut nos vidimus quod omnis sapientia inutilis est nisi reguletur per fidein christianam nec apparet ejus utilitas, sicaestimaverunt philosophi de tota philosophia speculativa respecta practicœ, quia hœc fuit theologia eorum et per liane credebant salvari, nec per alias. Si igitur utilitas aliarum scientiarum non cognoscitur nisi notitia istius habeatur in quantum ad eam applicantur et ordinantur, tune cum Latini ignorant banc scientiam quia non est in usu eorum, ignorabunt potestatem utilem aliarum; et ideo licet hœc sit finis omnium scientiarum, tamen* allô modo est initium ; nam finis primo est in intentionem et cognitionem agentis et movet efficiens ad totam operationem, et ideo bœc scientia deberet sciri ut homo cognosceret ad quid et propter quid operarelur, quatenus hœc scientia sit régula lotius operationis humanae, ut nibil faceret nisi secundum hanc scientiam. Et ideo a juventute deberet quilibet instrui, saltem in universali, in hac scientia, et propter hoc quilibet a juventute instruitur per Ecclesiam in bis quae fidei sunt, et deberemus longe plus instrui in scientia Christi a juventute quam instruimur; nam lex Dei deberet legi parvis ut assentirent semper ad veritatem fidei, et maxime libri planiores et magis morales utriusque Teslamenti, sicut etiam aliqui aucliunt Bibliam versificatam, sed melius esset quod audirent et construerent Ëvangelia in prosa et Epistolas et libros Salomonis, quia illa versificata truncant omnia et nihil valent. JNam primo est homo inslruendus in iis^ quae pertinent ad