EXTRAIT D'UNE LETTRE DE BUCER A AMBROISE BLAARER
i8 Janvier i534-
(Manuscrit autographe. Archives du Séminaire protestant de Strasbourg.)
or.,. Rex Francise gravem praecepit pcrsecutionem in regno suo. Aller filiorum Copi, electus in rectorem, oralionem de more habuit, in qua cum interspersisset paulula defide iustificante, in taie discrimen venit per theologos , ut fugà sibi consuluerit, ablato secum forte per iraprudentiam signo Universitatis. Fecit magnum illic consilium per praeconem renunciari , CCC coronatos constifutos ei qui fugitivum rectorem vivum vel mortuum adducat. Capti iam erant, quando is qui hœc ad nos
atlulit illic i t sunt dies XVIII , supra L, lectumque edic-
tum omnem eum, qui duobus testibus convinceretur Lutheranus, statim exurendum esse. Res erit non absimilis inquisitioni Hispanicae. Putat bic nunc circa trecentos Parisiis iam captos. Nam Episcopo illic fa vente pietati ex animo,. tum Rege et Reginà Navarrœ, quae Régis Franciae soror est, et aliis aliquot magnis proceribus, factum est ut, absente Rege Franci», palam praedicare Christum quidam cœperint, omnes loqui liberius. Hi notorii omnes , nunc in summum discrimen venerunt....»
i Mot entièrement illisible.