II. — Quantum protenditur, et quas partes habcat Syria
Porro advertendum est, quod hoc nomen Syria, aliquando largius, ut sit nomen totius; aliquando strictius, ut parti tantum conveniat , accipitur. Sed aliquando cum adjectione dicitur et notât partes, sicuti manifestius dicitur. Syria ergo major multas provincias infra suum continet ambitum : a Tygride enim habens initium, usque in jEgyptum protenditur, et a Cilicia usque in MareRubrum : cujus ab inferiori parte, quce est inter Tygridem et Euphratem , prima ejus partium Mesopotamta est, quœ quia inter duoflumina sita est, Mesopotamia dicitur, quasi quœ inter duo flumina jaceat : 7roTX(xoç enim grœce , latine fluvius dicitur : quœ quia Syriœ pars est, idcirco fréquenter in Scripturis Mesopotamia Syriœ dicitur. Post hanc vero ejusdem Syriœ , Cœlessyria regio, maxima portio est , in qua Antiochia, civitas illa nobilis, cum suis suffraganeis urbibus sita est : cui, quasi a Septetitriorte, utraque Cilicia contermina est, quœ ejusdem Syriœ sunt partes. Ab Austro vero, Phœnicis statim conjungitur, inter partes ejus prœcipua, quœ olim, per multa tempora, simplexfuit et imiformis; nunc autem in duas divisa est, quarum prima maritima dicitur, cujus métropolis est Tyrus , unde nobis est sermo; urbes habens quatuordecim suffraganeas; a rivo Valaniœ, qui est sub Castro Margath, habens initium, jinem autem ad Lapidem-Incisum , qui hodie dicitur Districtum, juxta vetustissimam urbem quœ dicitur Tyrus an tiqua, Urbes autem quœ infra hanc provinciam continentur, sunt hœ: ab Austro novissima Porfyria, quœ alio nomine dicitur Heffa, vulgari vero appellatione Càîfas; secunda Ptolomaïda, quœ alio etiam nomine dicitur Accon; tertia ab oriente Paneas, quœ est Cœsarea Philippi; quarta a Septentrione Sarepta, quint a Sydon, sexta Berythum, septima Biblium, octava Botrium, nona Tripolis, décima Artusiœ, undecima Archis, duodecima Arados, tertiadecima Antarados, quartadecima
A- ii?4. LIVRE TREIZIÈME. 479
Maraclea. Altéra vero Phœnicis diciiur Libanica, cujus metro^ polis est Damascus, quœ etiam aliquando dicitur Syria : ut ibi: caput Syriae Damascus. Hœc iterum Phœnicis postea divisa est in duas portiones , quarum altéra dicitur Damascena, altéra vero Emisena. Sunt etiam et S/rice partes utraque Arabia : prima, cujus metropolis est Bostrum; secunda, cujus est metro^ polis Petra deserti. Sed et Syria Sobal, ejusdem S/rice majoris pars est, cujus est metropolis SobaL Nihilominus et très Pa^ lœstinœ ejusdem Syriœ partes sunt : prima, cujus est metro^ polis Hierosolyma, quœ proprie appellatur Judœa; secunda, cujus metropolis est Cœsarea maritima; ter lia, cujus metropolis est Scfthopolis^ quœ alio nomine dicitur Bethsam, cujus hodie locum tenet Naiareih. Idumea quoque hujus ejusdem Syriœ majoris pars est novissima, ad ^gyptum respiciens.