‹ Guillaume du Tillot, un valet minstre et secrétaire d'état épisode de l'histoire de France en Italie de 1749 à 1771Chapitre 89 sur 107 · BREVET DE LA COMMUNAUTÉ DE PARME AU DOCTEUR TRONCHIN · texte numérisé non relu

BREVET DE LA COMMUNAUTÉ DE PARME AU DOCTEUR TRONCHIN

(Page 36.)

Nos decuriones illustrissimœ comunitàtis Parrnœ Universam civitatem représentantes :

Theodorus Tronchin Medicae facultatis in Genevensi Accademiœ professor eximius, plus sibi nominis optime factis comparavit, quam quod angustis patriae limitibus coerceretur. Artium enim, etMedicinse prœceptis institutisque ex purissimis fontibus exhaustis apprime imbutus, in ea quam ab ineunte setate optime jam noverat arte strenue adeo se exercuit in posterum, ut eorum non modo qui sunt, sed et antiquitatis gloriam virtute superaverit. In jugi naturae morbos optime curantis contemplatione defixus, id verse scientiœ acquisivit, ut

APPENDICE

in judicio de morbis ferendo fœlix, in remediis simplex, experiundo tutissimus, longam nimis ac perdifficilem sanandi artem, faciliorem sibi mirum in modum ac breviorum fecerit. Tania porro est ingenii acic in morborum causis licet abditissimis recte investigandis, in audiendis naturse opem implorantis vocibus tanta promptitudine, in ejusdem cum morbo conflictantis nisibus adjuvandis tanta solertia, ut illo medicinam faciente, is tantum morbus résistât, qui suapte natura est prorsus insanibilis. Amstelodamenses proinde opinione non minus famée quam certa quadam ratione commoti, Medicorum Gollegio tantum virum jamdiu prœficere non dubitarunt. Accademiarum Montpeliensis, Scientiarum Parisiensis, Prussica, Anglica, Edimburgica egregium in Socium gloriosius computarunt; plerique ex Europeis principibus ac Regibus periculosissimis laborantes morbis, ejusdem consilio et opéra pristinœ sanitati restituti summis illum demandatum honoribus voluerunt. Verum si in quolibet profligando morborum génère tantam sibi impertiri laudem mereatur quanta quidem summo debetuf in Arte viro, in variolarum insitione, tum promovenda, tum rite praestanda, id sibi verse glorifie acquisivit, quod obblivio nunquam sit in posterum obscuratura. Ea ac super re et in cives suos, et in patriam, et in universam fere Europam ejusdem pervagata est fama meritorum, ut Augustissimus Hispaniarum Infans, Parmœ, Placentise et Guardistallae Dux Philippus, de unico filio Patris nostrumque omnium spe et delicio sollicitus, ut illum a varioloso morbo tutaretur, uno Tronchino,

timoré deposito, pro insitione eidem administranda commiserit. Neque eum sua fefellit opinio; summus enim in arte vir ac prorsus singularis tanta

fuit in praeparando providentia, tanta in agendo facilitate, tanta in praedicendo certitudine, tanta in conficiendo opère felicitate, ut morbum Regio Borboniorum Sanguini heu nimis exitialem jucundissimo spectaculo viderit, non imminutum modo, ac attenuatum, sed ex integro pene dixerim, arte sublatum. Quamobrem de Principe, de Civibus, de Patria atque universa Italia benemeritus, summis a Clementissimo Principe honoribus cumulatus, Populi acclamationibus celebratus, Patavinae ac Boloniensis Accademiae, prae caeteris, tum Nostratibus, tum exteris, in variolarum insitione, laudibus evectus, tanta eum vidimus temperantia, mansuetudine, humanitate, ut beatissimi nobis videantur ii apud quos diutissime commorabitur. Dum itaque laudatissimum virum studiis prosequimur, benevolentia complectimur, dulcissimam in nos meritorum memoriam aeternis jussimus monumentis consignandam. Ne vero in patriam se recipiens suam totus Parma discessisse videatur, in eam devenimus sententiam, ut illi pro nos grati animi significatio rependatur, unde et in eo innatum, ut ipse suis litteris testatur, studium erga nostram Patriam in dies magis augeatur, et hac pubblica honoris retributione cœteri ad magna pro eadem ineunda, vel praestanda excitentur atque accendantur. Motu ergo nostro proprio, et ex certa scientia, animoque nostro deliberato, non ad ejus super hacc oblatae petitionis instantiam vel requisitionem, ipsum ejus-

APPENDICE

que filios et Descendentes usque in infinitum, ut verum, antiquum, nobilem Civem Patricium, Originarium, ac Cives Patricios, Originarios hujus Civitatis Parmae recognoscimus, ita quod omnibus illis praeminentiis, honoribus, privilegiis et dignitatibus in posterum fruatur, ejusque filii et descendentes in infinitum fruantur, quibus illi qui etiam in materia veniunt appellationeNobilium, Antiquorum, Originariorum Civitatis Parmœ gaudere et potiri consueverunt, atque insuper in clarissimi cœtus nostri ordinem honoris gratia adscriptum, et adscriptos volumus, et adscribi mandamus.

In quorum ûdem has nostras, attenta etiam facultate a Celsitudine Sua Regia nobis impartita, fieri jussimus, nec non propria manu firmavimus, ac per infrascriptum Gancellarium et Segretarium subscribi, solitoque Illmae Communitatis sigillo intra argenteam deauratam capsulam eisdem appensam muniri, et expediri mandamus.

Datum Parmae ex Pallatio dictae Illmae Communitatis, hoc die 28 Novembris, Anno Millesimo Septingentesimo Sexagesimo Quarto

Decuriones.

Subscripti in calce 2 .

J. C. Dictae Illmae Communitatis Cancellarius, ac Illmi Generalis Consilii Secretarius 8 .

Page 1