IV. IN EVANGELIA
împeritosque sermones, gestaque absurda, et fœdam omnium fugam,ac Pétri omnium antesignani negationem ; Pauli quoque cum Karnaba dissidium ; quin et Jesu Christo illatas contumelias : quippe qucm et edacem et potorem et impotem sui et seductorem dixerint ; et ab ipso castigatam innocuam ficum, quod impotentis animi indicium esse possit minus considerantibus ; ejusque instante jam morte animum sollicitum ac tantum non mœrore mersum, et ad sudorem usque sanguineum dissolutum ; metus quoque haud modicos queis factum est ut a monte ad Apostolos, ab his ad montem, quasi sui minime compos bis terque discurreret ; aliaque ejusmodi, quœ ipsis tantum nota tacere potuissent ; et tamen ea omnia nude planeque nostri historici tradunt, veritatis amatores, satisque eam per se tutam atque humano generi salutarem fore arbitrât!, si probi auditores adessent.
Prœterea cum res maximas contentiosissimasque et prorsus incredibiles scriberent, idque diversissimis locis atque temporibus, non anxie inter se convenere ut eamdem rerum sermonumque faciem ex composito repraesentarent ; sed ut quisque affectus erat, quod menti occurrebat, (juod memoria magis haeserat, quod sublimior dictabat Spiritus, pure simpliciterque exscriberent : adeo ut interdum nonnihil dissentire videantur, neque eo secius mutuam sibi lucem afiferant, non eam quae ex condicto aut quae ex interpretatione, sed eam quae ex ipsis rébus existât. Ouo fit ut illa lux evangelicae veritatis et assidue legendo crescat, novaque et eadem semper exsurgat.
Jam antiqua prophetarum oracula rébus gestis apta cum referunt, non quidquam sollicite aut operoseagunt, nec tam verba quam res curant, ut appareat nihil minus veritos quam ne litigando sibi extorqueri veritas posset, tôt tantisque nixa testimoniis. Quod si qua obscuriora viderentur, quibus non ex ipsis verbis, sed ex antiqua gentis traditione suaconstaret fides, ea non minus libère proferebant, securi veritatis, ipsaque hominum conscientia freti. Denique omnia ut explorata
distincte, perspicue, sigillatimque tradunt, suis quaeque temporibus locisque divisa, certisque signata notis testes habituri quotquot res gestas, cum in omnium adhuc oculis versarentur, diligenter exquirerent.
Sed nimii'um homines, dum res suas agunt, dum sectantur voluptates, dum studiis indulgent, caecisque pr.nescriptionibus aguntur, veritatem insuper habent ; saepe et consulte tradunt, ac placentia veris anteponunt. Ouo iniquiores sunt ii qui Judiïosac Romanes evangelicae historiae testes citari volunt, nihil scilicet Apostolis credituri, quantumvis gravissima pro veritate perpessis, nisi obtrectatores quoque consentientes habeant. Ouo quid iniquius comparatum ? Hoc nempe est, nollecredere nisi rei gestae inscii, vel (quod absurdius) increduli et infidèles, credendi auctores adhibeantur, cum in tanta re nullus sit indifferentiae locus, prorsusque vel Christianos vel a Christianis alienos fuisse oporteat quotquot audierunt. Quare si suspecta est eorum fides qui Christo nomen dederint, ac tantum admittendi qui vel dissenserint vel non (') attenderint, nempe id superest ut tanta restantaque humani generis conversione firmata ît^terno silentio obruatur.
Ceterum etsi iniquum est in adversarios veritatis prœsidium omne veritatis ponere, non defuere tamen quéc ab eis merito exspectanda essent, nempe ut veritate victi vel nihil hiscere auderent vel pro certis habita alio detorquerent. Ouo factum est ut Judaei ac Gentiles, quorum sententia et opéra cruci affixus est Christus ejusque discipuli tôt suppliciis hausti, nihil sceleris objecerint ; miracula vero, quae vel maxima fuisse ipsa totius orbis repentina mutatio clamât, non modo non inficiati sint, sed etiam confirmarint, dum incantamenta et prœstigias objectant (-), vimque divini nominis
I. Cf. Discours sur l'histoire universelle: «Quant s ceux qui veulent absolument trouver dans les histoires profanes les merveilles de la vie de Jésus-Christ et de ses Apôtres, auxquels le monde ne voulait pas croire, et qu'au contraire il entreprenait de combattre de toutes ses forces comme une chose qui le condamnait, nous parlerons ailleurs de leur injustice, »ctc. — (I^e partie, X« époque. — Édit. Jacquinet, p. 118. ) — 2. Var. atiingunt.