IV. IN EVANGELIA
sancti illius et arcani, quod nec voce effari fas sit, JESU, notam atque usurpatam praedicant ; multa denique suis aspergunt his quas rébus aut consentiant, aut favcant, ignari saepe quo pertinerent ; qualis illa est Phlegontis (') de soHs defectu, quaeque exstat apud Macrobium Josepho praetermissa de Innocentium caede narratio. Quae ab aliis fuse commemorata delibare hic animus fuit tantum, ut rerum consecutio et cohaerens undique séries demonstraretur.
Ouod si omissis tantisper historicis, ipsius Domini, qua^ narrant, facta dictaque perpendamus, quid mîrabilius ? Hic effusa in omnes homines miseros bonitas, et miracula non tam splendida quam benefica Q ; hic purissimum veritatis kimen et homines ultro quaerens humanis altior sensibus sapientia, hic absolutissima pariter ac suavissima viam intelligentiae sternit (^) auctoritas, tantaque exseritur gestorum, vitae doctrinaeque consensio, ut unus ex eis veritatis sermo coalescat, atque ipse Dominus JESUS totus Verbum, totus Sapientia et Veritas appareat ; praesertim si attendamus qua; post Matthaeum, Marcum et Lucam, quasi ex ipso Christi pectore Joannes eadem longe maximaarcanadeprompsit : ubi omnia sic excelsa, sic dulcia, sic divina, sic tamen humanitate condita et ad nostros usus temperata, ut junctum homini Deum facile recognoscas.
Porro evangelicae veritati apostolica historia testis accedit. Neque enim alteri quam jESU taies discipuli contîgissent, fortes, placidi, mites, « spe gaudentes, in tribulatione patientes (■*), » magistro simillimi ; qui, teste Isaia, non est tristis neque turbulentus aut clamosus, sed mitis et humilis corde:, qualem se ipse ut veracissime ita confidentissime profitctur : quippe qui totum orbem per patientissimam Ecclesiam
1. Cf. Dlscoufs sur l'àisioire nniverte/U : <<. Nous axons les propres paroles de Phlégon, affranchi d'Adrien, etc. f^ttèi supra J.
2. Cf. Discours sur l'histoire universelle : « Tous ces miracles tiennent plus de la bonté que delà puissance... » (II« partie, ch. Xix. — Edit. Jacquinet, p, 287.)