QUALITER KAROLUS SEPTIMUS, PATRE MORTUO, SE REGEM
Francorum titulavit et de miserabili regni vastacione que suis contigit temporibus.
Nemo, uti arbitramur, juste nobis poterit succensere quod gesta Karoli septimi, Francorum régis, licteris mandantes, tempora in parte quibus suus genitor regnaverit, prosecuti sumus. Nam, ut satis ex supradictis claruit, licet vivente pâtre, ob reverenciam patemam régis abstinuerit titulo ac^ nomine solumque delfini titulo contentus fuerit, majori tamen tocius regni porcioni^', eciam eodem vivente pâtre, prefuit ; sub eoque et sibi Francorum copie, duces atque exercitus militarunt et paruerunt, tam contra Anglos quam contra Burgundiones. Quare, cum ea que supra retulimus et sub eo^ et suis gesta sint temporibus, non fuerunt tam magne ac ponderose res notis sui temporis res gestas memoratu dignas describere volentibus pretermittende, sed suo tempore racionabiliter deputande, potissime ex eo temporis articulo quo, ut supra annotavimus, e regia urbe et domo paterna extractus atque eductus, suo solum nomini Franci militare ceperunt et eum pro principe colère et habere, pâtre suo inter Burgundionum manus et postmodum Anglorum constituto et relicto^.
Cum vero, ad intelligenciam hujuscemodi malorum,
a. et p. — h. portioni regni tocius P. — c. ipso P. —