‹ Histoire de Charles VIIChapitre 108 sur 307 · QUOMODO REGIS NOMEN KAROLUS ACCEPERIT · texte numérisé non relu

QUOMODO REGIS NOMEN KAROLUS ACCEPERIT

necessarium fuerit radicem atque originem civilium discordiarum, unde tam ad bella civilia atque intestina, quam externa et hostilia perventum est, retexere, inde non irracionabiliter extimamus nostre tocius narracionis inicium atque fundamentum jecisse. Nam et perempcio ducis Aurelianensium, que caput et origo omnium calamitatum in regno extitit, sui temporis fuit, et eo jam nato et" plus quam septenni, pâtre eciam suo jam mente capto, contigit.

Mortuo itaque, ut superiore retulimus libro, Karolo^, pâtre suo, Karolus septimus in regnum Francorum successit, anno Domini M^ CCCCo XXII®, cum annum etatis ageret circiter xxii ^ ; quod suis temporibus, tum diuturnis causantibus guerris et intestinis et extemis, tum regencium et^ ducum, qui sub eo^ erant, socordia atque ignavia, tum eciam militaris discipline et ordinis carencia et armatorum rapacitate atque omnimoda dissolucione, ad tantam vastacionem pervenit, ut a flumine Ligeris usque^ Secanam et inde usque ad fluvium Summone, mortuis vel profligatis colonis, omnes agri ferme et sine cultura et sine populis a quibus coli potuissent, per annos plurimos longaque tempora permanserint ; paucis dumtaxat portiunculis terre exceptis, in quibus, si quid tum colebatur procul a civitatibus, opidis vel castellis, propter predonum assiduas incursiones, extendi non poterat.

Inferior tamen Normannia in Baiocismo et Constantino, eo'quod-^, sub Anglorum dicione consistens, ab adversancium municionibus longius aberat nec tam facile ac fréquenter a predonibus incursari poterat, et culta et populosa aliquanto melius permansit, licet eciam plagis maximis sepe attrita, ut in sequentibus clarius apparebit ^.

a. Manque en P. — h. sexto P. — c. ac P. — d. ipso P. — e. usque ad P. — /. eoque P.

Page 1