I04 DE ANGLIS FRANCISQUE INTER SE CERTANTIBUS
periculo putabantur, industria et labore predicti Johannis^, qui tum bastardus Aurelianensis vocabatur (postea vero a rege pro suis egregiis virtutibus muneratus, comitatum Dunensem in Camotensi et comitatum postea de Longavilla in Rothomagensi diocesibus optinuit) ^, effectum est ut non facile Angli in ulteriora penetrare potuerint"^, restrictaque via qua, nisi eo modo provisum extitisset*, parvo negocio et absque labore magno in anteriora sese extendere et dilatare statim potuissent.
Non tamen quieverunt ipsi Angli ^ atque Burgundiones quin assidue Francorum terras ac municiones pervaderent, aliquas interdum vi et armis, aliquas per insidias aut noctumas inscalaciones et murorum transcensiones, subiciendo ; quod non eciam dissimiliter e diverso Franci in Anglorum, ymmo verius suas municiones, factitabant, cmn agminibus armatorum nunc suos, nunc hostium agros, partes utreque populantes et in vastitatem ac desercionem provinciam redigentes. Et hoc modo quidem per annos aliquot pro tracta'^ est guerra.
CAPITULUM VI
De PREDIS ET RAPINIS MISERABILITER ACTIS
PER GaLLIAS^
Per utriusque enim partis armatos, qui assidue alii in aliorum terminos incursabant, captivi rustici ad castra et municiones ducebantur, ut, tetris'^ clausi carceribus et
a. potuerunt P. — b. fuisset P. — c. Anglici ipsi P. — d. prostrata corrigé par l'auteur en protracta G. — e. terris P.
I. L'activité du jeune Dunois à cet égard est mal connue. On le voit seulement à cette époque obliger les Anglais à lever le siège de Montargis (juillet 1428).