OBSESSA FUIT
Quadriennio siquidem aut circa post prelium apud Vernolium decurso, cum Anglici supra Ligeris flumen nonnulla optinuissent opida seu castella, videlicet Gergeau'^'^ ad quatuor leucas supra Aurelianensem urbem, Modinum^ vero ad quatuor similiter et Baugensi ad septem infra dictam urbem, supra ripas ejusdem fluminis, statuerunt ipsam Aurelianensem urbem aggredi, opum habundancia et populorum ante multas alias tune frequencia ac^' numerositate refertam^. Que, cum suburbana haberet perampla^, utpote in quibus essent quatuor conventus ordinum mendicancium et insignis collegiata ecclesia Sancti Aniani, cum pluribus parochialibus ecclesiis et aliis oratoriis multis'^, cives veriti ne et ad se protegendum impugnandumque civitatem ista hostibus deservirent, comportatis infra menia que illic constiterant bonis eadem igné cremantes, in favillas cineresque redacta ad solum usque complanarunt. Sed non eo minus adventantes Anglici, duce eorum comité Salisberiensi *, majoris ac precipue tune opinionis in rébus bellicis inter Anglorum duces, contra civitatem castra metati, eamdem obsidione cinxerunt.
Habebat idem comes tune validissimum exercitum, quem noviter ex Anglia adduxerat^ adjunctis sibi contractisque copiis ex veteribus Anglicis qui diu jam in Gallia militaverant. Sed cum ex ea tantum fluminis parte
a. Gregeau P. — b. et P. — c. ampla P. — d. multi P. — e. Manque en P.