‹ Histoire de Charles VIIChapitre 139 sur 307 · I20 DE COMITIS SALISBERIENSIS MORTE (24 OCT. I · texte numérisé non relu

I20 DE COMITIS SALISBERIENSIS MORTE (24 OCT. I

bardela lapis, fenestram unam ejus turris cui prope astabat idem cornes intravit ; qui ferramento allisus quo eadem muniebatur fenestra et in partes divisus, in caput ipsius comitis, prope alterum oculorum, impegit eumque letaliter vulneravit^. Cumque ita saucius ad opidum Modinum se deferri fecisset, infra paucorum dierum spacia vita excessit -. Que res et civitati et Francis non infausta fuit ; nam inte^ omnes Anglorum duces et prudentissimus in rébus bellicis et strennuissimus habebatur. Reliquit autem moriens tocius obsidionis et exercitus curam cuidam Anglico militi'^, cognomento Classidas^, quem etiam tocius industrie militaris peritissimum reputabat.

Defuncto igitur tali modo comité Salisberiensi, cujus nomen et fama Francis non parvo ducebantur, letati sunt quidem^' qui in civitate obsessi tenebantur et, spe meliore roborati, sue defensioni viriliter incumbere. Angli vero e diverso variis machinamentis ac molicionibus vel civitatem expugnare vel inedia ad dedicionem cives urgere insistebant.

CAPITULUM VIII

Prelium in campis Belcie inter Francos et Anglos annonam ad suos obsidentes aurelianensem civitatem deferentes.

Sed Franci, quibus, ut diximus, jam inhibitus erat ad obsessos ingressus, fréquenter et pêne assidue incursantes vias et itinera per quas ad Anglorum castra ex satis distantibus locis et plerumque ex Parisius^ annona veheba-

a. Manque en P. — b. quidam P. — c. Parisiis P.

Page 1