‹ Histoire de Charles VIIChapitre 155 sur 307 · DE ANGLIS FUSIS FUGATISQUE · texte numérisé non relu

DE ANGLIS FUSIS FUGATISQUE

Expugnatis itaque duabus aut tribus ex ipsis bastiliis, cesis fusisque hostibus, qui in reliquis'^ supererant, eisdem relictis, per fugam saluti sue consulere statuerunt ^.

Castris autem ipsorum Anglorum direptis, arces ipse seu bastilie, que pro castris ab ipsis, instar opidorum seu castellorum, lignis lapidibusque extructe fuerant*, igne^ omnes cremate sunt, et sic civitas, longa inedia fatigata et confecta, taliter divino nutu atque miseracione sub ducatu predicte Johanne hujuscemodi periculis atque incommodis liberata est ^.

Reliquie autem Anglorum diversi^ ad diversa opida et loca transierunt. Quos tantum nomen famaque Puelle, que tum per omnem Galliam omnium ore celebrabatur, exterritos egerat, ut nihil prope spei in defensione, sed in sola fuga presidium superesse eisdem videretur.

Ex tune Anglicane sagitte ferri acies retusa quemadmodum per ante penetrare non potuit ^ ; exin fortune cursus immutatus ; ex tune Francorum res dejecte prostrateque erigi et in spem meliorem relevari, Anglorum vero, quas secundissimas hactenus habuerant, rétro fluere dilabique ceperunt.

Tantus enim ex solo Puelle nomine eorurti animis pavor incesserat ut sacramento magno eorum plurimi firmarent, quod, solo eo audito aut ejus conspectis signis, nec reluctandi vires animumque vel arcus extendendi et jacula in hostes torquendi seu feriendi, uti soliti per prius fuerant, ullomodo assumer e possent.

a. ceteris P. — h. erant P. — c. Manque en P. — d. Manque en P. — e. potuis corrigé successivement en potuerunt et potuit par l'auteur, dans G.

Page 1