‹ Histoire de Charles VIIChapitre 157 sur 307 · mai · texte numérisé non relu

mai

CAPITULUM XII

QuoMODO A Francis sub ducatu Puelle Anglici ex opiDis viciNis Aurelianensis urbis ejecti sunt et

PRELIO VICTI IN CAMPESTRIBUS BeLCIE ^.

Et quoniam plerumque, ut poeta canit, « geminat Victoria vires »^ prosperaque animos efferunt, hac Victoria vegetati Francorum animi, sub ejusdem Johanne ducatu et illustris comitis Dunensis, qui ex omni Francorum milicia tum in ducis tum eciam"^ in militis munere prestancior habebatur, vicina opida atque castra super ^ flumen Ligeris eciam recuperare studuerunt. Et castrum quidem de Gergeau, in quo supra octingentos Anglici sese receperant, armis atque insultu expugnatum fuit, cesis captisque armatis qui illic inventi sunt. Captus fuit ibi cornes Suffolcie et ejus germanus, dominus de Lapoule, interemptus ^. Quam cladem, supra priorem apud Aurelianis^', cum Anglici subiissent, dif&dentes posse alia opida retinere, ut Modinum et Baugensi^, eis relictis et a Francis receptis, sese ut melius poterunt"^ qui reliqui erant in unum agmen cogentes, per Belciam versus Carnotum et Normanniam iter maturare ceperunt, experti non parva sui jactura Ligeris ripas tutum eis domicilium amplius non prestare.

Curti vero id Francos minime latuisset, qui cotidie, secunda sibi arridente fortuna, audacia crescebant et viribus, rerum presencium felicitate in spem pociorem erecti, prefata puella et comité Dunensi principalibus eorum ducibus et nichilominus aliis regiis militum^ capitaneis

a. Manque en P. — b. supra P. — c. Aurelianos P. — d. potuerunt P. — e. militum regiis P.

Page 1