‹ Histoire de Charles VIIChapitre 172 sur 307 · DE LITE CONTRA PUELLAM INSTITUTA · texte numérisé non relu

DE LITE CONTRA PUELLAM INSTITUTA

hortes ob versât a fuit, multum devota, quociens poterat, ecclesias et oratoria Deo sacrât a "^ fréquent ans. Ubi autem in* rure pascendo pecori insisteret, si audiret campane sonum pro elevacione corporis Dominici et sanguinis vel pro salutacione béate Marie, cum magno devocionis fervore solita erat genua flectere et Deiun exorare.

Sed et Deo se suam virginitatem vo visse afïïrmabat. De cujus violacione, licet diu inter armât orum grèges et impudicorum ac moribus perditissimorum virorum fuisset conversata, nunquam tamen aliquam infamiam pertulit. Quinymmo, cum eciam per mulieres expertas^, inter Anglorum existens manus, super sua integritate examinata inspectaque fuisset, non aliud de ea experiri potuerunt nec referre ^, nisi quod intemerata virginalia claustra servaret. Excusabat ipsa virilis vestis habitum*^ atque tegumentum, preceptum de assumendo et utendo eo atque armis divinitus sibi factum asserens, ne viros, inter quos die noctuque in expedicionibus bellicis obversari haberet, ad illicitam sui illiceret concupiscenciam, quod^ si amictum muliebrem portasset, quod^ vix profecto inhiberi potuisset. Sed certe, cujuscumque in ea seu simulachrum seu spécimen virtutis elucere potuisset, vix erat ut apud quos tenebatur se potuisset justificare, cum nichil ferventius aut propensius quam ipsam perditum iri et extingui affectarent atque prosequerentur ^' . Una enim omnium Anglorum sentencia voxque communis erat se nunquam posse cum Francis féliciter dimicare, aut de eis reportare victoriam, quamdiu illa Puella, quam sortilegam ac malelicam diffamabant, vitam ageret in humanis. Atqui quomodo innocencia secura evadere pos-

a. Ces deux mots manquent en P. — h. de P. — c. per mulieres

Page 1