Voir plus haut, p. 73, n
lyô DE PRAELIO APUD BULGNÉVILLE (4 JUL. I431)
rentur. Cum enim e patria que eis parebat habundc^ provideretur de annona ceterisque necessariis rébus suo exercitui, hostes vero, quibus'^ omnia erant'^ inimica, omnium^ rerum essent passiu"! in paucis diebus penuriam, ad alterum de duobus urgerentur, vel ut dedicionem facerent et supplices pacem rogarent, vel ut, dimisso loco e^ castris erumpentes-^", in patentibus campis copiam pugnandi, seclusa loci prerogativa, hostibus darent ; in qua pugna et certamen^ verisimiliter suis adversariis inferiores essent, qui et numéro et viribus longe eos nimis superare videbatur^'.
Sed' hujusmodi consilium Alemannorum precipitacio atque inconstancia amplecti non potuit. Dixerunt enim illi veterano valde experto, quasi metu anxius ipse consilium hujuscemodi dedisset, quod, si paveret, rétro abiret : ipsi enim hostes suos aggredi minime formidarent. Quibus responsum fecit se ipso die ostensurum quod non propter metum hostium id ipsum' consuleret, sed causa vitande temeritatis, qua, in congressionibus bellicis, nichil periculosius seu pemiciosius esse potest. Si vero utiliter consuleret necne, ipsi ex effectu rerumque eventu'^ cognoscerent.
Ad castra igitur Burgundionum expugnanda admonentes^ exercitum Lothoringi et Alemanni, cum suis balistis jacula et missilia in hostes jaciebant. Econtra vero e castris Burgundionum sagittarii, qui illic erant pedites circiter octingenti aut mille, tam ex Picardia quam ex Anglia, viriliter et fortiter sagittas emittere, equos quibus Alemanni et Lothoringi adequitabant cum ipsis sessoribus occidere vel vulnerare, retrogrados agere et"^ ex ipso vulnerum dolore calcibus sese mutuo petere, ses-
a. abunde P. — b. Leçon de P ; cui G. — c. Leçon de P; erat G.