CAPITULUM PRIMUM
QUOD"', QUANQUAM PAX FACTA ET JURATA FUIT INTER REGEM KaROLUM ET PhILIPPUM, BuRGUNDIE DUCEM, CONCORDIA TAMEN NULLA NEC AMICICIA AUT RARA FUIT.
Pace igitur facta et consiliata apud Attrebatum, ut premisimus, inter Karolum Francorum regem et Philippum Burgundionum ducem, per hujusmodi pacis capitula plurima valde favorabiliter a rege ipsi concessa sunt Philippe et indulta. Accepit enim pro se et heredibus suis civitates et comitatus Autissiodorenses * et Matisconenses, cum pluribus aliis opidis ac terris que juris corone et regalium erant. Accepit et civitates omnes atque castella vel opida que supra flumen Summone ex utraque ripa consistunt, simul et' omnia que ultra dictum flumen sunt, versus Flandriam, tam in regno quam extra regnum, in terris imperii consistencia, que ad jus regium pertinebant. Sed hujusmodi terras fluminis Summone cum earum fructibus, obventionibus, vectigalibus ac tributis accepit tenendas ac possidendas, quoadusque pro earum luitione sibi quadringentorum mille scutorum summa persoluta esset aut heredibus suis^ : ea etenim summa persoluta, fructibus earum in eam minime imputatis, ad jus corone hujuscemodi terre libère et sine controversia reverti debebant^.
a. Manque en P. — b. Autissiodorensis P. — c. simulque P. — d. Les lignes qui précèdent, depuis que ultra jusqu'à heredibus suis,